Sacra ilicetana sylva
Ambrogio Landucci

Sacra ilicetana sylva

sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia

Siena 1653

ELOGIA ILLUSTRIUM VIRORUM QUI IN SACRA EREMO ET CONGREGATIONE ILICETANA IN TUSCIA

 

[Pag. 77] Ordin. Erem. S. P. Augustini fructificarunt suavitatem odoris, nempe Beatitudinem.

Cum Adnotationibus ad eadem Elogia de Divo Parente Augustino loci fundatore.

 

Sanctus P. Augustinus Tagastensis Patricius, Hipponae Antistes, Ecclesiarum Praeceptor, Fidei Propugnaculum, Haeresum Fulmen, Haereticorum Malleus, Magister Doctorum, Vitae sanctitate colendus, paulo post a Baptismate pullulascentem Ilicetanam hanc invisens Eremum, eam sibi delicium elegit, ac optimis, sanctisque firmavit institutis anno CCCLXXXVIII

 

ADNOTATIO

Titulos, quibus in anteriori Elogio affectus est Magnus Pater Augustinus, elicimus ex multis Scriptoribus et sacris Doctoribus, praecipue ex Chronicis Iosephi Pamphili Veronensis Augustiniani Episcopi Signini, et ex Praefatione, quae canitur in Missa propria eiusdem S. Doctoris, ibique hos et alios reperies benigne Lector. De transitu autem D. P. Augustini post Baptismi gratiam per Tusciae sacras Eremos, et praesertim per Ilicetanam videre poteris M. S. Commentaria Ilicetanae Bibliothecae seu Archivij, scilicet Fr. Hieronymum de Bonsignoris Ilicetanum, qui scribere caepit Ann. 1511; Fratrem Bernardum Monaldum, cuius M. S. Beatorum Vitae, initium habuerunt [Pag. 78] An. 1547 Fratrem Athanasium Fullonicensem, his non admodum posteriorem, scripsit namque Ann. fere 1571. De hoc eodem transitu agunt inter alios sine ambiguitate Martinus Papa V aeternae recor. in sermone Ad Fratres Augustinianos de Translatione Corporis S. M. Monicae apud nos pag. 15 ubi sic ait: Quo medio tempore Augustinum ferunt sanctorum hominum consilia quaesivisse, quorum praecipue in Tuscia multi fuisse Conventus dicuntur,  hodieque apparent apud Posteros illorum colloquioram vestigia. In his vos adhuc frequentibus consortijs habitastis. At nos cum ex Florentia Romam venimus, quaedam vidimus in Agro Senensi, nec sine magna huius recordationis voluptate per Fratres illos transivimus, tamquam adhuc vetustissimarum cellularum ac speluncarum vestigia spectaremus. Postilla vero Marginalis apponitur his, scilicet, Martinus Papa S. Eremos Senensis Agri adivit, atque commendavit et quod hoc intelligatur de Iliceto nostro , et non de Coenobio Centum Cellarum, alias Sanctissimae Trinitatis clarum est, cum Coenobium praedictum Centum Cellarum in Agro Romano seu Ecclesiastico, et non in Senensi reperiatur: quidquid dicat Cornelius Lancillottus in vita S. Patris Augustini cap. 8, pag. 139 et Marquez Orig. FF. Erem. cap. 8, pag. 129, et Herr. Resp. Pac. pag. 227 at hoc aperte declarat Ioannes Bisdominus Istoria senn. m.s. apud nos pag. 104, ubi sic ait: Anno 1429 a dì 20 Septemb. Entrò Papa Mart. per lo piano del Lago e per Lecceto, e poi viene per Tressa per cagione della Peste. Franciscus Rappius Presbiter Secularis Senensis, Lima Spirit. pag. 32, pag. 2, ait: Potiamo tener per certo che quelli che prima abitavano tale luogo (loquitur de Iliceto) havessero principio da esso Divo Agostino e questo si conferma ancora perchè, etc. Aegidius Card. in panegyrico Ilicet. apud Bonsignorum pag. 10, et Marcuccium pag. 22, scribit: In perquirenda loci antiquitate (nempe Iliceti) initium a D. Augustino tradita, invenit in Hetruria ora. Iugurta Tommasius p.p. Hist. sen. pag. 5 disse: Si fa molto bene che quel Gran Dottore S. Agostino fu al Monasterio di S. Lucia in Val di Rosia et a quello di S. Salvatore a Selva, hora detto di Lecceto 2 miglia vicino a Siena. Picturae etiam in Claustro Beatorum Iliceti appositae ab An. 1442 demonstrant adventum magni Doctoris cum S. Parente Monica, et caeterìs socijs, quos secum Mediolano adduxit. Conspiciuntur vestigia sacelli erecti in eiusdem adventu a parte septentrionali inter ingressum Coenobij et Civitatem Senarum, ubi sculpta in marmorea tabula supra quadam vetustissima porta, ista leguntur verba: Hic ubi iam primum Ilicetanum Domicilium usque sub An. 388 erectum fuerat S. P. Augustinus aliquandiu permansit. Intra Templum supra Ostium ad Imaginem S. P. Augustini ibi depictam: Magnus P. Aug. hanc Ilicet. Eremum visit santisque firmavit institutis An. fere 388. Intra vero aditum maioris viridarij communter ab habitatoribus Provintia appellatum contra Portam itidem sub Imagine Divi parentis, haec habemus: S. P. Augustinus Tagastensis Patricius, Hipponae Episcopus, Ecclesiae Doctor, Pater, ac Pastor noster inclytus, post Baptismum Romam petens, per Hetruriae deserta proficiscens, ad Eremitas in hac sylva commorantes, cupide deflexit, quos in unum hic congregatos, optimis firmavit institutis. Anno fere 388.

   Et si quis obijciat, Sanctiss. Parentem Augustinum in lib. confess. vel alibi, nullam prorsus mentionem facere de hoc transitu; respondemus causam fuisse, tum quia hoc nostrum Monasterium tunc temporis non habebat nomen proprium, tum etiam quia ut ipsemet S. Doctor fatetur, multa in albo reliquit, ut de principalioribus melius ageret, quare nec etiam sermonem facit de transitu per Montes Pisanos, et si hoc Lippis et tonsoribus, ac toto Coelo pateat.

 

_____________________________________________________________________________________

 

2 - De B. BLASIO AB OPIMA Sen.

[Pag. 79] Beatus Blasius longaevam ducens vitam, etiam D. Antonij exemplis, et Sanctiss. Praeceptoris Augustini institui meruit. Porro morum candore suorum a Zenobio quodam Romano Tribuno, per S. Mart. et Episcopum Aretinum Donatum dudum lustrali fonte perfuso An. 11 Damasi Papae, et Valentiniani Imperatori Anno 1 humanae salutis 368 Vallasprense Coenobium, latiori donatus est agro, ubi iacet et colitur, obijt post acceptam Reg. a D. P. August. An. CCCLXXXIX.

 

ADNOTATIO

   Quae hic de B. Blasio traduntur decerpsimus ex quodam Instrumento, sive Tabulis Vallasprensis Monasterij confectis, conscriptisque per Iulium quendam Iudicem Ordinarium et publicum Notarium, unum ex Valentiniani Imperatoris Ministris, scribentem donationem Sylvae Funiani, quae Vallasprense circuit Coenobium, donatae praedicto B. Blasio a Zenobio quodam Romano Tribuno, dudum recens ad fidem Christi converso. Huiusmodi Tabulae accurate asservantur in capsa Scripturarum praedicti Monasterij, sunt enim visu admirabiles, cum tantam redoleant antiquitatem. Exemplar vero in autentica forma in lib. Privil. Collegij Ilicet. pag. 152. De hoc Instrumento agit diffuse Tommasius lib. 1 Hist. Sen. ad quem remittimus Lectorem. Ab hoc Zenobio Tribuno, ut dicitur, profecta est Prosapia sanctissimi Antistitis Zenobij Florentini, et si in praesentiarum de Hieronymis nuncupetur, cui sententiae cum adhaereat Illustrissimus et Reverendissimus D. Franciscus Nerlius Archiepiscopus Florent. Vir cunctarum virtutum genere ornatissimus, etiam et nos assentimus. Reliquiae huius nostri B. Blasij, una cum multis alijs praesertim Sanctissimi Loci Protectoris Antonij, in Ecclesia Vallasprensi, magno populorum concursu coluntur. - Ex his S.Reliquijs nempe aliqua ex brachio S. Antonij ad Ecclesiam S. Martini Sen. superioribus annuentibus translatae fuere, ubi saepe fidelium, pietati exponuntur. De hoc Beato fit verbum in vita B. Ioannis Chisij, impressa Coloniae An. 1641, pag. 30. - Doctiss. Herrera Alph. August. pag. 67 p.p. et pag. 291 et 423.2. p. ponit Monasterium hoc, pro alio eidem D. Antonio dicato, constructo apud Lacus Ambrosianos, Herrerae per relationem scribenti libentissime parcendum est. Bullam Innocentij Papae III de qua agunt B. Iordanus de Saxonia lib. p. de Vitis Fratrum cap. 14, pag. 30, et Ambrosius Coranus in suis Chronicis pag. 9, et Seripandus in Comment. constanter affirmamus fuisse primam a S. Sede Ordini nostro concessam et confirmantem eidem Ordini Hoc Monasterium Vallasprense, illudque redigentem sub protectione Apostolica. Bulla incipit: Solet annuere Sedes Apostol. etc. Dat. Lateran. 12 cal. Iunii 1198. Primum exemplar est in Archivio Iliceti. Illud de Opima putamus corruptum vocabulum et corrigendum de Vuopini, Villa Agri Sen. In Porticu ad dexteram intrantis iam legebatur modo vetustate corrosa, haec iscrìptio: Addebat Christi bis septem lustra trecentis / Annis mendaces Roma perosa Deos / Sceptra Valentinianus habebat Caesariaq. / Damasus in Petri sede locatus erat. / Cum Sanctu hoc Blasius deserte cultor Eremi / Dive tibi Antoni sponte dicavit opus / Sub tali anno dura Principe laetus utroque / Per quartum nonas Maius agebat iter. / Id pius Antistes Donatus parte sacravit / Ut puro hic Sanctus ... Intra Ecclesiam solutae orationis brevioribus verbis, haec cuncta explanantur. Has sacras aedes D. Antonio dicatas, Blasius Eremita construxit, sanctusque Donatus, consacravit. D. Damaso Summ. Pont. et Valentiniano Imperatore. Anno 370.

 

_____________________________________________________________________________________

 

3 - De B. IACOBO PICCOLOMINEO Sen.

[Pag. 80] Beatum Iacobum, cuius nobilitatem Picolominei satis ostendit agnomen, humi cubantem, crudis vescentem, vina abhorrentem, cilicinis vestientem, in oratione Dei pernoctantem, corpus caedentem, signis radiantem pusillum in terra, magnum in Caelo, quo per manus Angelorum fuit asportatus, ubi sine fine exultat, accepta corona immarcescibili. Die 4 Februarij. An. MLXXIV.

 

ADNOTATIO

Eatum Iacobum, vetustissimum Ilicetanorum lumem, plurimum laudant Card. Aegidius Viterb. in Paneg. M. S. qui asservatur Romae in Biblioth. Angel. Originale vero in Archivio Ilicet. de quo supra in prima adnotat., ibi haec habentur: Quid Fratrem Iacobum dixerim, Civem Primariae nobilitatis, humi cubantem, crudis vescentem, vina fugientem, non lanea induentem. Rappius Presbyter Senen. Lima spirit. pag. 33. Magister Pater Stephanus Ugurgerius Ilicet. Orat. B. Ioann. Incontri excusa Senis Anno 1592. Apud Bonettos. Simplicianus Bonon. Lib. Centur. pag. 36. Aegidius Marconius Aesinas in Indice Sanctorum et Sanctarum et Beatorum Ord. sub Litt. I Ioseph Signinus Episcopus in Chron. Ord. pag. 66. Hieronymus Bonsignorius Ilicet. in Memor. manuscripto pag. 11. Athanasius Marcaccius a Monte Fulionico in alio Memoriali manuscripto pag. 24. Magister Fr. Camillus de Talentis, sive de Noccis in enarratione Beatorum, Columna prima, Author Vitae B. Ioann. Chisi pag. 31. Card. Hieronymus Seripandus Neapol. Ord. S. Augustini in Elenco Sanctorum et Beatorum Ord. pag. 16. Crusenius tertia parte cap. 31, pag. 163. Simplicianus Sanmartinus Hist. Sanctorum Ord. D. August. edita Anno 1641, pag. 440. Realdus cum Imagine Tabulis aereis stemma Herorum. Franciscus Modius Orig. Ord. Ecclesiasticorum in Indice. Herrera Alphab. August. prima parte pag. 179. Pasinus lib. 3 Iconum. Aloysius Torellus Centuria 3, pag. 28, de eodem quoq. fuse agitur. In quodam Instrumento, sacri Horrori Leccetani nuncupato, condito Iliceti sub fide spectabilis Viri D. Vincentij Casini Civis Sen. Imperiali auctoritate Notarij, exarato per Mag. Fr. Gregorium de Fulgineo Augustinianum, in casu quando multa corpora Beatorum inventa, et detecta fuere, cum maiorem Aram in commodiorem formam reduceretur, Anno 1630 et postea praelo dato Senis Anno 1636 sub auspicijs Illustrissimi Equitis D. Persij Falconcinij Volaterranei M. Ducis Hetr. a sectetis. Iacet Corpus Venerabile huius B. Plumbea Arca conclusum in insigni Metropolit. Ecclesia Senarum, sub Altari Deiparae Virgini Senensium Patronae dicato. Remittimus benevolum Lectorem ad nostram Historiam Typis Senis datam Anno 1635 confectam rogatu multorum Illultrium virorum, ea occasione quando inventa fuere eius Ossa, dum Excelsus Senatus Populusq. Senensis grati erga suam Tutelarem munificentiss. pijssimamque Mariam Deiparam, pro gratiarum actione cogitant in meliorem formam reducere predictum Altare, liberati potenter, et non sine miraculo ab eadem Dei sacratissima Matre a communi Lue, quae totam fere Tusciam dire devastavit Anno supradicto, percussis etiam aliquibus intra Civitatem. Haec Historia Italica Lingua exarata a Nicolao Fantinio Senis Publico Typographo Illustriss. ac Reverendissimo Dom. D. Ascanio Piccolomineo de Aragona, sapientissimo, Integerrimo, ac Vigilantissimo Senarum Archiepiscopo data et dicata fuit, cuius Historiae unum exemplar in membrana impressum intra vitream ampullam simul cum nostri Beati sacris pignoribus, in eadem Plumbea Capsa, eodemq. in loco, in quo inventa fuit, restituitur.

 

_____________________________________________________________________________________

 

4 - De B. ANTONIO ALEXANDRINO Sen.

[Pag. 81] Beatus Antonius Alexandrinorum suorum claritatem axpernatus inq. clariorem vitae rationem praecipueq. iugem caelestium contemplationem, arcanorum traductus, nonnunquam superato corporeo molis pondere, abstractus a terra insublimi pendere visus est, qua dulcedine perfusus, ne momento abijs, se divelli passus est, translatus tandem ad immortalem gloriam. Anno a Virgineo partu MCLX.

 

ADNOTATIO

Huius viri Sanctissimi Vita commemoratur a Beato Philippo Agazzario, cuius scripta modo non exstant ob naufragium Gener. Mariani Genezzanensis Ilicet., in quo magnus ille Liber Gestorum Patrum, ac Beatorum Ilicet. periere apud Puteolum, et quicquid reliquum erat monumenti apud maiores nostros, consumptum fuit igne in praedatione nostri Coenobij in ultima Senarum obsidione. De eodem agitur in Enarratione Beatorum Ilicet. excusa bis Senis Ann. 1613 et 1623 per Magist. P. Camillum Noccium apud Lucam Bonettum. Magist. F. Stephanus Ugurgerius in Orat. B. Io: de Incontris Senis impressa Ann. 1592. Card. Aegid. Viterb. in suo Ilicet. Panegyrico m.s. F. Athanasius Marcuccius in Comment. suis m.s. pag. 24. F. Hieronymus Bonsignorius in suo Memor. pag. 11. Mag. Gregorius de Fulginio Sacri Horrori Ilicet. Card. Seripandus in Elencho Sanctorum ac Beatorum Ordinis, Romae praelo dato Ann. 1551. Alphonsus de Orosco in Chronicis Ord. Hieronymus Romanus Cent. 11. pag. 87, Vita B. Io: Chisij pag. 31. Rappius Lima spirit. pag. 32. Torellus Bonon. pag. 329 qui cum Hieronymo Romano aequivocum admittit, quo ad Ann. in quo mortuus est Alexandrinus noster, sicut aequivocum facit Herrera sumendo hunc pro alio Antonio a Montecchio, tribuendo ei cognomen Cerretanorum. Alexandrinorum nanque, et Cerretanorum Familiae, et si in Civit. Senen. nobilissimae, tamen minime unitae, nec quoad cognomen, nec quoad Stemmata, imo Alexandrina iam penitus extincta est, uno tantum viro superstite in praesentiarum; viget quidem oletque nobilitate, cunctarumque virtutum splendore Cerretana, quae una est cum Bandinellia, ex qua tanquam ex equo Troiano quamplures Heroes prodiere, inter quos Alexander III Max. Pont., et Nicolatius noster, de quo infra, et si nobis non adesset illa regula: Lauda post vitam, magnifica post consummationem multi modo viventes ex hac progenie summis laudibus essent extollendi. Sed ut ad rem nostram redeamus, Antonius, de quo agimus, est valde diversus ab Antonio a Montecchio, qui nec etiam est ex praedicta Familia Cerretania, aut Bandinellia: sed et si vir ingenuus ac religiosiss. probatissimae vitae, attamen non claro sanguine, sed obscuro loco natus, de quo habebimus sermonem infra, Eleog. 40. Familia Cerretania praecise considerata, tantum nostrae Religionis dedit Nicolaum Cerretanium, et prout una est cum Bandinellia B. Nicolatium. Antonius hic Alexandrinus procul est ab Antonio a Montecchio Ann. 497, et a Nicolao Cerretanio Ann. 326, de quo etiam infra conficietur Eleg. suo loco: non mirum tamen si Herrera, et Torellus assecla eius haec protulerint, quia distant a Codicibus, in quibus haec veritas apparet, quantum Alexandrinus est longe tractu temporis ab Antonio de Montecchio et Nicolao Cerretanio.

 

_____________________________________________________________________________________

 

5 - De BEATO LATINO Sen.

[Pag. 82] Beatus Latinus ex Senioribus Iliceti Syderibus, cum illo enim Minorum Seraphicus Dux Magnus Franciscus vixisse fertur, inter Ilices hic latitans, Deo patuit et hominibus: pro illo vitae asperitatem in delicijs habens, mori non timuit, pro his autem nec vivere recusavit, quo communes sentiret aerumnas, et referret cum tentatione proventum, cuius nunc ubertate potitur. Obijt Anno salutis MCCX.

 

ADNOTATIO

Non desunt, qui Beatum hunc Latinum tum scriptis, tum typis non celebrent, inter quos, vidimus Card. Seripandum in Elencho iam citato pag. 56; Athanasium Fullonicensem pag. 29; Camillum Noccium in praedicta Relatione num. 6; Stephanum Ugurgerium in Oratione iam citata; Aegidium Marconium in Indice Beatorum ac Sanctorum Ord. lit.; L. Simplicianum Bonon. pag. 39 Episcopum Signinum in Chronicis Ord. pag. 134; Authorem Limae spiritualis 2 par. pag. 32; Gregorium Fulgineum, sacri Horrori Leccetani. Card. Aegid. Viterb. in Paneg. superius citato, cuius exemplaria extant in Archivio Ilicet. in Bibliotheca Angelica de Urbe in membrana exarata ac etiam in lib. ... Epistolarum eiusdem Aegidij collectarum per sapientiss. Virum Fratrem Seraphinum de Ferris, quae reperiuntur in eadem Bibliotheca, et apud Hieronymum Bonsignorium lib. Comentariorum pag. 10 et apud Marcuccium pag. ... in quo Paneg. de nostro B. Latino, haec leguntur verba: Quid Fr. Antonium? quid Fr. Latinum Senensem utruque et utrinque dispari aetate sanctimonia pari, alterum perpetuis praecibus, alterum Fratrum charitati usque ad vitae discrimen servientem, illa quae apponuntut verba. Fr. Antonium de Alexandrino, de quo in praeterito Elog., intelligenda sunt, qui Latinum praecessit A. 50. Venerabilis Alphonsus de Orosco in Chronicis Augustinianis, Latinum virum valde detitum silentio et contemplationi praedicat, et a claustrali reclusione commendat. Hieronymus Romanus Centuria 11, pag. 85 poenitentia et sanctitate clarum eum declarat, sed Hieronymus errat, aut errare eum facit Typographus, ponendo Latinum ad Ann. 1448. Pasinus libro Herorum sub Imagine nostri Beati haec verba excitavit: Latinus Senensis, Religione perinsignis in Caelorum patriam advolavit. Magister accuratissimus Herrera Alph. August. 2 par. pag. 3, haec formavit verba: B. Latinus Senen. eremiticam Augustini institutionem amplexus, Sacrarum Ilicum priscas aedes splendore sanctitatis illustravit, verba equidem gravissima, et huius viri meritis consona Auth. tantae existimationis digna, tantum vacillant circa an. in quo obìt, ponendo ad an. 1191. Torellus Cent. 2, pag. 146 qui et si dicat falsum esse, hunc Beatum posse dici de Congregatione Ilicet., hoc utique conceditur, Congreg. enim Ilicet. illa tempestate, in qua floruit iste vir Dei, nondum erat fundata, at nobis sufficit, Latinum esse alumnum nostri Almi Coenobij Ilicetani antiquiore tempore constituti, non nocet ergo. Quod aliquando vixerit Latinus Iliceti cum D. Seraphico Francisco, ultra quod correspondet tempori, aperte videbimus in sequentis Elogij adnotatione.

 

_____________________________________________________________________________________

 

 

 

 

6 - De B. ANTONIO PATRITIO Sen.

[Pag. 83] A Spiritu Sancto in desertum Ilicet. ducitur Antonius Puellulus nobiliss. Parentum relictis opibus ad salubrem Relig. statum anheans habitu indui voluit, inde avulsus, ad Montemcianum missus, iblse (?) pietatis praebuit argumentum, recte didicisse viam eternae Patriae ostendens: post eius obitum per multa saecula in signum virginitatis, quam semper custodivit, annuatim ex eius ore lilium candidum germinabat, dum ipse aeternis fruebatur delicijs. Obijt Anno MCCXXX.

 

ADNOTATIO

De Antonio nostro, bene adimpletum est dictum illud Spiritus Sancti: Iustus germinabit sicut lilium: Oseae cap. 14. Praedictum Oppidum Montisciani in Ditione Sen. quod hac nostra aetate sub Marchionatu Illustriss. Familiae Comitum Ilcium degit, decem millibus passuum distat a Coenobio Ilicet. dignum fuit his perfrui Dei magnalibus, ibique corporis ergastulo in caelestem libertatem evolavit, sepultusque s'ub Templi subgrundijs, ubi caeteri Religiosi sepeliebantur, et semel in anno (mirabile factum) ex eius ore oriebatur lilium. Id quod Religiosos pios Monasterij et Populum induxit ad exhumandas Sacras exuvias, et intra Ecclesiam reponendas, ubi crebrescente miraculorum fama, postea in Altari eiusdem nomini erecto, locatae fuere, ibique in praesentiarum magno Populorum concursu coluntur integrae, ac si nunc ab Anima relictae essent, et palam conspiciuntur; usque nunc in loco, in quo iacuit, qui est viridarium, nascuntur lilia, quae ob reverentiam et memoriam Beati a fidelibus evelluntur et conservantur. Insuper magno apparatu bis in anno ostenduntur Populorum affluentium pietati, scilicet in die S. Petri Apostoli, cui dicata est Ecclesia, et ultima Dominica Aprilis, quae huius Beati propria est festivitas, nihil tamen certi habemus in ista sit dies, in qua ad sydera evolavit eius Anima, vel in qua translatum fuit eius venerabile corpus, quod antequam detegatur populo, a circumstatibus cantatur Hymnus, Versiculus, Antiphona et Oratio propria in eius Laudes, sicut et pro Matut. duo Antiph. propriae et etiam in mane eiusdem festivitatis Missa canitur sub ritu unius Confessor. simplicis. Praedictus Hymnus, Antiphona, Versiculus et Oratio, ad immortalem nostri Beati memoriam in lucem dantur a solertiss. Herrera Alph. Aug. p. p. pag. 9 in Elogio de eodem confecto. Hymnus incipit: Alme Confessor supplicet Antoni, et Antiph. Almum diem recolimus celebritate annua Antoni etc. Orem. Deus cuius maiestatem per universum mundum creatura tua undique mirabilem protestatur, largire supplicibus tuis, ut meritis et intercessione Beatissimi Antonii Confessoris tui, de praesenti miseria ad aeternae Beatitudinis gaudia feliciter transeamus. Per Christum etc. Sub nomine et invocatione huius Beati intra Claustra praedicti Monasterij, est erecta Societas Laycorum, qui in, ut vulgo dicunt, Stendardo, deferunt Imaginem Beati, ex una parte, ex altera D. P. Augustini. Eius etiam Imago, non solum in praedicto Altari, sed multae aere sculptae circumferuntur. De eodem Beato Antonio agunt Omnes nostri Scriptores praesertim supra citati: Io. BIsdominus in Hist. m. s. Sen. pag. 22; de eo ait: In detto An., nempe 1286, haviamo B. Pietro che santificò in Valle di Rosia e B. Antonio, che il corpo è a Monte Giano, tutti Cittad. Sanesi. Magist. Philippus de Bondelmontijs servita in Cathal. Hominum Illustrium Senen. de eode ait: Antonio Patritii Agostin. huomo di santissima vita. In Arca in qua servatur Beati Corpus, duabus clavibus clausa, una apud Priorem Societatis, altera apud Priorem Monasterij, a qua plurima vota fidelium pendent, ibi sunt apposita ista verba: Hic iacet Corpus B. Antonii de Patritiis Senen.

 

_____________________________________________________________________________________

 

7 - De BEATO PETRO Sen.

[Pag. 84] Beatus Petrus ita in Religionis vinea fructificavit, ut fructum suum bene dederit tempore suo, adeo ab urbanis aborruit frequentioribus discordijs, adeo mundo vale dixit, ut apud omnes Sancti glorioso honoraretur nomine. Belli, Famis, Pestis aliorumque divinorum praedictione suppliciorum adeo suos exterruit Cives, ut de ipso tremebundi consuete dicerent. Utinam Sanctus bona nobis enunciet, unde et eorum ad Deum conversio, etiam ipsius ad Coelum felicissima reversio profecta est Die 25 Decembris, Anno MXXXIV.

 

ADNOTATIO

Ob huius sancti Viri virtutes et merita, multi scriptores elaborarunt, unaniminiter B. Petrum admirabilem praedicando propter praedictionem praecipue veracissimam calamitatum, quae Reipublicae Senensi eventurae erant. De eodem praesertim agunt hi, qui in superioribus Adnotationibus sunt citati. Inter recentiores autem habemus Marcellinum Altesium Elog. m. s. apud nostram Sylvam Ilicet. par. p. pag. 119 et Raphaelem Pasinum Venetum Augustinianum in suo pulcherrimo lib. m. s. qui peculiari diligentia servatur sub duplici clave in Bibliotheca Angelica in Urbe apud Monasterium S. Augustini, quam Bibliothecam pijs, magnisque sumptibus fundavit Magister Fr. Angelus Rocca Camertes Sacrarij Pontificij Praefectus et Episcopus Hipponensis, Vir utique doctissimus, et inter Augustinianos Heroes merito numerandus, ab Authore sumens praedictam Bibliothecam Angelicae cognomen. Sed ad nostra redeamus, in hoc Pasini lib. 3 Iconum sub Imagine huius Beati leguntur haec verba: Petrus Eremita ad recuperandam Hierusalem Christianos Principes, sua sanctitate excitavit. Id quo Pasinus, ut ipsemet testatus est, extraxit ab Aegidio Card. in Historia m. s. quae reperitur Romae in praedicta Bibliotheca Angelica, sub titulo Historia viginti Saeculorum. Quae et si sit dignissima visu, nunquam tamen visa nisi ab paucis, quia ipsa minime lumen vidit, sicut et Opus Pasinij. Iterum ad nostra. At nos de hac excitatione ad recuperandam sanctam Civitatem apud nostros Scriptores nil invenire potuimus, adhibita etiam non vulgari diligentia, tamen hoc credendum est ob eximium huius Beati viri zelum erga Religionem Christianam, et his Authoribus testibus omni exceptione maioribus. Insuper habemus Franciscum Modium de Origine Ordinum Ecclesisticorum in Indice, Realdum, ut supra, Petrus Mairon in suo Patriarchatu cum Imagine, Aegidium Viterbiensem in Panegyrico de Laudibus Iliceti apud Bonsignorium pag. 13 et Marcuccium pag. 30. Qui Marcuccius pag. 24 haec ait: Fr. Pietro da Siena per Cognome il Santo attendeva di continuo alle contemplationi, et haveva spirito di Profetia, le cose future, come se presenti fussero profetava, talché di lui era in proverbio: Dio vogli che il Santo ci annuntii bene. Herrera 2 p. Alph. pag. 243 refert verba propria Aegidiana in Panegirico, quae sunt: Quis audeat recensere Fr. Petrum senen. cognomine sanctum, quem adeo tam fixe vacasse divinis sebus aiunt, ut ne momentum a divinis flecteret aciem? Quis unquam etc. et miratur Herrera aruisse foecundam illam Sanctorum segetem in nostra Eremo: at si ita est, tristamur, sed utinam: hoc tantum ibi. In quodam Catalogo Beatorum posito in principio Commentariorum Hieronymi de Bonsignoris pro rebus Ilicetanis, hic vir Beatus Petrus dicitur excisus ex familia Nobilissima Salimbenia, qua ratione ducti nos in nostra Arbore Ilicetana hoc Cognomen ei tribuimus, aliam vero strictiorem rationem minime reperimus.

 

_____________________________________________________________________________________

 

8 - De B. PETRO RUBEO Sen.

[Pag. 85] Beatus Petrus, tanto deflebat Christum Crucifixum ploratu, ut nemo unquam non lacrimantem aspexerit, risus perpetuus, severus, acerrimusque extitit adversarius: obijcientibus autem illa verba. Hilarem a Deo diligi datorem, se hilarem esse lacrymarum datorem respondebat, unde etiam Lacrymantis cognomen ubique adeptus est, ad Patriam tandem exultationis transijt Anno MCCXXXII.

 

ADNOTATIO

Oppidum Rosia, in quo ortus est Petrus quinque miliarijs a Coenobio Ilicet. distat, in ipso ex honestis nascitur Parentibus Petrus, cuius Sanctitatem testantur, praeter alios, qui agunt de Beato Iacobo Piccolomineo, Andreas Gelsominus Cortonensis, olim Procurator Generalis pro toto Ordine Augustiniano in Curia Romana, postea Episcopus Asculanus in suo Thesauro Devotionis B. M. V. pag. 171; Realdus in Stem. Sacrorum Heroum cum Imagine; Simplicianus Sanmartini pag. 441; Fr. Gregorius Fulginas Sacri Horrori Leccetani; Pasinus Venetus cum figura lib. 3 Iconum; Crusenius Monasticon Augustin. 3 par. cap. 13; Aloysius Torellus Cent. 2 pag. 215; Author Vitae B. Io. de Chisijs cap. 5 pag. 30 agitur de eodem a Beato Philippo Agazzario uti referunt multi ex nostris in illo volumine rerum Ilicetanorum; tum maxime desiderato, tum deperdito, tamen Deo disponente, non periit cum eo omnino memoria huius Dei servi; plurimum debemus Bernardo Monaldo, qui aliqua fragmenta huius divini scriptoris Agazzarij collegit, in unumque redegit volumen, in quo conscripsit Gesta aliquorum Beatorum; ex nostris ab eodem Agazzario exarata, sed (proh dolor) hoc volumen etiam ab invida manu fuit mutilatum, in eo tamen restat in principio memoria huius Beati. De eodem Aegidius Card. in praedicto Paneg. haec reliquit: Porro Petrum alterum nemo non miretur si de Valle Rosia dicebatur, unde Roscius cognominari solitus, is tanto fletu Crucifixii deflebat, ut nemo unquam non lacrymantem viderit. Risus Iocorumque acerrimus adversarius semper extitit. Qui si quis accusasset tristitiam, utiquidam, qui illud Apostoli obiicierunt, datorem a Deo hilerem adamari, respondebat. Hilerem esse lacrymarum datorem etc. Haec Aegidius inter alia, quae brevitatis gratia relinquimus, quae referuntur a Hieronymo Bonsignorio in suo mem. pag. 11 et a Marcuccio pag. 30 in suis Adnotationibus; qui Marcuccius eodem in loco pag. 24 de hoc nostro Beato, haec habet verba: Fr. Pietro da Rosia, chiamato il Rosso, non ste già mai senza lacrime: e però essendoli da certi rinfacciato quel detto: Hilarem datorem diligit Deus, rispondeva essere allegro dator di lagrime. soggiongendo: absurdum esse, attendere il servo a piaceri quando che il suo Signore era affisso alla Croce. Sciebat etiam Petrus lacrymas versuras esse in gaudium, iuxta illud: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua, venientes autem, venient cum exultatione portantes manipulos suos. Psalm. circa haec verba Aegidiana relata, ut dictum est, diceremus, si liceret, ideo de Rubeis appellari Petrum, non quia oriundus a Rosia, sed a cognomine, cum haec Familia de Rossi, adhuc in dicto Oppido reperiatur. Habuit Patriam communem cum hoc nostro Beato sanctiss. ille Pont. Romanus Lucius III qui uti habemus in Chronicis antiquioribus nostrae Civitatis Senensis pag. 20. Anno salut. 118 ortum habuìt apud Oppidum Rosìam veterem, quod etiam hisce temporibus a Rosia, quae nunc extat, parum distat: Rosia est in loco amoenissimo, sed ab aeris intemperie deturpatur, uno miliario ab ea surgit vena aquae, ab aliquibus non sine prodigio reputata ac celebrata, a qua oritur fluvius, qui dicitur Rosia. Manipulum et stolam immortalitatis adeptus est Iliceti, ibique in Claustro Beatorum nuncupato iacet.

 

_____________________________________________________________________________________

 

9 - De B. NICOLATIO BANDINELLIO Sen.

[Pag. 86] Beatus Nicolatius Senensis ingenua, antiquissimaque Bandinelliorum Familia digressus, ne levi saltem foedare posset famine mentem, ad Ilicum sacra se contulit Antra, ubi alimentum animi silentium adeo coluit, ut non nisi necessitate urgente loqui sit auditus. Audiens quidem ipse saepissime Angelorum concentus, quorum consortio ut plurimum fruens in terra, raptus usque ad Caelum, arcana Dei videbat, eo refulsit saeculo, quo Beatiss. Franciscus cum Ilicetanis egit, obijt Die 4 Apr. An. 1218 vel MCCL.

 

ADNOTATIO

Nicolatius ex eodem stipite, ex quo Alexander III Sum. Pont. F. R. natus habuit Patrem Aldobrandinum, ut ex faecundiss. Arbore Familiae Bandinelliae conijcimus. Hic antiquissimum llicetani Caeli est Sydus, de quo admodum ob temporum iniuriam pauca reperiuntur, tanguntur tamen ut sublimia ab omnibus authoribus, qui agunt de B. Latino, quos in praecedenti Adnotatione citavimus, praeter quos Isidorus Ugurgerius sacri Ord. Praedic. publicus Theologiae Lector, doctiss. de Vitis praelo tradendis sanctorum ac Beat. Sen. in Classe Augustiniana num. 1. Io. Baptista Ferrarius sen. Illustriss. Societ. Iesu Autor graviss. solertiss. cuius Elogia sanctorum ac Beatorum suae Patriae, ingenti desiderio expectantur, inter ea Nicolatij praeconia personat. Pamphilus pag. 66; Nicolaus Crusenius 3 parte, cap. 21, pag. 163. Altesius Elog. m. s. agunt de Nicolatio, discriminantur vero inter se ipsos quoad annum in quo obijt, at nos sententiam nunc sequimur Altesij, qui ponit ad annum 1250. Die 4 April. Prae manibus n. habuimus Instrumentum, non haud longe ab his temporibus repertum in Archivio Ilicetano, per quod Rainerius et Orgerius q. Guidi Comitis de Pari, donant D. Nicolatio Priori Eremitorij S. Mariae de Monte Specchio pro se suisque Fratribus quoddam Territorium. Anno 1228. Die 10 Augusti. Illud verbum Domino satis conveniebat Nicolatio, quippe ex Pontificia Familia, Pontificique Alexandro III coniunctissimo, aut quia praedictis Comitibus affinitate sanguinis propinquo, quibus et si clarum Cognomen Bandinelliorum non tribuatur, fortasse hoc accidit ob divisionem, quae evenit post mortem dicti Pontificis huius Prosapiae in Bandinelliam, Paparoniam et Cerretaniam An. circiter 1200. Quod S. Franciscus inter Ilicetanos vixerit, praetermissis alijs dictis et rationibus, quas posuimus in Sylva Ilicet. materna lingua exarata, haec duo singularia luci tradimus. B. Philip. Agazarius, qui post Nicolatium An. 103 Relig. ingreditur, in vita B. Bandini ait: Udii dalli antiqui Frati etc. et etiam dicevano che habitò con loro il glorioso Misser S. Francesco etc. loquitur de Ilicet. Io de Bisdominis Hist. sen. pag. 23, inquit: S. Francesco ste molti dì co’ Romitani di S. Salvatore a Selva di Lago, detta Lecceto. Huius BeatiNicolatij Imagines reperiuntur depictae annis ab hinc 250 in Claustro Beatorum Iliceti, infra locum qui dicitur Capitulum et Ianuam, qua viridarium petitur cum digito indice ad os, virtutem, qua enituit, silentij indicans; quarum Imaginum, una in actu contemplationis ponitur, altera inter Angelos repraesentat Nicolatium commorantem atque sedentem. Apud eiusdem Illustrissimam Familiam quam plurimae Imagines sunt tum depictae, tum incisae eo modo, ut supra dictum est. Scriptores, Nicolatius, interpretantur Niccolaccius, ac sic vocari voluerit ob humilitatem. De hoc Beato expectantur gesta scripta ab Illustrissimo D. Volumnio Bandinellio Magni Hetruriae Principis morum Directore, digna Authoris nomine circumferenda.

 

_____________________________________________________________________________________

 

10 - De B. BANDINO de SCOTTIS Sen.

[Pag. 87] Beatus Bandinus praeclarum Scottorum Germen, B. Nicolatium Bandinellum Praeceptorem, priscumque Ilicetanorum decus vincere, quam imitari maluit, indicta enim sibi Silentij hora, silentium ne solveret, Iumentum a fure surreptum siluit, quo silentio furi, furtoque Ilicum egredi septis prohibuit, imo furtum et furem miti flagello reprehendit, cuius facti magnitudinem diuturna illustrique Ilicetani Coenobij gubernatione exornavit. Quievit tamen Die 11 Martij. Anno MCCLXXVI.

 

ADNOTATIO

Beati Bandini Scotti gloriosa facinora recensentur praecipue a Bernardo Monaldio in Vitis Beatorum Iliceti exaratis An. 1544 a Marcellino Altesio in suis Elogijs. Aliorum scriptorum aliqua dicta in medium afferamus. Aegidius Card. Viterbiensis in Pulcherrimo suo Panegirico pro Iliceto haec protulit: Mitto Fratris Bandini de Balsettis silentium, qui Fratrem Nicolatium vincere, quam imitari maluit. Hic cum abduci Asellum a fure conspicaretur ne silentij legem institutam labefactaret nec abduci prohibuit, nec ulli abducentem indicavit: sed Templum ingressus, prece et lacrymis causam apud Deum egit, Victorque effectus est, nam furtum et fur immoti stetere, nec unquam ex Ilices prodiere, donec, re divina confecta, fur furtum restituit, venia impetrata. Haec Aegidius Card. quae verba relata sunt a Marcuccio Fullonicensi mem. pag. 30 et pag. 24 haec ponit: Fr. Bandino Balsetti fiorì in questo luogo, per lo che trovo per compre fatte da lui per questo Romitorio, per lassiti e donagioni fatte per causa sua nel 1222, e lo trovo Priore nel 1227, 1232, 1234, 1244, 1266, 1268 e nel 1270. Postea prosequitur referendo verba B. Philippi de Agazzaria, innuentia divum Franciscum fuisse Iliceti, et fundationem Illustriss. Coenobij S. Augustini Senarum per Patres Ilicet. nec non furtum Aselli surrepti, etiam et retulit Bonsignorius pag. 11; et pag. 6 refert etiam ipse furtum Aselli. Ioannes de Bisdominis agit de eodem pag. 32, sed non concordat cum nostris scriptoribus quoad annum, asserens, hunc floruisse An. 1286. Omnesque alij scriptores ex nostris de eodem habent sermonem. Accedunt Authores praelo excusi, videlicet Ioseph Veronensis Episcopus Signinus pag. 66; Andreas Cortonensis episcopus Asculanus in suo Thesauro pag. 154; Lima spiritualis pag. 33; Stephanus Ugurgerius in Oratione 3 de B. Io. Incontrio, relatio Beatorum Ilicet. in folio; Simplicianus Bonon. lib. Centuratorum pag. 37; Aegidius Marconius in suo Indice; Herrera Alphabet. p. p. pag. ...; Torellus bene mugiens pag. 155; Raphael Pasinus cum Imag. et Elog. Et alij omnes Scriptores nostri. Quod cum hoc moratus sit sanctissimus Patriarcha Franciscus iam vidimus in Chronologia Superiori pag. ... et videbimus in adnotation. pro B. Nicolatio Bandinellio. Simul etiam vidimus Bandinum hunc nostrum fuisse Fundatorem praedicti Monasterij S. Augustini in superioribus Chronologijs, ad quae redeat curiosus lector. Multum profuit iste Beatus Monasterio Ilicet. in spiritualibus et Temporalibus, apparent in lib. Contractuum praedicti Monasterij multa bona immobilia, titulo emptionis et donationis acquisita, a pag. ... usque ad pag. ... (Sic!) Eugenius IV in suis Diplomatibus summopere, et pluries laudat integritatem et gesta huius B. Viri, ut videre est in Archivio, et in lib. magno Privilegiorum Iliceti. Nobiliss. et Antiquiss. inter maiores Senen. est Familia de Scottis una cum Balsettis.

 

_____________________________________________________________________________________

 

11 - De B. BRUNETTO ROSSI Pratensi

[Pag. 88] Beatus Brunettus, moribus canditus, cognomine Rubeus, 30 Annos natus Romanas aspernatus Aulas, Romae Eremitico tectus est habitu. Pratum in Patria Tuscia revertitur: utque candidior fieret, Montis Maioris ergastulum non erubuit, quod post An. XV Civium precibus relinquens, in D. Annae commodius Coenobium, a se constructum, se recepit, ubi reliquum vitae cursum candidissime absolvit. Die 11 Martij, aetat. 75, Anno MCCXCVIII.

 

ADNOTATIO

Huius B. Viri Pater vocabatur Damianus, cui oritur hic filius An. 1221. Habitum Eremiticum sumpsit An. 1252. Habuit socios inseparabiles Fratrem Iosephum de Benvenutis Florentinum et Guidonem de Rubeis Brunetti Patreulem, viros religiosissimos, qui cum Brunetto plurimum insudarunt pro erectione Loci, primo post reditum ad Patriam, annuente Alexandro III Summ. Pont. in Monte Maiori, volente Dom. Gherardino Plebano S. Donati, ubi manserunt An. 15 postea extra moenia An. 1269 S. Annae et Vincentij, cuius loci Ecclesiam consecravit D. Io. Episc. Florent. An 1272, Dic. 20 Martii. Beati Brunetti gesta, et si brevius, quam par est, habentur in Diarijs, nec non commentarijs Monasterij nostri Pratensis, ex quibus haec antea scripta fideliter per P. F. Vitum de Rubeis Pratensem, et Congreg. nostrae Vicarium Gener. elicita sunt, iam ad nos transmissa, ac per nos ipsos, dum praedictum Monasterium visitaremus praesentibus Adm. R. P. Mag. Luca Mannuccio, de quo supra, olim praeceptore nostro dulcissimo, et Bacc. P. Octaviano de Lapuccis, de quo etiam supra, eiusdem Domus Alumnis praeclarissimis, postea fideliter comparata cum suo Originali. Extant etiam in Archivio praedictae olim Terrae Prati, nunc propter eiusdem Terrae nobilitatem et urbanitatem Civium, multiplicitatem Monasteriorum utriusque sexus, cunctarum divitiarum affluentium copiam, et praecipue Cathedralis Ecclesiae, in qua colitur Mariae Deiparae Sacratissimum Cingulum, venustatem ac maiestatem, merito non multo ante inter Civitates, felicissimae dittionis Serenissimae Hetruriae Principum, sic volente Sereniss. Magno Duce, numerata est. Extant, inquam, in eiusdem Civitatis Archivio Commentaria nonnulla, precipue circa constructionem Monasterij D. Annae, sed ad manus nostras minime pervenere; habuimus nihilominus autentica scripta, quae servantur apud nostram Sylvam Ilicet. m.s., p. 2, pag. 9, 15, 16 et 17 nobis missa, corroborataque authoritate aliquorum nobilissimorum Virorum praedictae Civitatis, per quae certiores reddimur Brunettum nostrum Beati titulo debere condecorari, eiusdemque Beati sparsim cum eodem titulo multas reperiri publice et privatim Venerabiles Imagines. In Praedicta Ecclesia S. Annae immediate supra Portam contra Altare maius a parte intra apparet Venerabilis huius Viri Imago, sub qua, haec verba: B. Brunettus de Rubeis Pratensis Ord. Er. S. Augustini An. 1269 hunc locum fundavit, ibique Vitae sanctitate An. aetatis suae 75, 1298, Die 11 Martii Regnum Coeli sibi comparavit. In eadem Ecclesia alia antiquissima, imago, simul et in Refectorio respicitur. Agunt de eodem Fulginas loco, ut supra. Herrera Alph. p. p. pag. 93, et 2 p. pag. 297. Torellus pag. 168; Cosmus Cicogninus Volumine Hominum Illustrium Pratensium.

 

_____________________________________________________________________________________

 

12 - De B. AUGUSTINO NOVELLO Sen.

[Pag. 89] Himerae in Sicilia oritur Augustinus. Hic a consilijs fuit Manfredi Regis Neapolit. divinitus ad Relig Eremit. vocatus, ibi eximia eius humilitas, donum sapientiae minime occultare valuit, ut in Reformatorem sacrarum Augustiniensium Legum non eligeretur, deinde in Poenitentiarium Confessarium ac Sacristam trium Sum. Pont. postea in sui Ord. Gener. quo munere relicto apua Coenob. S. Leonardi. Obijt An. MCCCIX.

 

ADNOTATIO

De praedicto Coenobio S. Leonardi de Lacu aliqua servantur explananda in sequenti Adnotatione, in praesenti tantum dicimus in Ecclesia eiusdem Coenobij adhuc extare Oratorium ubi mortuus est, hic Servus Dei, et continuae Orationi vacabat, ibique adhuc, magna populorum caterva accurrit, praesertim, qui renibus laborant. Ibique moritur, at postea Venerabile eius Corpus translatum Senas apud Monasterium S. Augustini (quia tunc temporis Congregationi Ilicetanae addictum Coenobium S. Martini) minime erat, stabat enim pro Iliceto praedictum Monasterium S. Augustini Senarum, Praesule hoc instantissime deposcente, ut immune redderetur crebrescente bello. Quidquid dicat Ferrarius Servita in suo Catal. de quo infra. In Ecclesiam praedicti Monasterij S. Augustini omnibus honoribus percolitur, ac ceremonijs, quae Sanctis tribuuntur, apud Altare proprium eidem dicatum. Fundator extitit cuiusdam Religionis apud magnum Xenodochium S. Mariae de Scala Senense, quae usque ad haec nostra tempora viguit, in quo Xenodochio multae Imagines huius Beati, Sanctitatis nomine condecoratae raeservantur. Fuit annumeratus inter sodales Sanctiss. Societatis B. Mariae sub dicto Xenodochio. Clemens de Osimo Gener. Ord. voluit ut Sacris initiaretur, illumque in socium assumit. Bonifacius VIII eo deposcente, multa Privil. Ordini concessit, ut in Bullario Ord. pag. 72. Aliqui volunt August. habuisse Civitatem Panormi Patriam ex Gente Terminorum, asserentes ibidem extare Palatium eiusdem Familiae. Alij vero Interamne in Umbria, ibique reperiri usque in hodiernum diem familiam Novellorum, inter Primates. Sed noster Augustinus Patriam habuit Senas in Tuscia, unde nobilis Pater eius expulsus, concessit in Siciliam, ibi hunc habuit filium, hoc colligimus ex eius gestis m.s. apud nos, custoditis cum alijs in nostra nova Biblioth. Martiniana sub + grado, n. 15. Ideo Novellus appellatur, quasi alter Augustinus Aphricanus P. sanctiss. Ord. Fundator. Apud Himeram, sive Thermen in Sicilia custoditur unus ex eius digitis magna religione. Eius Icon cum miraculis circumpositis in Tabula Antiqua apud Ecclesiam S. P. Augustini, supra marmoreum sepulcrum, ubi conditae sunt sacrae eius Reliquiae, conspicitur. Agunt de eodem Beato omnes Authores et scriptores Ord. nostri, et Congregationis, et hi sequentes exteri. Octavius Caietanus, Sacratiss. Societatis Iesu, de sanctis Siciliae, Martyrologium vetustissimum, itidem de sanctis eiusdem Regionis; Abrham Bzovius Illustriss. et Sanctiss. Ord. Praedicatorum, in Annalibus post Baron: circa An. 1309. Iacobus Accasciana Panormitanus, Philippus Ferrarius Alexandrinus Servita lib. qui dicitur Cathalogus ss. Italiae impressus An. 1625 sub his verbis 16: Maii Thermis Himerae in Sicilia Depositio B. August. Novelli Ord. Erem. in Adnotatione. Augustini Novelli ex Martyrol. Siculo claruit sub Friderico II Imperat. circa An. sal. 1290 de eo B. Iordanus in Vit. Fratrum pag. 288. Et alij quam plurimi. Vide superius in Chronol. p. pag. 20.

 

_____________________________________________________________________________________

 

13 - De B. CONO, sive BONO Sen.

[Pag. 90] In palestram humilitatis a B. Augustino Novello BOnUs adductus, sub habitu Eremitico, cuius vestigia sedulo sequens, socius fit inseparabilis, illi in praecipuis oneribus serviendo, cooperandoque praesertim in illa Religiosorum institutione apud Zenodochium S. Mariae de Scala Senarum, sub Regula D. P. Augustini, dato habitu Joanni Ptolomaeo Rectori eiusdem domus, tandem Magistrum prosequitur in Coelum. An. MCCCXII.

 

ADNOTATIO

De hoc fidelissimo Socio B. Augustini, agunt Magist. Fr. Aegidius Aesinas in suo Indice Beatorum et Sanctorum Ordin. D. P. Augustini sub litt. C, vocans eum B. Conum hunc sequuti sumus. In nostra Arbore Ilicetana sub Titulo Sacra Ilicetana Propago aereis tabulis excusa An. 1629 et In Sacra Leccetana Selva frutto 13. Nunc vero amplectentes maiorem partem, et adhaerentes communiori opinioni, putamus, quando aliqui scriptores dicunt B. Conum esse dicendum et corrigendum huiusmodi dictum, et scribendum fore pro B. Cono, B. Bonum. Rev P. Fr. Timotheus Riccius Senensis Ilicet. Investigator accuratissimus Venerabilium Antiquitatum, ad nostram Congreg. attinensium, clarum monimentum de hoc B. Viro reliquit in folio m.s. quod nos sepissime vidimus affixum apud Ianuam a parte interiori sacrarij praedictae Ecclesiae S. Leonardi; Magister P. Aloysius Torellus Centur. 2, pag. 161, sequitur antiquiores Authores, et praesertim Beatum Iordanum a Saxonia lib. 2, Tractatu de modo corrigendi Fratres Eremit. cap. 7. Qui Iordanus assignat B. Augustino per antonomasiam Novello in Socium F. Bonum, qui propter innocentiam morum, et existimationem praefuit Principalioribus Coenobij Provinciae Senarum, nempe S. Barbarae de S. Flora, S. Luciae Vallis Rosiae, et Vallisasperae. Hinc Herrera, Alph. p. p. pag. 92, ait Vener. Bonus de Senis, re et nomine Bonus, vir satis Vener. et prudens etc., asserensque, non sine commenditione, Bonum gubernasse varias Tusciae Eremos, addens Beatum Augustinus ab eo plurimum amatum fuisse, et vera de eius humilitate, morum gravitate et suavitate eloquiorum valde delectatum, et si sub humilitatis velo alte latens, quem tandem sequtus est ad Coelum, ubi assistunt veluti duae Olivae, e duo Candelabra lucentia ante Duminum Dominatorem, nunquam ab invicem separati, Alph. p. 2, pag. 353. [...] (Sic!)   nignus Lector potest redire ad ea, quae diximus de his duobus Dei Servis in Cronolog. pag. 20 et etiam de Monasterio S. Leonardi pag. 18 et alibi, quibus pro hoc Monasterio placeat, ut addamus illud constructum fuisse a quodam Benedicto Monacho circa An. 1068 quid quid dicat Herrera Alph. pag. 33, p. 2, et postea fuit munitum a Populo S: Columbae, ut ibi posset defendi ab incursionibus inimicorum. Habemus in Regestis Gener. Augustini Romani pag, 139 praeceptum factum Ilicetanis ut deberent tempore guerrae (ita legitur) semper recipere in praedicto Monasterio S. Leonardi homines et mulieres dicti communis S. Columbae, quia magnis sumptibus et laboribus ab eis constructum fuit. Die 18 Martij 1424. Fuit insuper ditatum a Nobili Viro Bonganno de Gallis, et a Riccadonna eius uxore, qui erant Domini Villae Arnani simul, et Lacus, et Loci An. 1233. Sub protectione sanctae Sedis fuit receprum a Lucio II, Anastasio IV, Alexandro III, Lucio III, Urbano III, Gregorio VIII, Clemente III, Alexandro IV et Innocentio III. In hoc Monasterio S. Leonardi, in quo obijt B. Bonus conduntus eius Ossa.

 

_____________________________________________________________________________________

 

14 - De B. IOANNE INCONTRIO Sen.

[Pag. 91] Beatum Ioannem ex Illustri Incontriorum prosapia, quindecim annorum puerum in Ilicetanum adscitur caetum: dictus austeritate perterritum profectionem molientem, pomario iam egressum, saltum ingressum, divina Pastoris apparitione, fulgidissima, lateris ostensione salvator errantem velut Oviculam ad Religionis causas reduxit. Moritur Anno aetatis suae 65, die 4 Aprilis, salutis vero MCCCXXXIX.

 

ADNOTATIO

Semper maximo cultu Patres Ilicetani hunc Dei servum Beatissimum prosecuti sunt, modo erigendo Altaria, modo Ecclesias, sive Oratoria, uti accidit An. 1439 eodem in loco, ubi Christus ei Pastoris forma apparuit, modo etiam cum Imaginibus, sequentes devotionem seu obsequium populorum, et si Ilicetani non egerunt causam in Curia apud sanctan Sedem Apostolicam pro eiusdem Viri Dei Beatificatione: simplicitas et paupertas eorum fuit causa: quare immerito ab aliquibus reprehenduntur tamquam negligentes, et si reprehensione digni videantur, negligetia totius Religionis (si ita loqui fas est) eos excusabat; debebat enim tota Religio currere, laborare, et omnem curam impendere, ut sicut ab Antiquioribus etiam Authoribus et Scriptoribus, a pietate fidelium, a communi fama per tot saecula, uti Beatus colitur, ita ut per Decretum Pontificium, ut talis haberetur, hic Incontrius: fuit namque et est unus ex insignioribus Syderibus Augustiniani Caeli, totam Religionem illustrando, id circo ad totam Religionem causa eiusdem Beatificationis attinebat. Huius Beati Gesta collaudant, scribuntque Senenses, inter quos Hieronymus Bonsignorius pag. 67; Athanasius Fullonicensis pag. 23; Io: Bisdominus Hist. Sen. pag. 32; Bernardus Monaldus eius facta conscripsit; Honorius Martinus a S. Cruce Vallis Arni, in suis m.s.; Pasinus cum Imagine; Altesius Elog. m.s. Card. Aedid. in Paneg. Ilicet. haec protulit: Offert mihi se divinus Puer, ut constet nullius isthic aetatis genus non mirifice proficisse; Age iam elegantissime Puer omnis exigue gratia hac divina amicitia maxime, clarissime et illustrissime. Accipite bonae spei adolescentes, adolescentis etc. Prosequitur postea diffuse recessionem a Coenobio, et conversionem ad idem. Inter excusa, Chronica Ord. Episc. Signini pag. 72; Episc. Asculanus pag, 250 usque ad 253; Lima spiritualis pag. 32; Ugurgerius Oratione integra utique longa et elegantissima, Relatio Beatorum Ilicet. Talenti; Marconus in Indice Sanctorum et Beatorum Ord.; Simplicianus Bononiensis lib. Centurat.; Cardinalis Seripandus in Elencho sanctorum et sanctarum Ord. ad An. 1331; Herrera Alph. pag. 371; Simplicianus Sanmartinus pag. 437; Torellus Cent. 2, pag. 209 et alij exteri multi. Multum profuit etiam Ilicet. Domui temporaliter, ut videre est in Archivio eiusdem Domi, et in lib. qui vulgo dicitur Campione de Contratti. Praedictum Sacellum, de quo supra huius Beati Nomini dicatum, postea fuit perfectum, et in meliorem formam redactum, atque Sacrificio Altaris aptatum, dum nos Coenobio illi sacratissimo, meritis quamvis imparibus, praeessemus An. 1629. Eiusdem Venerabiles Imagines conspiciuntur in Praecipuis Ecclesijs, non tantum Congregationis, sed et Relig. fuerunt multoties excusae Laminis Aereis praesertim An. 1600 quae per totam circumferuntur Europam. Redeat Lector, si placet, ad ea quae diximus in Chronol. Priorum.

 

_____________________________________________________________________________________

 

15 - De B. ELIA MELIOTATO Prat.

[Pag. 92] Beatus Elias Melioratorum Pratensium origine nobilis, inque meliorem D. Augustini cooptatus familiam, ita Deiparae placuit Virgini, ut ipso illius in Ara Sacrum faciente, astantiumque pluribus lue laborantibus, eiusdem Virginis Imago Assumptionem referens, iunctis ad pectus manibus cum prius esset, eadem postea velut placata in amplexum easdem separaverit, et pestem exulare coegerit. Obijt An. MCCC.XXXXVIII.

 

ADNOTATIO

Praeclara B. Eliae gesta rudi quidem calamo designantur a Fratre Athanasio Marcuccio Fullonicensi accuratissimo scriptore, ubicunque poneretur venerabilium Antiquitatum: inquocumque enim Monasterio steterit, eiusdem Monasterij Commentaria conscripsit, quae in praesentiarum, Deo dante, permanent. Hic cum An. 1560-62-63- et 64 Domum S. Annae Pratensis Civitatis moderaretur, diffuse antiqua monimenta ad eamdem Domum attinentia collegit, in unumque grandem conclusit Codicem, quem nos dum ibidem Philosophiae incumbentes agebamus, saepissime non vulgari animi voloptate, vidimus et perlegimus. Extant etiam apud nostram Ilicet. Sylvam p. 2, pag. 15, publicae Tabulae: quae extractae sunt a dicto Memoriali Marcuccij et ab alijs monimentis praedicti Monasterij S. Annae, ex quibus non solum ea quae dicuntur in praesenti Elogio et Adnotat, sed etiam in alio pro B. Brunetto, ut supra pag. 88 accepimus. Elias habuit Patrem Lapum, qui unus fuit ex nobilioribus suae Patriae exscisus ex Meliorata Familia, hic habitu induitur in praedicto Monast. S. Annae de Prato An. 1295. Qui Elias postea sacris initiatus, et vertente anno 1348: horribili illa pestilentia, tam dire totam Italiam devastante, uti diffuse narrat Ioannes Boccaccius et caeteri scriptores illius funestae aetatis, in praedicto Monasterio de familia degebat, et in die S. Crucis Mensis Maij sacrum faciens ad Altare B. Mariae repente, unus Vir et duae Mulieres tantum sternutando, aut obscitando perierunt, quod perspiciens compatiendo Elias, Votum vovit ante sacram Imaginem Deiparae, quae eiusdem in Caelum Assumptionem praesefert, iunctis manibus ad pectus, si abiret truculenta pestis, se iturum ad loca sacra visenda apud Hierosolimam, voto emisso, expandit sacra Imago, cunctis circumstantibus videntibus, manus, placatur Deus, fugatur pestis, et ipse solvit Votum die 6 Mens. praedicti recedendo, Hierusalem versus: praedicta Imago depicta fuit de mandato B. Brunetti Russi, de quo supra. Elog. 11. Hac grassante pestilentia perierunt omnes Religiosi Monasterij, qui decem erant, quare quidam Nigius presbyter saecularis pietate ductus, ne in praedam verteretur latronibus, curam Monast. sumpsit, qui postea ibidem die 28 Martij 1348 mortuus est. Manebat tunc temporis D. Ambaldus Episcopus Tuscanellae Presbyter Card. et Clementis VI Legatus, a quo quidam Cignus de Altovitis Florent. tamquam rem derelictam impretavit Monasterium (multa enim Coenobia tunc temporis relicta fuere ob penuriam Religiosorum) perierunt enim, ut in supradictis Monimentis habemus, in tota Religione Augustiniana Qudraginta millia Religiosorum. Redijt interim Elias, et Pratensium auxilio suffultus, ab eodem Legato praedicti Coenobij obtinet possessionem, quam magno populorum applausu capit die S. Marci Evang. ubi tandem a laboribus suis quievit an. aetatis 86. Multae Imagines eiusdem reperiuntur, multique scriptores de eo agunt, praecipue ex recentioribus Herrera p.p. pag. 209; Torellus Cent. 22, cap. 27, pag. 212.

 

_____________________________________________________________________________________

 

16 - De B. UMBERTO ACCARISIO Sen.

[Pag. 93] Beatus Umbertus Senensis Nobili Accarisiorum Genere natus, non tantum ab se excitatorum maiestate Aedificiorum Iliceti, et Doctoratus gloria, qua Parisijs redimitus est laurea celebratur, quantum meritorum aggere, dicendique ardore Concives, exterosque in sui admirationem illexit. Numerum Beatorum adauxit Iliceti, ubi sub marmoreo sepulcro ipsi extructo recond. eius Ossa. Obijt Die 20 Maij An. MCCC.XXXXVIII.

 

ADNOTATIO

Domus Accarisia, Armalea et Rimbotta conficiunt unam nobiliss. consorteriam, ut volunt Senenses scriptores, ex qua Umbertus, cuius meminere. Hi, Philippus Agazzarius, qui plane citatur, sed non extat propter incendium postremi belli Senensis. Athanasius Fullonicensis in Memoriali m.s. pag. 32. Hieronymus de Bonsignoris Memoriali m.s. pag. 14 de eo haec habet: Vi fu uno singolare e dottissimo huomo chiamato Maestro Umberto delli Accarigi di detto luogo Professo, id est Iliceti, e Maestro Parigino, huomo di santa Vita e di una profonda Teologia, il quale etc. Diaria itidem m.s. Ilicet. Altesius nobile Elog. de hoc eodem doctiss. Viro confecit, apud nos in nostra Ilicet. Sylva p. p. pag. 95. Pasinus cum Imag. lib. 3 Iconum. Bellisarius Bulgarinus Nob. Sen. rerum antiquarum scrutator insignis Tractatu de Famil. Nobil. Sen. B. Paraclitus in Serie Professorum Iliceti m.s. haec protulit: F. Umbertus de Accarisijs de Senis sacrae Theol. Professor Parisiensis, et Professus Monasterij Iliceti, Vir utique bonus ac doctissimus, floruit tempore illius S. Viri F. Nicolai de Tinis, tunc Prioris, de quo supra fecimus mentionem. Hic dimidiam partem Ecclesiae superiorem Monasterii parti alteri inferiori addidit. Dormitorium vetus cum Sacrario testudineo, et Porticum ante Ecclesiam Lapideis fulcitum Columnis aedificavit, Cappellam cum Tabula maioris Altaris pinxit, Cisternam cum Claustri extruxit, muro Monasterium cinxit, et An. D. 1348 in pace quievit, sepultus ante Gradus inferiores Altaris maioris, sub marmoreo Lapide. Inter excusos vero, Lima spirit. Senis praelo data per Nicolaum Simeonis, et Lucam de Binis die 13 Septemb. 1333. Episcopus Signinus Chron. Ord. pag. 135. Ugurgerius in Orat. pluries citata. Relatio Beatorum itidem citata. Aesinas in Indice Lib. Cent. pag. 4. Seripandus in praecitato Elencho. Crusenius pag. 51. Fulginas Hor. Lecc. Sanmartinus pag. 40. Isid. Ugurg. Ord. Praedic. Pompe Senesi Tit. 14, pag. 366. Doctor Alcibiades Lucarinus, Imprese, par. 2, pag. 448 et alij multi. Solertissimus Herrera laborat circa ann. in quo obierit Umbertus, et referendo verba Paracliti a nobis superius adamussim posita, asserit migrasse e vita ann. 1398 at Herrerae solertia decipitur: nam dum haec scribimus, praemanibus habemus Codicem Paracliti, in quo assignatur eius Obitus ann. 1348 iuxta Inscriptionem, quae adhuc legitur in eius Tumulo, quo considerato, simul paupertate ac simplicitate Fratrum illius temporis, certe colligitur quanta fuerit eiusdem Umberti existimatio etiam viventis. In eodem Tumulo haec legitur Inscriptio, quam et si ponat Herrera, attamen (prout possibile est) ut a faucibus edacis temporis eruamus et nos ponimus: Sis Umberte Magister, Vermis, Tabes, // Hic quod eris, sum corpore pulver, // Ex Acharisijs Illustris sanguinis ortus: // Sed mea mens sacro praedives nectare, Divo // Dogmate Parisius coelum conscendit amaenum // Obiit An. Dom. 1348 Die 20 Mens. Maii. Pene nihil differtet ab ea, quam ponit Herrera, substantiam minime mutans.

 

_____________________________________________________________________________________

 

17 - De B. IOANNE CHISIO Senen.

[Pag. 94] Beatus Ioannes prope Maceretum ortus, inter Vallasprenses Erem. cogi voluit. Hic aliquando carnis titillatione vellicatus urticarum inter puntiunculas se se volutabat; Tunica item egens, aliam a Crucifixo deposcens, tres interim ab ignoto Viro donantur aurei, duros Sacrae Scripturae nodos, et si nullius letteraturae, facile enodabat. Post sex menses ab obitu integer repertus est. Obijt Die 28 Octob. An. MCCC.LXIII.

 

ADNOTATIO

Ioahnnes Patre Chisio, Avo Anselmo, Atado Ranuccio Maciareti Regulo, prope idem Castrum oritur, in ipso iuventutis fervore, sanctis Religiosorum Monasterij D. Antonij Abb. Vallisasperae in maritimis Senarum moribus allectus ann. aetat. suae 18 eorum consortium non abhorruit, imo humiliter amplexatus est, ubi annis decem Sanctiss. moratus, inde Senas, postea Ticinum, et iterum Senas vocatur, semper in humili statu Laycorum serviens Religioni, praesertim, ut sacrista, rei sacrae intentus. Eiusdem vidimus Commentariolum satis rudem ac simplicem vernacula conscriptum lingua: sed eo fidelior, ac verior censetur, cum illud divinus Scriptor Philippus de Agazzarijs Sen. huic Beato coevus exaraverit, et postea conscripserit doctiss. et integerrimus Religiosus Magister Bernardus Monaldus Sen. An. 1543, Die 28 Decemb. Qui Commentariolus complectens, etiam gesta aliquorum Altissimi famulorum, diligentissime custoditur in Archivio sacri Coenobij Ilicetani. Huius Beati mentionem etiam faciunt Magist. Gregorius Fulginas, loco supracitato; Altesius Elog. m.s. apud nos Sylva Ilicet. p. p. pag. 33 et ex recentioribus Herrera Alph. August. p. p. pag. 366, qui nescimus quo fundamento dicat hunc B. Ioannem Chisium nescivisse legere, sed fortasse se retractavit, asserendo postea eodem in loco, quod in hora mortis sibi Missale porrigi mandaverit, et Passionem Christi legendo, ad illa Lucae verba: In manus tuas Domine commendo Spiritum meum, animam emisierit; de eodem agit Herrera 2. p., pag. 291; quem sequitur Torellus Bonon. Cent. 3, pag. 246. Prodijt in lucem Vita eiusdem nostri Beati elegantiss. conscripta a Patribus Augustinien. Agrippinae Coloniae An. 1641. D. Fabio Chisio ibidem Apostolica Legatione fungenti, postea ad apicem Cardinalatus, virtute duce evecta, dicata. Expectatur Elog. cum alijs pro Beatis Senen. Doctiss. P. Io. Baptistae Ferrarij Societ. Iesu, quae praeclara fore demonstrant eius opera iam Typis tradita. Acquisito loco Papiae in Coelo aureo ann. 1327, Die 1 Febr., ut ibi construeretur Monaster. pro Religione, superiores procurantes, ut spiritualiter, sub strictiori observantia aedificaretur, cognita Ioannis sanctitate, illic eum de Familia destinarunt circa ann. 1338, ubi eius intercessione miraculose inveniuntur corpora sonctorum Martyrum Vitalis et Agricolae: postea circa ann. 1363 revertitur Senas, et pestilentiali morbo percussus sanctissime occubuit, ut dictum est supra, sacro habitu indutus genibus flexis, arcae sive feretro incumbens, magno circundatus splendore. Elapsis diebus habuimus prae manibus publicas tabulas membraneas, per quas D. Angela Augustini Chisij filia, et Vidua relicta a Ghino nuncupato Paccia cive senen. putamus legendum fore de Peccis, coram P. Provintiali in Capitulo Monasterij Sancti August. offert se et sua bona Domui Vallisasperae, sub fide Guidi Francisci Azzolini, Testibus Bartholomeo Fatij et Ambrosio Venturinio, anno 1386. Qui Augustinus Pater huius D. Angelae, erat Germanus nostri B. Ioannis, cui Angela Nepos. Huic Illustriss. Familiae plurimum tenetur Religio nostra, ob singularia beneficia accepta.

 

_____________________________________________________________________________________

 

18 - De B. GUILELMO FLETE Anglo

[Pag. 95] Beatus Guilelmus Flete, ex ultimis etiam Angliae finibus Ilicetanorum Sanctitatem odoratus, patriosque exosus mores. Ilicetum properat, ibique magna vitae innocentia in pijssimis ad suos, aliosque transmittendis Epistolis, in audiendis B. Catharinae Senensis Confessionibus, reliquam vitae partem consumpsit, Prophetiae gratia celebri, Iacet Iliceti, ubi moritur. An. MCCC.LXXX.

 

ADNOTATIO

Quantae fuerit Sanctitatis ac doctrina B. Guilelmus Anglus comprobant septem sibi a B. Catharinae senensi exaratae ac transmissae Epistolae, quae apud nos sunt 30, 77, 136,137, 138, 139 et 140. In quarum prima, quae incipit: Carissimo figliuolo in Christo dolce Iesù etc. Reddit certiorem Guilelmum, Populum et Senatum Florentinum redisse ad Obedientiam sum. Pont. ac incepisse timere interdictum: quo non obstante antea, volebant per vim Sacerdotes Sacrum facere, et addit: Onde vi prego per l’Amor di Christo crocifisso, che voi, e Fr. Antonio il Maestro, e Fr. Felice (hi onmes erant Ilicetani) e gli altri faciate speciale Oratione, stringendo la divina bontà, che per amor del suo sangue mandi il Sole della sua misericordia, accioche tosto si faccia la pace etc. In secunda, quae incipit: Io Caterina serva e schiava di Iesù Christo. Hortatur ad pie, religiose ac sancte vivendum, ad linguam que coercendum, ad evitanda scandala, et finem epistolae, quam in longum protrahit, imponendo inquit: E così vi prego per amor di Christo crocifisso, voi e Fr. Antonio, e tutti gli altri, e massimamente voi, che vi ingegniate d’acquistare il vero lume, acciò siate nel numero de perfetti. In tertia cuius principium est: A voi dilettissimo e carissimo Padre, e figliuolo in Christo Iesù. Indicat, quomodo opera Fr. Iacobi Iudex Arboreae est paratus ad praestandum auxilium contra Infideles, simul et Civitas Ianuensis toto conatu, et commendat ei Iuvenem quendam, qui Mattheus de Forestanis una cum Cittadinis, ut quamprimum ad habitum Relig. recipiatur, et concludit: Confortate e benedite Fr. Antonio cento migliaia di volte in Christo Iesù, confortatevi nella santa e dolce diletione di Dio. In quarta incipiente: Carissimo figliuolo etc. continentur omnia, ut in p. Dat. Floren. In quinta, quae est communis Fr. Antonio de Nizza, et incipit: Io Caterina serva etc. Haec Epistola Romae datur, per quam vocat Guilelmum et Antonium, et caeteros Ilicetanos nomine Pont. ad praestandum auxilium pro Reformat. Ecclesiae, et concludit: Uscite dal Bosco, e venite ad entrar nel Campo della battaglia, e vi prego per l’Amor di Iesù Christo nostro Redentore, che prestamente veniate, e senza indugio alla richiesta che il santo Padre vi fa etc. In sexta, cuius exordium: A voi Reverendiss. e Dilettiss. Padre etc., rogate eum ut subveniat necessitati Fr. Antonij, et finem imponit: Pregar vi voglio e vi costringo che siate unito e trasformato in questo Arbore di Iesù Christo, Iesù dolce, Iesù amore. In ultima excitat eum sic: Amatevi, amatevi, tosto spero rivedervi. etc. Praeter nostros Script. agunt de eo, D. Barthol. Cartuh. in Vita B. Petri Petroni pag. 198; P. Zovius Vita S. Cath. Sen. cap. 54; Lombardellus de Stigm. eiusdem V. Castel de Mir. Apostasiam Regni Anglicani praedixit, ait Pitraeus: multas Epistolas reipub. Sen. misit ut apud nos Syl. Ilic. p.p., pag. 200 vide Adnot. pro B. Antonio Gallo, ad quem etc.

 

 

_____________________________________________________________________________________

 

19 - De B. FELICE TANCREDO Sen.

[Pag. 96] Beatus Felix Civis et Patricius Senen. ex Tancredorum prosapia genitus, re ipsa Felix, ingens enim operum suorum mole, ne tantillo hypocrisis fermento inficeretur, sacras inter delituit Ilices, faelicior tamen diutina D. Catharinae Senensis consuetudine ac Epistolari cosultatione: faelicissimus tandem caelesti, quo perfruitur consortio Beatorum. Die 22 Septembris An. MCCC.LXXXVIII.

 

ADNOTATIO

De B. Felice Tancredo, plurima testimonia afferri possunt, sed haec tantum tulisse sufficiat, nempe Epistolam D. Catharinae, quam apud nos est Epistola 144 cuius exordium est: Carissimo figliuolo in Christo dolce Iesù, Io Caterina serva e schiava de servi di Iesù Christo, scrivo a voi nel pretioso sangue suo, con desiderio di vedervi fondato in vera e perfetta humiltà etc. Per quam Epistolam pie ac docte extollit virtutem charitatis et humilitatis, suadendo Felicem ut utramque amplexaretur sedulo, exhortaturque eum praecise, ut fidem, spem et obedientiam sectetur, et ut virtutes cunctas suorum Fratrum sequatur, imitetur et terminat Epistolam his verbis: Non voglio che alcuna pena habbiate, e di me pensiero alcuno non vi date, ma realmente l’onde del mare tempestose tutte si passano con vera humiltà e carità fraterna, e con santa patienza, altro non vi dico, restate in pace, Iddio sia sepre con voi. Ex qua Epistola colligitur, si accurate legatur, qualis fuerit integritas huius Viri simul et doctrina, et quam intima amicitia inter eum et Catharinam. Dicitur hic Beatus Vir Massanus, tum quia sit ortus in civitate Massae in maritimis Senarum Antiquissima olimque potentissima, opulentissimaque: at quia, ut vult Celsus Cittadinus Antiquarius Senensis et Civis in suo Tractatu de Familijs nobilibus Senensibus: Io. Baptista de Petruccis eiusdem Civitatis, (uti aiunt) Legum a Secretis. Et Guilelmus Palmerius nobilis Senensis, qui etiam strenue elaboravit pro investiganda antiquitate et origine omnium Familiarum Nobilium Sen. tum in praesentiarum existentium, tum extinctarum, qui omnes asserunt Nobilem Prosapiam. Tancredorum ab eadem Civitate Massae principium traxisse, ex illustri sanguine, postea inter Senenses Primates aggregatam, Authore Petro Tancredo An. 1349 ut ait praedictus Celsius. At nos habemus in Arbore dictae Familiae in authentica forma redacta, hanc prosapiam a multo tempore ante praedictum Petrum fuisse Nobilitati Senarum ascitam, et inchoasse a Nobili Viro Tancredo, a quo cognomen Tancredorum An. 1227. Haec Prosapia ex sententia plurimorum scriptorum Senen. absolutum habuit Dominium Terrae Rubeae comitatus Senensis et Collis Vallis Elsae. Agunt de nostro Felice: Relatio Beatorum Ilicet. Ugurgerius in praedicta Oratione; Fulginas Sacri Horrori Leccetani; Author Vitae B. Chisij pag. 36; Thomas de Herrera Alph. Aug. p.p., pag. 225; Isidorus Ugurgerius Dominicanus et Ioannes Baptista Ferrarius e Societ. Iesu in Operibus supra citatis. Felix optimae secutus est Vestigia B. Tancredi de Tancredis, qui Socius fuit Sanctissimi Patriarchae Dominici inseparabilis, de quo Lonibardell. in comment. Qui sicut cum Dominico tantae Religionis posuit fundamenta illam Illustrando, ita Felix in Almo Ilicetano Collegio delitescens, illud Disciplina Monastica stabilivit, gloriosius reddidit.

 

_____________________________________________________________________________________

 

20 - De B. NICOLAO MARESCOTTO Sen.

[Pag. 97] Beatus Nicolaus Senensis vetusto Marescottorum Sanguine, Panis ac Vini annona mire aucta, Guidi a suspendio diuturno extincti excitatione, Ilicetanorum Aedium ab excidio tuitione, capitis damnatorum absolutione, absentium vaticinio calamitatum, morumque sanctimonia ubique gentium tam praeclarus Iliceti, glorioso transitu quievit, An. aetat. suae 85. Die 9 Februarij, salutis vero MCCC.LXXXVII.

 

ADNOTATIO

De B. Nicolai Marescotti admirabilibus gestis, innumeri pene Authores tum excusi, tum m.s. agunt, inter quos habes, benigne Lector, Fr. Hieronymum Bonsignorium in suo memor. pag. 7; Athanasium Fullonicensem in suo itidem momor. pro rebus Ilicet. pag, 26; Bernardum Monaldium in Vitis Beatorum Ilicet. pag. 58 ubi per extensum ponit cuncta, quae gesta fuerunt per Nicolaum, primo inscripta a B. Philippo Agazzario Senen. cuius originalia periere, ut pluries dictum est, a Monaldio tantum relata, Deo volente, ne tanta sui servi magnalia in tenebris remanerent. Fr. Honorium Martini in vitis B. Ilicet. in nostra Martiniana Biblioth. servatis sub signo + Grad. 7, n. 15; Marcellinus Altesius Nobile cecinit Elog. ut in nostra Ilicet. Sylva p.p., a pag. 51 usque ad pag. 55. Io. de Bisdominis Hist. m.s. Sen. pag. 52, ad Ann. 1338 loquitur de hoc nostro Beato: In detto Anno, veduto che il Popolo di Siena nel Bene svaliava, B. Niccolò Tini Cittadino Senese e novello Frate di S. Salvadore a Selva di Lago, detto Lecceto, incominciò a pronuntiare il flagello di Dio, donde che Anno per Anno, per infino 1348 fu pronuntiato, e poi venne li fatti, come udirete, etc. Sacrum Collegium Adm. Reverendorum Patrum Religionis Iesu, diem festum agens Canonizzationis Sanctissimi Praeceptoris ac Fundatoris Ignatij in ipsorum Ecclesia Senensi, magnificentissime ornata, de eorum more, multa Sanctorum ac Beatorum Senensium simulacra exposuerunt, inter quae nostri Beati Nicolai, sub cuius statua in Basi, haec verba posuere: Nicolaus de Marescottis Senensis sanctitate clarus, cum undique mendicantes quaereret, quos reficeret, invenit, in horreum post innumerabiles Elemosinas, quantum in aestate condiderat. In dolio quoque vini multum, cum ne multa quidem dolia suffectura fuissent. Qui etiam unum Monasterio oblatum, qui se suspenderat, cum diem integrum precibus intentus fuisset, brachio apprehensum vitae restituit. Chron. Ord. a Ioseph. Episc. Signino Confecta pag. 67. Inter excusos, habebis Relationem Beatorum Ilicet. bis praelo datam. Comentaria Ord. Cardinalis Seripandi pag 67. Andream Episcopum Asculanum in suo Thesauro B. Mariae Virginis pag. 303-304-305. Limam Spiritualem pag. 32. Iugurtham Thomasium p. 2, Hist. Sen. pag. 278. Simplicianum Bononiensem in lib. Cent. Aegidium Marconium in Indice, aliosque intrer antiquiores. Ex recentioribus vero Isidorum Ugurgerium ex Ord. Praed.; Io. Baptistam Ferrarium Societatis Iesu, inter eorum Elogia praelo tradenda; Herreram, quem sequitur pari passu Torell. In Alph. Aug. pag. 171, p. 2, diffuse de eodem agit, ad quem Lect. mittimus, quos videre potert idem Lector apud vitam huius Beati, per nos exaratam, typisque tradendam quam primum (Deo adiuvante) cap. vult, ubi ponuntur hi et alij Authores. Eiusdem Vener. Imagines sparsim per totam fere Europam visuntur, venerantur, ut in eadem vita videre est, postremo Baccal. Fr. Fortunius Marescottus Ilicet. denuo eiusdem B. Imag. Tabula Aerea excudere fecit, et Lactantio de Lactantijs Pontificij Cubiculi Praefecto dicavit. Anno 1643.

 

_____________________________________________________________________________________

 

21 - De B. IOANNE TANTUCCIO Sen.

[Pag. 98] Beatus Ioannes e Senensi ingenua Tantucciorum Familia cum doctrinae celsitudine, cum gestorum praestantia, itinerum ac laborum omnium Beatae Catharinae Senensis perpetuus comes ac socius individuus habitus est. Beati huius Viri integritas ipsius Sanctae Catharinae testimonio satis aperte declaratur, ut apud easdem, supra citatis Epistolis videre est: inter Beatos evolavit. Die 4 Octob. An. MCCC.LXXXXI.

 

ADNOTATIO

Huius B. Viri praestantia et Doctrina, satis extollitur a Sanctissima ac Doctissima Christi sponsa Catharina Senensi praecipue in Epistola, quam eidem mittit, et est apud nos 134, cuius Epistolae hic est Titulus: A Maestro Giovanni Terzo dell’Ordine de Frati Eremitani di S. Agistino; Carissimo figliuolo in Christo dolce Iesù. Io Caterina serva e schiava de servi di Iesù Christo, scrivo a voi nel pretioso sangue suo con desiderio etc. Pertractat in eadem Epistola doctissime, de Efficacia sanguinis Christi, nec non de Amore Dei erga suas Creaturas persuasum reddens Ioannem, ut virtute dicti sanguinis, se excitet ab Amore proprio, et creaturarum in Amorem Dei; et claudit Epistolam nimis longam, his verbis: Mi scriveste che il figliuolo non poteva stare senza il latte et il fuoco della mamma. Onde se n’haverete volontà, non tardarete a venire per esso. Dite che non vorreste offendere l’obbedienza, venite per la licentia, e non l’offenderete, et ecci bisogno, perche Nani è partito per buona necessità; si che se potete venire l’haverò molto caro. Raccomandateci al Baciliere, et a Fr. Antonio, et a Messer Matteo, et all’Abbate, et a tutti gli altri. Eadem Sanctissima Virgo agit de eodem in alia Epistola, quam misit Gregorio XI sum. Pontifici, quae est 7 inter eas, quas huic Pontifici misit, apud nos pag. 13 in qua circa finem, haec ait: Li vostri figliuoli Maestro Giovanni e Fr. Raimondo si raccomandano alla Santità vostra, Iesù Christo Crocifisso sia con voi etc. Et in alia, quae est 4 inter eas, quas Urbano VI Pont. scripsit excusatos habet Mag. Ioannem et Fr. Bartholomaeum Ilicetanos, quia Eremo egredi noluerunt, ac Religiose renuerunt vocati a Pontifice, fidem tamen faciens de eorum promptitudine, et quod si praeceperit in meritum obedientiae, eos paratos ostendit ad parendum promptissime, en verba doctissimae huius Virginis: Questo dico a proposito di Maestro Giovanni e Fr. Bartolomeo, i quali colla loro scrupolosa conscienza vi hanno dato dolore, e fattovi alterare, et essi perciò ne hanno avuto grandissima pena, parendogli d’haverla offesa. Item scribit aliam Epistolam, quae est communis Fr. Raimundo et Magistro Ioanni et alijs socijs Avenioni commorantibus, ut videre est in eius ingenti Epistolarum volumine apud nos pag. 123. Hic Mag. Ioannes fuit Doctor Universitatis Cathabrigiae, cuius opera et industria plurimum usi sunt Ord. nostri Generales; pluries Ilicetum et Congregationem nostram et Provinciam Senarum provide gubernavit, ut supra in nostris Chronologijs. De eodem fit mentio in quodam Indice Beatorum, in ipso Monaldi libro, in principio. Item de eodem agunt omnes Scriptores Ilicetani et Religionis praecipue Signinus Episcopus, Crusenius, Pasinus cum Imagine, Herrera, Torellus et alij exteri. Numeratur hic Vir inter Religiosiss. Confratres S. Mariae sub Xenodochio de Scala. Dicitur 3 quia successit Io. Incontrio, et Io. Chisio quoad nomen et virtutes.

 

_____________________________________________________________________________________

 

22 - De B. ANTONIO GALLO Nicensi

[Pag. 99] Beatus Antonius Nicensis optimas Ilicetanas profestus Aedes, ea praestitit doctrinae et virtutum celsitudine, ut B. Catharinae Senensis et Urbani VI Papae, ad eius improbissimi saeculi turbines sedandos, litteris, Nuntijsque Romam accersiretur. Quare pro Sancta Ecclesia, ad vitae usque discrimen diutius ac gloriosius exanlato labore, requievit in Domino. Anno MCCC.LXXXXII.

 

ADNOTATIO

In huius B. Antonij Nicensis firmandam sanctitatis seu Beatitudinis opinionem maxime conferre censemus Epistolas 138 et 142 quas D. Catharina Senensis ad eum (ut apud nos apparet) ceu ad Animi sui consulem misit, quibus enixe cum caeteris Ilicetanis Patribus exhortatur, ut Ilicibus nemoreque egrederentur reformandi gratia illius corrupti saeculi mores, addendo persuasionis ad id efficiendum exemplum et promptitudinem Fr. Andreae Lucensis et Fr. Paulini Nolani utriusque aegrotantis et senio laborantis, quos magni Dei servos appellat, qui iam Iliceto egressi erant. Hae Epistolae apud nos sunt ad pag. 157, 159, 160. Prima Incipit: Carissimo figliuolo in Christo dolce Iesù. Io Caterina serva e schiava de servi di Iesù Christo, scrivo a voi nel pretioso sangue suo etc. Et paulo post sequitur: Desidero vedervi concepire fame su la mensa della Croce all’honore di Dio et alla salute dell’Anime, e riformatione della santa Chiesa, la quale hoggi vediamo in tanta necessità, che per sovvenirla è da uscire dal Bosco et abbandonare se medesimo. Et paulo intra: Avvedrommi adunque, se in verità havete concepito amore alla reformatione della santa Chiesa,perciò che, se sarà così in verità, venirete a seguire la volontà del Benefattore nostro Sig. Iddio e del Vicario suo. Uscite dal Bosco e venite ad entrare nel Campo della battaglia, ma se voi non farete questo, vi haverete a scordare della volontà di Dio. E però vi prego per l’amor di Iesù Cristo nostro Redentore, che prestamente veniate, e senza indugio alla richiesta che il S.P. vi fa etc. Secunda vero eiusdem verbis incipit, quibus antecedens, semper insistendo ut nemore egrederetur, increpando renitentiam Fr. Guilielmi, qui solitudinem amans, nemus deferere renuebat, extollens Fr. Andream Lucensem et Paulinum Nolanum, qui statim ad nutum, et si infirmi Romam petierunt, et claudit Epistolam: Pregovi voi et il Bacigliere, e gli altri servi di Dio, che preghiate l’humile Agnello, che mi facci andare per la via sua, permanete nella santa e dolce diletione di Dio. Tertia incipit: A voi dilettissimo e carissimo Padre e fratello in Christo Iesù. Io Caterina serva e schiava de servi di Iesù Christo, etc. Per quam instat, propriae voluntati renuntiandum esse, et parendum mandatis Epistolae: Così saremo privati delle tenebre et haveremo la luce. Amen. Laudato Giesù Christo e Maria dolce. Redeat benig. Lector ad ea, quae diximus supra in Adnotat. pro B. Guilelmo Anglo. In alia Epistola huius Sanctiss. Virg. ad M. Ioannem meminit, huius B. Antonij, cui plurimam salutem dicit, ita se gerit, in alijs Epist. missis F. Guilelm. et praecipue in 2, sic ait: Confortate o benedite Fr. Antonio cento migliaia di volte in Christo Iesù. De hoc B. Viro agit Aesinas sub litt. A, pag. 15, in suo Indice; Ugurgerius in 3 Oratione, de qua supra facta est mentio; Relatio Beatorum Ilicetanorum; Altesius in Elog. m.s. in Indice; Authores Vitae B. Io. Chisij, Herrera, Torellus et alij multi.

 

_____________________________________________________________________________________

 

23 - De B. NICOLAO CERRETANIO Sen.

[Pag. 100] Vere Ilicetum Sanctitatis Illicium, traxit autem Nicolaum, qui relictis mundi pompis, et suorum maiorum opibus, pro Christi amore paupertatem et mendicitatem non abhorruit, hic simul discipulus et Magist. in Relig. Palladio apparuit, evasit ac Praeceptor huius observantiae factus extrenuus, primum meruit esse lapis angularis Ilicetanae Reipub. post cuius confirmatum exordium, praemium recepit Die 12 Maij An. M.CCC.LXXXXVI.

 

ADNOTATIO

Multis in Publicis Tabulis, quae in Archivio Ilicet. conservantur singulari diligentia, redactae etiam in authenticam formam, conficientesque magnum Volumen studio ac labore M. Fr. Camilli de Noccis, seu de Talentis ex Oppido Abbatiae S. Salvatoris Montisamiatae, secundum vero Religionem Florentini, qui liber sub vulgari nomine, Campione de Contratti, circunfertur, hic noster B. Nicolaus ostenditur habere in Patrem D. Franciscum Manentis de Cerretanis, id quod apparet praecipue pag. 54. Habitu Eremitico induitur Senis apud Coenobium illud Illustrissimum S. Augustini in Castellaccia S. Agatae, cuius Coenobij etiam filius secundum Religionem, aut (ut aiunt) alumnus declaratur; ac fragrans desiderio solitariae Vitae Ilicetum nostrum petijt, ibique benigne recipitur, et adeo profecit, ut omnibus se redderet admirabilem, concepta praesertim apud Accolas de eo magna expectatione, ipse autem nemini fraudem fecit, neminem fefellit, adeo ut non solum Ilicetanis clara appareret eius integritas, verum etiam exteris, praecipueque B. Bartholomaeo Veneto Gener. Ord. vigilantiss. qui Nicolai pietate, integritate, ac doctrina confisus, per Patentes litteras (ut dictum est in Chronolog. Congreg. pag. 40 et 46) in Vic. Gen. Monasterij Ilicet. et postea aliorum Monaster. instituit et deputavit, sicque evasit Nicolaus Primus Vic. Gen. Congreg. Ilicetanae de Observantia in Tuscia. Omnes Scriptores Congreg. nostrae singillatim cum Authoribus Relig. de eo agunt; inter Ilicetanos B. Paraclitus in Serie, de qua pluries, 1 loco de Nicolao disserendo ait: Fr. Nicolaus Francisci de Senis tempore praefati Prioris F. Nicolai de Tinis An. D. 1348, die 25 Iulii, habitum Relig. indutus sub eodem Priore fecit professionem, cuius opera, vel quo tempore e seculo migraverit non inveni. Hic Paraclitus quidem scriptor solertissimus, at cum Ars sit longa, Vita brevis, cuncta, quae de B. Nicolao dici possunt, non valuit invenire, praecipue cum ei non licuerit ob distantiam, Archivium Relig. Romae revoluere, et cum tempus consumpserit exacte gubernando modo Congregationem, modo Monasteria eiusdem Congregationis. Quae hic et in superioribus Chronol. diximus de hoc Beato, hausimus ex dicto Archivio Relig. praesertim ex Regestis Generalium, et ex Archivio Congregat. et ex Memoriali Bonsignori pag. 17 et Marcucci pag. 10, ubi diffuse de hac materia agitur; insuper habemus, ad quos mittimus candidissimum Lectorem nostrum, Abbatem D. Ferdinandum Ugellium Florentinum ex sacro Ord. Cirsterciensium Doctissimum, accuratissimum Authorem in sua Italia sacra, ac opus sane conspicuum, dignissimum, quod vere totam Italiam illustravit, tomo 3, pag. 761; Morigiam pag. 553; omnes Authores antiquos, qui agunt de Orig. Relig. et Congregationum. Vide Io. Confettum Privil. pag. ... Herreram Alph. p. 2, pag. 173; Torellum Cent. 3, pag. 285 et alios.

 

_____________________________________________________________________________________

 

 

 

24 - De B. PHILIPPO AGAZZARIO Sen.

[Pag. 101] Beatus Philippus Agazzarius, gloria suae Gentis, tantumdem quantum divina iubente voce legerat, scripseratque patravit innumera fere ad Ecclesiae decorem, ac utilitatem, ut vix quisquam diuturno vitae tractu percurrere ne dum nosse sufficeret, scripsit: his autem, caeterisque virtutibus, quae optimis, sanctisque Dei amicis competunt ac tribuuntur, ornatus, glorioso fine obdormivit in Domino. Die 30 Oct. An. MCCCC.XXII.

 

ADNOTATIO

De hoc loquitur Paraclitus Binus in serie Profess. nostri Monasterij Ilicet. pag. 5, ubi haec ait: F. Philippus Sen. de nobili Stirpe de la Gazaia, licet quo die habitum sumpserit, vel professionem fecerit non invenerim, fuit tamen Discipulus et Novitius praedicti F. Nicolai Prioris. Qui quantae virtutis fuerit, innumera Librorum volumina, quae ad Animarum communem utilitatem multis annis propria manu transcripsit, et per varia loca dispersa inveniuntur legentibus manifestat. Parcendum est dicto huius B. scriptoris asserentis non invenisse diem, in qua Philippus habitum sumpsit, et professionem emisit: non omnia possumus omnes scire ac videre. Reperitur apud nostram Sylvam Ilicet. p.p. pag. 1 quoddam Chirographum propria manu B. Philippi exaratum, quod casu ad manus nostras pervenit, et tanquam rem venerabilem, ne dicamus reliquiam custodimus, per quod idem Philippus Leonardi Colae (dicendum est Nicolai) de Agazzaria filius narrat, qualiter titulo donationis inter vivos, accipit pro Monasterio Ilicet. a Nicolao Germano lepidissimo florenos aureos trecentos ex parte suae hereditatis, sub fide ser. Galgani de Cerbonis, cuius virtute se declarat, et vult pleno iure reliqua .pertinere ad Checcam, nempe Franciscam Nepotem, dicti Nicolai Filiam. Pro idem Chirographum confitetur Philippum habitum Relig. sumpsisse in die S. Sylvestri Papae An. 1353 per manus Fr. Michaelis de Cecchis, sub Prioratu B. Nicolai Marescotti (contradicente totis viribus Matre eius) ex quo Chirographo deducitur Philippum vixisse in Religione An. 69 conficitur Chirographum die 1 Iulij An. 1414. Huius Beati praeconia m.s. extant apud Fr. Hieronymum Bonsignorium in suo Memoriali magno pag. 17 et alibi. Athanasium, item in suo Memoriali pag. 32 et 33, de quo Athanasius sic ait: Nel 1353 el di di S. Silvestro F. Filippo di Leonardo di Cola, di Casa Agazzari nobil Sanese ricevè l’habito per le mani di Fr. Michele Checchi da Siena esistente Priore di questo Eremo F. Niccolò Tini, citat etiam ipse Athanasius praedictum Chirographum, et subdit. infra pag. 33: Il quale di quanta bontà e merito fusse, la Revelatione fatta a lui per Oracolo della viva voce, che fu (Legge e scrive ) lo dimostra, atteso che a commune utilità dell’Anime fedeli di propria mano tanto scrisse, che non basteria l’età d’un huomo a leggerlo, et io F. Atanasio, che questo scrivo al presente, confesso ingenuamente haver visto avanti l’assedio di Siena tanti Libri scritti di sua mano, che mi facevan maraviglia, n’eran pieni tutti i nostri Conventi e Camere de Frati etc. Altesium Elog. m.s. apud Silvam Ilicet. p.p. pag.93 et alij. Vide Relat. Beat. Ilicet. Limam spirit. pag. 33. Ugurgerium, Gelsominum, Herreram, Torellum, Mozzagrugnum lib. 2, cap. 8, pag. 170. Ferrarium, et alterum Ugurgerium lib. 1, tit. 19. Philippus secutus est Fundat. Canon. Reg. moderatus est Monast. et Congreg. ut in Chronol. Scripsit pene infinita, sed non reperiuntur, ut saepe dictum est.

 

_____________________________________________________________________________________

 

25 - De B. STEPHANO CIONIO Sen.

[Pag. 102] Beatus Stephanus, cum inter Ilicetanos Coeremitas, ingentem sibi virtutum collegerit suppellectilem, Greg: XII Papae ope suffultus, aeterna Canonicorum Regulariumn S. Salvatoris adhibitis aliquibus ex Ilicet. iecit fundamenta, cuius firmitudinem fundatoris felix exitus illustribus decoratus miraculis, et celsitas Relig. satis aperte cunctis declarat. Bononiae moritur. Die 28 Octobris. An. MCCCC.XXXIII.

 

ADNOTATIO

Batus Stephanus, cuius Pr. Ioannes de Cionis, quae Prosapia in sen. Patria usque sub An. circiter 1300 publicis honoribus fruebatur. Stephanus inquam triplici tuba extollitur, Ilicetanorum scilicet, aliorumque scriptorum Religionis Augustinianae, Canonicorum suorum, nec non aliorum, qui de Orig. Relig. agunt, qui omnes sini haexitatione, Authorem et Fundatorem Canon. Reg. dicunt esse hunc nostrum Beatum. Verumtamen multi ex illis iniuriam irrogant praedictae Congregat. Canonic. et societati Ilicetanae insimul, appellantes, ex his duabus primam Congregationem Scopetinorum: nam potius et verius Ilicetanam dicere deberent, dum ab Ilicetanis vere traxerit Orig. Ilicetique primum sit celebratum Capitulum Generale, et dum ibidem servarentur omnia Privilegia, quae super hac fundatione condita sunt a sancta sede, neque audiendus est Io. Baptista Signius, de Orig. Canonic. cap. 5, lib. 3, pag. 38 et eo magis, ut putamus, Congregatio Canonicorum Ilicetanorum deberet dici, quia multi ex Ilicetanis Alumnis dicti Monasterij, qui secuti fuerunt Stephanum Fundatorem, etiam illi successerunt in Officium Generalatus, uti infra patebit. Remittimus vero circa haec benignum Lectorem, ad ea quae diximus in alia nostra Ilicet. Sylva, vulgari sermone exarata cap. 3. Nobilissimae, Illustrissimaeque Faeminae Catharinae de Frescobaldis, nuptae sapientissimo Viro Hieronymo de Bartholomaeis, dicata. Relictis igitur cunctis scriptoribus, qui ex abundantia cordis loqui possent, ideo tamquam suspecti quaeunt haberi, inter alienos ab utraque Congregatione Ilicetana et Canonica. Habemus sanctissimum Antistitem Florentinum Antoninum 3 parte; D. Sylvanum Razzium in Vitis sanctorum Tusciae pag. 636; D. Sylvestrum Marulum; Io. Baptistam Confectum Privil. pag, 15; Academicum Officiosum, nempe Lucarinum Senen. Civem utriusque Iuris Doctorem Imprese pag. Tom. Theol. Isidorum Ugurgerium, Pompe Sanesi, pag. 276 et 277; Morigiam Orig. Relig. pag. 267, cap. 40 et alios multos. Praedictus tamen Sylvester Marulus sequens Penotum multa stulta et absurda videtur dicere, praesertim (pace nobilissimae Religionis Cisterciensis, ex qua fuit Marulus, sic ex necessitate, et ad redimendam vexationem scribimus) in sua Historia sacra, sub Titulo: Mare Oceano omnium Religionum. Loquens de hoc Fundatore, ad quam (si placet) pergat noster Lector. Sunt Aliqui etiam ex Congregatione Canon. qui negant Stephanum fuisse fundatorem, vocantes eum Propagatorem, seu Restauratorem, quod expressae veritati repugnat, cum in dictis Diplomatibus constituatur omnino novus habitus, novae Constitutiones, et etiam Titulus sub Regula D. P. Augustini, ut  in dictis Diplomatibus, in quibus minime fit mentio alicuius Congreg. alias fundatae. Originalia reperiuntur in Archivio Ilicet. et in lib. Privil. eiusdem Monasterij a pag. ... usque ad ... (sic!).

 

 

_____________________________________________________________________________________

 

26 - De B. IACOBO Sen.

[Pag. 103] Inter has Ilices Beati Stephani Iacobus secutus est vestigia, a quo in Socium assumptus, inseparabiliter eum sequitur praecipue in erectione novi Canonicorum Instituti. Postea sanctitate morum D. Bernardini Sen. inlectus, per eius manus, habitu Seraphico indutus palam ostendit, se professum fuisse claustralem observantiam, eo in loco, ubi Magnus P. Franciscus eam didicerat, postea eundem S. Patrem, ad caelestia prosequitur. An. MCCCC.XXXIV.

 

ADNOTATIO

Franciscus Modius de Orig. Ord. Eccles. est in sententia, hunc B. Iacobum, non tantum fuisse socium B. Stephani Cionij, sed etiam Fratrem Germanum. Vidimus diligentissime cunctos codices, cunctasque monumenta Ilicet. sed nil pro hac re invenimus; at bene habemus in publicis Tabulis illius temporis, necnon in Privilegijs super erectione et fundatione Congregationis Canon. Reg. editis, et a Greg. XXII summ. Pont. datis, Stephanum habuisse Patrem Ioannem, et hunc Iacobum Pa­trem habere Andream, poterant tamen esse Fratres, eo modo, quo vocantur Uterini, nempe quoad Matrem, nec etiam de hoc quid minimum argumentum, sive testimonium ex nostris scriptoribus haurire potuimus. De hoc Iacobo ex certa scientia B. Stephani socio inseparabili sermonem faciunt omnes Authores, qui agunt de Stephano, sed longum esset omnes recensere, eo magis, quia de Iacobo etiam agunt scriptores Seraphicae Religionis. De eius Sociatu cum Stephano videnda est Executio Commissariorum Apostolicorum pro nova Congr. S. Salvat. quae reperitur in Archivio et in lib. Privil. Ilicet. ut dictum est in praecedenti Adnot. quam etiam refert Io. Bapt. Signius de Ord. et statu Canon. lib. 2, cap. 8, pag. 160, in cuius praefatione haec ait: Commissarii igitur, quos dicunt, Apostolici Fr. Stephanum et Fr. Iacobum Andreae, quem Pater Comitem eius itineris ex socijs sibi delegerat 8 Calend. habitum vestire etc. intra executionem vero: Nobis per Religiosos Viros Fr. Stephanum Ioannis et Fr. Iacobum Andreae etc. et paulo inferius: Nos igitur Antonius Episcopus, et Camerarius, ac Gabriel Senen. et Ioannes Ragusinus electi Commissarii praefati, cupientes voluntatem et ordinationem d. D. N. Papae nobis commissam adimplere, ut tenemur, idcirco praelibatos F. Stephanum et F. Iacobum in praesentia nostra personaliter constitutos etc. D. Constantinus Ghinus Natal. Sanct. Canon. die 28 Octob. pag. 80: Quapropter Lucam Civitatem illum (loquitur de Stephano) venire iubens, et si renitentem habitum Canonic. Reg. una cum eius socio Iacobum induit, et infra: sed ad suos Stephanus et Iacobus reversi etc.; in fine vero: Eius nomen (loquitur itidem de Stephano) in Tabulis Bononiensis Ecclesiae inter Beatos appositum est una cum praecipuo socio Iacobo etc., sic de eisdem fere semper loquuntur cuncti scriptores. De eodem Iacobo tandem concludit Signius lib. 2, pag. 185: Eo etiam saevissimo turbine Fr. Iacobus Andreae saepe dictus haud nimio timore perterritus, qui socius et collega ipsius R. P. Stephani fuerat, aut spe arctioris vitae, ad Monasterium Ord. Minorum prope Senas, quod de Capriola dicitur confugit, in quo devote perseverans, tandem Sanctiss. fìne in Domino quievit. Expectatur Historia Generalis sapientiss. et Reverendiss. P. F. Lucae Vuadinghi pro sacra Relig. Seraph. in qua fortasse de hoc B. Viro erit sermo perlongus.

 

_____________________________________________________________________________________

 

27 - De B. IOANNE SALIMBENIO Sen.

[Pag. 104] Bene ad Ilicetanum Collem saliens, relicto mundo, Ioannes, adeo ad perfectionem pervenit monasticam, ut Eremiticae et Canonicae Congregationis, Stephanum sequens, stabile fundamentum esse potuerit: at primi status memor, quietis amator, Pontificio cum consensu ad eumdem rediit, et bene, gradatimque per Scalam perfectionis ascendens, ad aeternam tandem pervenit Patriam. Die 12 Iunii. An. MCCCC.XXXV.

 

ADNOTATIO

Omnes Scriptores Congregationis nostrae mentionem faciunt de hoc B. Ioanne de Salimbenis, quae Familia inter Senenses maiores, sine discrimine numeratur. In primis Religiosiss. Vir Fr. Hieronymus de Bonsignoris Sen. in suo magno Memoriali pro rebus Ilicet. pluribus in locis de eo agit praesertim pag. 20 et 21 ubi retulit nomina eorum Religiosorum, qui cum Stephano Iliceto recesserunt, novoque habitu Canonicali induuntur, interque ponit Fr. Gio. di Toso Salimbeni da Siena. Item P. Athanasius Marcuccius Fullonicensis de eisdem rebus, Memoriali magno cap. 3, pag. 34 narrans Historiam fundationis praedictorum Admodum Reverendorum Canonicorum inter Fundatores ponit: Fr. Gio. di Toso Salimbeni da Siena, questo ritornò etc. Agunt insuper de hoc Beato omnes Authores Canonici, precipue Ioannes Baptista Signus, de Ord. ac Statu Canonico lib. 2, pag. 177, numerans Religiosos, qui Iliceti degebant ante mutationem habitus inter eos 5 loco ponit Frat. Ioannem Christophori de Senis, de eodem etiam alibi facit mentionem in praedicto suo Tractatu. Hic Ioannes (ut dictum est) filius fuit, ut in lib. et in monimentis habemus Ilicetanis D. Tophi, D. Ioannis, sed certe putamus corruptum vocabulum, et legendum, ut legit Signus loco supra citato, Christophorus, ex nobilissima ac potentissima Familia de Salimbenis, qui Christophorus cum a Republica Senarum tamquam rebellis, et inimicus dictus esset propter seductionem et tractam, ita in Instrumentis sub Fisco postea reducta cuncta eius bona fuere. Coenobium Ilicet. per hunc Fr. Ioannem, eiusdem Coenobij Alumnum institit, petijtque ea omnia quae ad ipsum pertinebant tamquam filius, et haeres dicti Christophori, asserens Procurator Monasterij, Filium non debere portare iniquitatem Patris; et si in illa corruptissima aetate esset Lex Reipublicae Sen. bona rebellium, non valere defendere Mulieres, nec etiam per repetitionem suarum Dotium, tamen Viri constituti super bonis Rebellium, et Illustrissimi Domini (uti dicunt) Baliae, audita petitione statuerunt ac concesserunt, ut darentur tanta bona immobilia usque ad valorem Florenorum Octingentorum et tredecim pro Dote materna, hac addita conditione, ut ex eodem valore construeretur Fortalitium aut Turrim in defensam loci. Die 24 Mens. Maij An. 1404. Dictorum Bonorum capitur possessio per F. Stephanum Ioannis Cionij (hic fuit ille B. Stephanus de quo supra). Die 31 septemb. eiusdem Anni, in lib. Contractuum pag. 85, et 86 ex quorum bonorum precio construitur Turris (ut dictum est supra in Chronolog. Monasterij pag. 23) Artifices in capite fuerunt quidam Ioannes et Simeon, sub directione B. Christophori Landuccij, in pecunia numerata dantur tantum librae 75, sold. 11 et usque ad integram summam compensatur in tanta commestibilia, ut dictum est supra pag. 23. Marcuccius pag. 63 et Bonsignorius pag. 18. Mater huius Beati vocabatur Ioanna de Macchis, iam defuncta, quando haec acta fuere.

 

_____________________________________________________________________________________

 

28 - De B. MATTHAEO LUCIGNANENSI

[Pag. 105] Lumine divino Matthaeus illustratus in Patria ameno in Colle super Clanas residente, valuit alium cunctarum virtutum splendore, quo ipse micabat, illuminare umbrosum nempe, Sylvam Ilicetanam. Hic inter nostras Sacras Ilices latitans, prudentissime ebullescentem iuventutem firmavit et arctissimam illius Loci substinens observantiam, merito inter praecipuos institutores potuit numerari: Beato fine quievit. An. M.CCCC.XXXVI

 

ADNOTATIO

Circumspecte, magnificeque agunt de hoc nostro Sapientissimo Viro, Hieronymus de Bonsignoris Senen. Athanasius Fullonicensis in eorum Commentarijs pluribus in locis, praecipue ubi agitur de B. Iacobo Senensi, ut videre est in Adnatat. praeterita pro B. Ioanne Salimbenio, Basilius Monaldus in Indice Beat. Ilicet. Marcellinus Altesius elegantissimus scriptor in aliquibus Adnotationibus pro rebus Iliceti apud nos m. s. in Bibliotheca nostra nova apud Coenob. D. Martini sub signo † Grad. 8, num. 27. B. Paraclitus Binus a S. Angelo in Colle in sua bene contexta serie filiorum Monasterij Ilicetani de B. Mattheo, haec reliquit: F. Matthaeus de Lucignano Vir Venerabilis, nescit Paraclitus tempus eius ingressus ad Religionem, nec nos invenire nequimus, et si adhibita omni diligentia, creditur tamen sumpsisse habitum sacrum eodem tempore, quo sumpsit Christophorus Landuccius, simul te Beatus Macharius Barnabae, Antonius Benedicti et Galganus de Senis, Fr. Herculanus de Castello Plebis, ac Fr. Adeodatus Filius praedicti Fr. Macharij, qui omnes Contemporanei fuere, et sub eodem Praesule. Absolute tamen dicimus, hunc Dei servum optimum, habitum Sacrum Religionis Eremiticae accepisse e manibus illius Beatiss. Praesulis nostri Ilicetani Coenobij Fr. Nicolai de Marescottis, eundemque semper secutum fuisse Praeceptorem et Patrem, et hoc tantum sufficeret ad ostendendam huius Beati integritatem et sanctimoniam. Illum Matthaeum Forestanum, commendatum a sanctissima doctissimaque Virg. Catharina Senensi in 2 Epistola, quam B. Guilelmo Ilicetano dederat, putant aliqui esse hunc Matthaeum a Lucignano; sed sine dubio errant isti a via veritatis, nam iste Matthaeus Forertanus fuit quidem Senensis, Forertanorum enim Familia, quae una cum Cittadinis est (ut supra diximus) inter senenses Nobilis, ex qua fuit Matthaeus commendatus a Catharina pro receptione nostri habitus, id quod colligitur ex Arbore dictae Prosapiae, ut apud D. Iulium Cittadinum, Tabelloniorum in Nostra hac Patria Senensi Praefectum, et etiam apud quendam librum Opusculorum m.s. qui servatur Romae in ditissima Bibliotheca Eminentissimi D. Cardinalis Francisci Barberini, in cuius Tegmine Arbor dicte Familie apparet, erat. n. iam dictus liber P. Fr. Iacobi de Forestanis Senensis Augustiniani. In dicto Oppido Lucignani Vallis Clanarum, numquam fuit haec Familia Forestanorum. Remittimus nostrum benignissimum lectorem ad ea, quae narrata sunt in nostris Chronologijs de hoc nostro Beato, eo tempore, quo praefuit Coenobio Ilicetano, et Congregationi, pag. 25 et 48. Pater eius vocabatur Franciscus, uti ex lib. magno Contractuum. In quo multa apparent peracta ab isto nostro Beato ad favorem Coenobij.

 

_____________________________________________________________________________________

 

29 - De B. MACARIO Senensi

[Pag. 106] Macarius divinum consilium audiens, scilicet: Qui non renunciat Patrem aut Matrem, filios, aut Uxorem, non potest meus esse discipulus. Relicta domo, habitoque Castissimae uxoris consensu, 11 Ianuarji ad Ilices nostras sedulo se contulit, adiuncto sibi filio Adeodato, Augustinum Patrem magnum, qui se Deo cum filio eiusdem nominis dicaverat, sequens hic Iliceti sancte obijt An. 1406, sed verius M.CCCC.XXXXIV.

 

ADNOTATIO

Religiosiss. Franciscus Rappius 2 p. Limae spirit. pag. 33 agit de hoc Macario, et haec refert: F. Maccario di Barnaba da Siena, abbandonato gli honori, figliuoli, moglie, e robbe di licenza della Moglie, visse e morì molto laudabilmente, come nella vita sua appare. Ex quibus verbis satis colligitur F. Macarium nobilem ac divitem fuisse; at nos, et si adhibita omni cura et diligentia minime eius gesta a supradicto Authore citata reperire potuimus, fortasse perijt in illa lachrimabili iactura, quae facta fuit a Mariano Generali Ord. iuxta Puteolos, ut dictum est supra in Chronolog. Coenobij Ilicet. et Congregationis pag. 29. Non in congruum vero putamus praedictas res gestas, scriptas fuisse a B. Agazzario eius coevo, similiter etiam, ex qua Prosapia inter Sen. fuerit, invenire nunquam potuimus. B. Paraclitus Binus in Catal. filiorum Iliceti, haec edidit de eodem pag. 6: F. Macarius Barnabae de Senis, qui in seculo habuit uxorem et filios, et vivente uxore habitum suscepit, et paulo post sequitur: Ac deinde Adeodatus filius praedicti Macarii et si tempus ingressus eorum ad Religionem invenire nequiverim, tamen post praedictum F. Christophorum Landuccium, ut conieci, habitum Religionis sumpserunt. Post vero aliquos annos Fr. Marcus eiusdem B. Macarij filius, et dicti Adeodati Fr. habitu Eremitico induitur, et transacto anno probationis suam solemnem emisit professionem die 1 Decemb. An. 1438 in manibus R. P. F. Hieronymi de Bonsignoris Senen. de quo Paraclitus Binus: F. Maurus alius filius supra iam dicti F. Macarii de Senis multis annis, ut puto post Patrem Religionem ingrediens, fecit professionem in manibus praedicti Fr. Hieronymi. Die 1 Decemb. anno 1438. Postremo pervenit ad manus nostras publicum Authographum, per quod constituitur Macarius Nobilis Senen. a Patribus Monasterij Iliceti in Procuratorem pro acquirenda quadam haereditate, cum facultate, ut de suis bonis possit alere D. Marianam eius uxorem, ac etiam vestimenta emere pro dicto Adeodato, Die 6 Mens. Maj 1404 e lib. Veteri Profess. pag. 19 et 25. In quodam libello rerum notabilium existente in Archivio Ilicetano, hoc habemus monimentum: A dì 28 di Luglio 1439 fu mandato a Siena F. Macario per governare Fr. Christofano Converso, che haveva male alle Ginocchia. Hic Christophorus Laycus, erat ille B. Christophorus Ioannis Landuccij, de quo infra Elog. 35. Postea habita facultate Reverendiss. Generalis ad Zenodochium S. Mariae de Scala advenit, ut quemdam aegrotum custodiret, ibique sanctissime decessit atque sepelitur. Quam facultatem confirmata fuit per Rev. P. Hieronymum Bonsignorium Sen. Vicarium Gener. Congr. additis aliquibus conditionibus, die 11 Ianuarij an. 1444.

 

_____________________________________________________________________________________

 

30 - De B. REGOLINO REGOLINI Sen.

[Pag. 107] Inter Ilicetana Claustra bene armatus erat Regolinus, quare absque labore Stephani Cioni valuit sequi eius vestigia, fundationi Sacrae Cong. Canonic. cooperando; ac post Fundatorem eandem gubernando; ea refulsit in rebus agendis prudentia, eaque nituit morum innocentia, ut Stephano congruenter successerit; multum suae Congr. profuit, contra hostem communem decertans, quo devicto coronatur. An. M.CCCC.XXXXVI.

 

ADNOTATIO

Hic B. Regolinus filius fuit D. Angeli D. Philippi de Regolinis Sen. Civis. Familia Regolina eadem fuit in Patria Sen. ac Albizesca, ex qua progenitus fuit Sanctiss. ille Bernardinus Ord. Min. Reformator, qui a Nicolao V an. 1451 die 19 Maij in Sanct. Cathal. numeratas fuit: hinc Io. Baptista Signius de Ord. ac Statu Canonic. lib. 2, pag. 177, asserit Regolinum consanguineum, nempe Patruelem fuisse praedicti S. Bernardini; et Isidorus Ugurgerius sac. Theologiae Lector amicus noster in Tractatu Pompe Senesi, tit. 11, pag. 258, asserit Regolinum fuisse ex Nobili et antiquissima Familia Albizesca, nos libenter prestamus consensum authoritati tanti scriptoris, eo magis addito dicto Io: Baptista Signi, et etiam quia hoc testatur Perillustriss. D. Belisarius Bulgarinius peritissimus, solertissimusque rerum antiquarum suae Patriae indagator, et si nos minime hoc ex libris publicis tabulisque et Indultis Pontifìcijs custoditis in Archivio Ilicet. haurire potuimus. Quo tempore Regolinus et sub quo Praeside Religionem fuerit ingressus, minime possumus deducere, cum nec etiam Paraclitus Binus in Serie Professorum euisdem recordetur, et si mentionem faciat pag. 6 de Andrea Angeli, licet obscure, ut infra patebit in Adnotatione pro hoc B. Andrea. Attamen habemus apud Hieronymum Bonsignorium in Coment. pag. 20 et 21, et apud Athanasium Fullonicensem pag. 34, et alìbi itidem in Coment. et apud lib. magnum vulgo Campione de Contratti multis in locis, Regulinum Angeli permanere de Familia Iliceti tunc temporis, quando Stephanus recessit cum alijs, et novo Canonicorum habitu sunt induti, inter quos Regulinus, qui constantissime Stephanum secutus est. Haec omnia concedit etiam Signius loco supra citato. Anno 1431 Regolinus erat Vicarius et Procurator Monasterij S. Ambrosij Eugubij in quo Monasterio praemortuo Io: Antoni Senen. qui et ipse erat ex illis qui recesserunt et Religionis, et constantiae apud Patrem Stephanum non infimum locum semper obtinuit; eo inquam mortuo, non absque fama Beatitudinis, subrogatur in Officium quo ipse fungebatur Prioris praedicti Monasterij. An. postea 1432, Defuncto Stephano primo Gener. Bononiae convenientes Patres electores Regolinum sufficiunt in Priorem Gener. in quo munere Sanctissime ac prudentissime perseverans, magno cum incremento huius novae Relig. fundatis diversis in locis domibus, sanctissimis moribus confirmatis B. fine quievit; nescimus tamen qua ratione Excellentiss. D. Constantinus Ghinus ponat obitum eius cum Stephano Die 28 Octobr. An. 1428.

 

_____________________________________________________________________________________

 

31 - De B. DOMINICO UGOLINO Sen.

[Pag. 108] Dominicus ex Nobili Ugolinorum Prosapia ortus, Religionem anhelans, relictis Opibus, suae Vitae Sanctimonia, hanc Eremum uberiorem reddens illustravit, ex qua, ut Stephanum sequeretur, egressus, cum eo Auctor fuit Sacrae Religionis Canonicorum; quam, defuncto Regolino, Generalis acclamatus, maximo incremento et gloria gubernavit, moritur. Die 1 Augusti An. M.CCCC.XXXXVIII.

 

ADNOTATIO

Dominicus noster apud quosdam etiam Petri retinuit nomen. Forsan quia Petri emulatus sit zelum, in Iliceti monimentis precipue Bonsignorij pag. 20 et 21 et Marcucci pag. 34 vocatur Fr. Dominicus Ughi de Ugolinis. Ugolina enim Prosapia Nobilissima est in Civitate Sen. Vidimus in Archivio Vallasprense Instrumentum in quo Bernardus Ugolinus Comes donat Rannerio Eremitae dicti loci quamdam partem territorij, et hoc die 20 Apr. an. 1203. Dominicus hic de Familia Iliceti degens An. 1408 iam sacerdos, divino zelo commotus, alios suos confratres, praecipue Philippum Agazzarium et Stephanum Cionum secutus est; de quo Stephano evasit socius in fundatione novi Instituti Canonicorum Regularium. Hinc scriptoribus Canonicis et nostris occasionem dedit de se loquendi. Ioseph Mozzagrugnius asserit Dominicum nostrum fuisse ex Familia Cionia, et sic ait: Fr. Dominicus Cioni Regularis Observantiae promptissimus zelator; addens: Dominicum ad strictiorem statum transeundi motum, ad Seraphicam Religionem transisse in Coenobio, quod dicitur de Capriola prope Senas, ubi vitam artissimam ducunt Incolae Religiosi. At Ioseph sicut errat quoad cognomen, ita vacillare videtur quoad egressionem, tribuendo Dominico, quod Andreae de quo supra contigit. Sic advertit Errera Alph. p. p., pag. 200. Io: Baptista Signius inter duodecim Diplomata Pontificia, quae posuit in suis adnotationibus vult etiam Dominicum hunc esse de Cionis, et ad hoc evincendum citat quoddam Instrumentum in quo Dominicus declaratur Procurator ad aliqua peragenda pro Coenobio Eugubino; sed in monimentis Ilicetanis vocatur hoc nomine Dominicus Ughi de Ugolinis. Cognomen forsitan Fundatoris Stephani, Dominico tribuit Signius, errore aliquorum deceptus, qui dixere Stephanum Cionum et Dominicum fuisse germanos Fratres. Idem Signius, loco supra citato lib. 3, pag. 304, asserit Dominicum obijsse An. 1428 et hoc deducit, quia, cum eo anno praeesset Monasterio Eugubino, non interfuit Capitulo; sed eius loco Fr. Petrus Pauli Senensis, et addit: Hic itaque nempe Dominicus, ad aeternae vitae praemia pro laborum suorom merita Ilicetanos suos, post Beatum Franciscum, quem sub eo exilio notavimus decessisse, omnes praevenit; laboravit enim apud Patrem in adversis prosperisque fidelissimus Comes, huius fidem testantur plures Apostolicae literae, praeter alia multa Instrumenta, quibus in obeundis Congregationis negotiis, semper una apud Patrem dilectus Procurator fuit, cui ob singularem prudentiam, solertissimum, religiosissimumque ingentum Pater ipse iam senex, uti solido baculo incumbebat etc. Nos hanc opinionem coniecturatam non sequimur scilicet quoad obitum huius Beati, sed verius obijsse putamus An. ut supra.

 

_____________________________________________________________________________________

 

32 - De B. ANDREA REGOLINO Sen.

[Pag. 109] En alter Andreas Christi Apostolus, qui vix ad Ilices nostras ingressus, suspensis ad earum stipites terrenis desiderijs, seipsum mundo crucifigens, inter ieiunia et flagella praeces pro sua, aliorumque salute Domino offerebat. Hic Stephanum sequutus, novo Canonicorum habitu per eiusdem manus induitur, sed ad Eremiticum postea regressus, inter vepres illas, ac sensiceta, calcatis mundi voluptatibus, ad Coelum pervenit. An. M.CCCC.XXXXIX.

 

ADNOTATIO

De hoc nostro B. Andrea Paraclitus Binus a S. Angelo in Colle in sua iam citata Serie Professorum Ilicetanorum sic affatus est: Fr. Andreas Angelini, debet Legi Angeli de Senis, et si tempus receptionis suae ad habitum non invenerim, tamen anno Dom. 1403, Die 16 Augusti in praefato Monasterio fecit professionem expressam. Qui emissa professione, et iam sacro Praesbiteratus ordine initiatus, habitum sumpsit provectae aetatis, ab alijs dissentire minime voluit, currens post maiorum vestigia, Philippum Agazzarium, in cuius manibus professus est, et Stephanum aliosque consodales sequitur, et ut diximus supra, a Stephano apud Fesulanam Civitatem in D. Dominici Coenobio novum Canonicalem habitum sumpsit. Qua de re omnibus scriptoribus locus factus est diffuse de Andrea tractandi. Ghinius Doctor Sacri Patrum Theologorum Senen. Collegij in suo tractatu, Natalium sanctorum Canonicorum, pluries citato, pag. 80, et Io: Baptista Signius de Ord. et statu Canon. pluribus in locis, praecipue lib. 2, pag 177. Andreas tandem facultate alterius Diplomatis Greg. XII ad pristinum statum redijt et ideo Ilicetani etiam potuerunt de eodem agere, et ante, et post discessum eius: inter quos praecipue illi duo nunquam satis laudati Viri Hieronymus Bonsignorius, et Athanasius Fullonicensis in eorum Adnotationibus pro rebus Ilicetanis m.s. primus praesertim pag. 18 et 20 ubi fert ista verba: Andrea d’Angelino di Filippo de Regolini da Siena, e pag. 21 ait: Ritornati al luogo inter quos ponit, Fr. Andrea d’Angelino di Filippo da Siena. Secundus vero pag. 34. inter Fratres qui discesserunt primo loco ponit: Fr. Andrea d’Angelo Regolini da Siena. Non explanarunt tamen, aut non animadverterunt hi duo scriptores, quod cum Andreas habeat in Patrem Angelum Philippi Regolini, qui Angelus, et Philippus cum sint etiam Parentes supradicti B. Regolini, sequitur Regolinum, et Andream fuisse Fr. Germanos ex domo Regolina, qui una est cum Albizesca, ut dictum est in Adnotatione pro B. Regolino, hic nomen sumendo a cognomine, et cognomen a nomine Patris: idcirco aliqui dicunt Fr. Regolinus de Angelinis, uti scribit B. Paraclitus in lib. Professorum, ut visum est supra, cum Andreas de Regolinis esset appellandus a proprio cognomine. Quare ex hac Illustriss. Familia Albizesca duo Luminaria magna, prodierunt, quibus ditata fuit nostra sacra Sylva, unum ut Canonicum statum illustraret, alterum Ilicetanam Opacitatem; quibus additur illa lucidissima Stella nempe B. Bartholomea ex eadem stipite, et Divi Bernardini Amita, de qua infra in Elog. 50. Andreas, ut dictum est regressus ad nostras Ilices, ibi fructificans suavitatem odoris, Beato sine quievit.

 

_____________________________________________________________________________________

 

33 - De B. FRANCISCO NUTO Sen.

[Pag. 110] Remanere apparuit  inter naturales horrores haec nostra Sylva ob discessum Lucidissimi syderis Francisci Seraphici; quare congruum erat, ut a sydereo lumine alterius Francisci illustraretur; qui postea a Stephano novo Canonicorum indutus habitu, expertus est tandem molliter vestitum non posse se facile per arctam Coeli viam incedere, unde ad strictiorem eremiticam vitam reversus, sanctiss. e vivis discessit. Die 28 octobris MCCCC.LI.

 

ADNOTATIO

Tempus, quo hic ingressus fuit Religionem minime invenire potuimus, nec in lib. Antiquiori Professorum nostri Monasterij Ilicetani, nec in Recentiori exaratum per Beatum Paraclitum Binum; tamen et si Ilicetani Scriptores praecise de hoc verbum non fecerint, praetermissis Bonsignorio et Marcuccio, qui locis supra citatis, inter eos, qui recesserunt Iliceto et redierunt numerant Fr. Francesco di Giovanni da Siena. Verumtamen supplementum dederunt scriptores Almae Congregationis Regularium Canonicorum magnis laudibus et encomijs Franciscum extollentes. Inter quos Io: Baptista Signius praesertim pag. 177 numerans suos Fundatores, inter eos ponit Franciscum Nanni, s. Ioannis Ser Nuti s. de Nutis, et pag. 304 et alibi. Ioseph Mozzagrugnus in suis operibus, et D. Constantinus Ghinius pag. 80. Qui omnes uno ore eundem glorioso Beatitudinis titulo, interque eiusdem Congregationis Agmen Sanctorum reponunt. Mozzagrugnius in Historia suae Congregat. de eodem haec verba pronunciavit: F. Franciscus magnae sanctitatis et in omnibus exemplar fuit, qui ob eius laudabilem vitam et conversationem, non solum hominibus in vita gratus fuit, verum etiam post mortem gratissimus extitit: et insuper agendo de rebus Monasterij S. Ambrosij de Eugubio addit: Conquievere simul Beati Canonici Ossa, idest Francisci Nanni, Fratrum pietate ante Aram maiorem elevato perexiguo saxo. D. Constantinus Ghinius, loco pluries citato pag. 80 repraehesentans labores, ac erumnas eorum qui Stephanum secuti sunt ita loquitur: Ipsumque comitantes, nempe Stephanum, varios itinerum labores substinuerunt, quo adusque in S. Salvatoris Coenobium Fabriani introducti fuere. Quo loco aeris molestia afflicti, unusque ex illis Franciscus scilicet in Christo defunctus est, quare non multo post a Devoto in primis, ac Pio Guidobaldo Urbinate Montisfeltri Comite benigne vocati, Monasterium et Ecclesiam S. Ambrosii prope Eugubium in monte petierunt, secumque eiusdem B. Francisci devota pignora detulerunt. Signius vero lib. 20, pag. 218, loquens de accessu ad Monaster. S. Ambrosij de Eugubio suae Cong. haec protulit: Convenere autem huc ex Fabriano a P. Stephano secum adducti F. Ioannes Antonii, F. Dominicus Cioni et F. Regulinus Angelini omnes Senenses, qui ubi supererant ex Ilicetanis, delatis secum sarcinulis suis una cum Sanctiss. Concanonici ossibus F. Francisci, qui apud eos, sub exilio Fabriani diem suum extremum clauserat, facta de se non vulgari apud omnes sanctitatis opinione. Nos sequimur Herrera Alph. pag. 226 p. p. et Torellus pag. 294. Sed haec non respondent his quae reperiuntur in nostris Ilicet. monimentis, ex quibus habemus Franciscum regressum fuisse ad pristinum statum, ita Bonsignorius mem. pag. 21, et apertius de eius redditu constat in multis Instrumentis contectis post redditum. Marcuccius pag. 36.

 

_____________________________________________________________________________________

 

34 - De B. GABRIELE SFORZIA Archiep.

[Pag. 111] Gabriel Sforzia de Attendulis, et si Comitatu Cotinioli, Mediolanensique Principatu fulgeret, clarius tamen Ilices inter Sylvas refulsit, ob rutilos enim suae sanctitatis radios, 12 post annos ab Religione in Mediolanensem primo, in Coelicam dein translatus est Insulam, ad Archiepiscopalem sedem lugens concessit. Die 12 Septemb. An. MCCCC.LVII.

 

ADNOTATIO

De Beato Gabriele Mediolanensi Archiepiscopo audivimus sanctam memoriam in Diariis et Commentariis eius grandis Urbis, sed ad manus nostras non pervenerunt. Quae autem manibus contrectavimus, vidimusque sunt Catalogus Professorum Iliceti per B. Paraclitum Binum a S. Angelo in Colle exaratus pag. 8 de quo, ut sequitur: Fr. Gabriel Sforzia, qui vocabatur Comes Carolus Sfortia Fr. Magnifici Comitis Francisci Illustrissimi Ducis Mediolani die 9 Ianuarii 1442. Ordinis habitu indutus, postea, sicut propria manu sua apparet, Die 24 Octob. 1443 fecit professionem ante dicto Fr. Hieronymo Vicario. Hic non multo post assumptus ad Archiepiscopatum Mediolanensem, ibique mortuus est in bona senectute. In lib. Vet. Profess. apparet haec subscriptio: Io Fr. Gabriello confesso hoggi questo dì 24 d’Ottobre 1443 havere fatto professione e prese l’Habito etc. Bonsignorius pag. 32; Athanasius Fullonicens. pag. 38 et 39 diffusius; Diaria Ilicetana eorum temporum, apud quae reperiuntur notata suppellex, quae secum detulerat ex praedicta Civitate ad Ilicetum veniens. Altesius nobilis Senensis Ilicet. in suis Elogijs m.s. apud nos, de eodem in longum protrhait sermonem, apud nostram Sylvam Ilicet. p. p. pag. 99 et 137. Episcopus Signinus pag. 78; Ugurgerius in Oratione pluries citata; Seripandus in Chronicis; Herrera Alph. Agost. pag. 298 diffuse, quem sequitur Torellus et alij multi. Quare aperte deceptus est Abraham Bzovius in Annalibus dum asserit, hunc Gabrielem Sfortiam fuisse ex Religione seraphica, nescimus quo discursu pergat. Donatus Bosius contemporaneus Gabrielis, hunc vocat Virum Sanctiss. vitae probatae Bergomensis in Supplemento, Virum gravissimum, ac in omnibus Relogiosissimum. Ioseph Ripamedius in Historia Mediolanensi, summa cum reverentia de eo scribit. Hic antequam habitum Religionis Eremiticae per manus Hieronimi de Bonsignoris huius nominis primi sumeret enixe petijt non astringi per Superiores, ut sacris initiaretur, ne ve Coenobio Ilicetano, vel S. Leonardi de Lacu removeretur, testibus cunctis nostris scriptoribus praecipue Altesius Gallaria Leccetana pag. 120. Antonia D. Cocchi de Salimbenis fuit Mater huius Sanctiss. Praesulis, cuius Dos fuit Civitas Clusinas, Monsiovius et Monsnerius etc. putamus hanc Antoniam fuisse sororem D. Christophori Patris nostri B. Ioannis de Salimbenis de quibus supra, et perconsequens Gabriel et Ioannes Patrueles. Remittimus Lectorem ad Comment. Pij 2, pag. 126 et ad Malavoltam 3 p., pag. 7. Gabriel quando fuit Archiepiscopus pronunciatus, erat Magister Novitiorum Iliceti. Rexit Ecclesiam Mediolanensem per tres annos, sepelitur in Templo Divae Incoronatae suae Religionis Die et Anno ut supra.

 

_____________________________________________________________________________________

 

35 - De B. CHRISTOPHORO LANDUCCIO Sen.

[Pag. 112] Beatus Christophorus Laycus, ea enituit humilitate, ut Sacerdotio abstineret: eaque praestitit puritate, ut Alexandro Oliva Ilicetano aliisque S. R. E. Cardinal. et quod est maximum Pont. Pio II cuius illa vox fuit. Huius Fratris animam sanctam esse putamus, admirationi esset: 70 prope annis servivit Christo, ob eundem mori non timuit: Die 7 Septembris Anno a Virgineo partu MCCCC.LXI.

 

ADNOTATIO

In Serie Professorum Ilicet. pag. 6 B. Paraclitus de hoc ait: Fr. Christophorus de Senis tempore praefati Prioris, nempe Nicolai de Marescottis, circa annum 1390 pro Layco receptus, habitum sumpsit, qui fere 70 annos in praefato Monasterio carnis maceratione, orationis et meditationis assiduitate, caritate, obedientia, silentio, prudentia, quadam simplicitate admixta maxime insum sit, quem D. Alexander de Saxo Ferrato Rev. S. Susannae Card. paterno cultu plurimum venerabatur. Pius II etiam Pont. Max. sanctae eius vitae devotione afficiebatur. Is apud omnes, qui eum agnoscebant, sanctitatis nomen obtinebat. Herrera Alph. p. p. pag. 140 de hoc ait: B. Christophorus Ioannem Landuccium, sive Landinum, sive Landomium, et Cassandram Lothoringiam Nobiles Senenses Parentes habuit. Addit, hunc ortum esse An. 1368, et 23 aetat. habitum sumpsisse inter Ilicetanos Laycos ob humilitatem; at verum est, Christophorum apud aliquos dici de Landinis, apud alios de Landuccis, illud de Landomijs nunquam audivimus tale cognomen in Patria, nec extra, cognomen plane novum. In Lib. publ. Ilicet. pluribus in locis, et ut plurimum scribitur de Landuccis, ita Bonsignorius, Marcuccius, Timotheus, Riccius, Cathalogus Profess. apud Monaldum, et alibi, Altesius in Elog. particulari pro hoc Beato propria manu exarato, ut apud nos videre est in Sylva Ilicet. p.p. pag. 122, et pluribus alijs locis; verum est etiam eundem Altesium in alio Libello, cuius titulus est Galleria Ilicetana, de Landinis dicit, at minime indagare potuimus, an iste Libellus sit anterior vel posterior Elogijs. Inter exteros Alcibiades Lucarinus in suis Impressis; D. Ferdinadus Ughellius in Italia Sacra tom. 3 pag. 657; D. Hippolytus Marraccius Lucensis in lib. sub tit. Religiosi Mariani; Torellus Cent. 3, pag. 338 in Vita B. Io: Chisij; Ioannes Ferrarius e Societate Iesu; et Isidorus Ugurgerius ex Ord. Predic, et alij multi. Ex Arbore Familiae Landucciae habemus satis frequenter hoc nomen Christophorus et Landinus, in qua Christophoro assignatur haec propago. Christophorus, Ioannis, Angeli, Givoli, Pepi, Landini: et Celsus Cittadinus Historiogr. de eodem, haec verba apponit: Questo fu Frate di S. Austino in Lecceto. Hic Artifex ne dicamus Auct. fuit nobilissimae molis nempe Turris erectae pro defensione Monasterij, ut dictum est in Chronol. pag. 23 et in Adnot. 28, ad quae redeat Lector benigniss. et inspiciat (si placet) ea, quae de hoc nostro Beato diximus. Christophorus adeo fuit sectator Ieiunij et pietatis erga Beatiss. Virg. ut etiam in die mortis, quae contigit in vigil. eiusdem nativ. vellet servare ieiunium. In eius gratiam Monasterium possedit Praedium dictum Giabella, seu Quercetanum. Imago eius circumfertur haere sculpta, Coeliae Landucciae Moniali in Monast. ss. Conc. Sen. Abbatissae Sororis nostrae Germanae dulcissimae, a Io: Florimi dicaca An. 1632.

 

_____________________________________________________________________________________

 

36 - De B. ALEXANDRO CARD. OLIVA

[Pag. 113] Speluncas et Atria Eremitica summo amore prosequebatur Alexander noster: at ille qui de Altissimis suis humiles respicit, omnia disponendo suaviter, inopinanter Augustinianam Familiam regentem Alexandrum ad apices Cardinalatus Sum. Pont. Pius II Piccolomineus assumit An. 1460. Sed non minus foelicem inter Ilicet. Beatos, quam inter sacros Ecclesiae Principes se sxistimans, dignitatem condecorat, et Beatorum numerum adauget. MCCCC.LXIII.

 

ADNOTATIO

Huius Eminentissimi Viri Oppidum Saxoferratense in Umbria fuit Patria, et ex honestis parentibus ortus est An. 1407 etiam in ipso ingressu vitae a magno discrimine intercessione Deiparae liberatur; quare sponte in Eremitana Religione se dicavit; studijs incumbens Doctor eximius evasit. Erat de Familia Iliceti An. ... Qui deinde, ut ait Ciacconius Hist. Pon. 2 p. non minus ob suam sanctitatem vitaeque candorem, quam ob singularem sapientiam ad supremum Religionis Magistratum, et postea a Pio II ad Cardinalatus apicem evectus fuit; constanter aiente Ciacconio: Alexandrum natum fuisse ad maiora; quod et si hoc minime adimpletum fuit in terra morte praeoccupatus, tamen id credere fas est adimpletum fuisse in Coelo. Imminente morte saepe dicebat: Ad nuptias properare. Obijt Tibure, eius Cadaver Romam ad Templum D. P. Augustini delatum, marmoreum sepulcrum supra Portam ad levam, cum hoc Epitaphio complectitur: Alexandro Olivae Saxoferratensi Theologo eximio Eremitarum B. Augustini ab infantia spei maximae alumno. Qui cum esset Ord. Generalis, Cardinalis a Pio II ignorans creatus est. Vixit An. 55. Obiit An. sal. 1463. Pro eodem etiam sequentes leguntur versus: Ut tibi sola dedit probitas non gratia soli / Digno Cardineum nomine, seque decus, / Sic eadem indignis raptum dum tollit ad Astra. / Foelix, hoc inquit Principe Roma foret. De eodem cecinit nobile Epigramma Pius II ut in suis commentarijs pag. 179 et 605. Agunt de eodem Philippus de Bergomi in supplemento Chron. Pamphilus pag. 84 in Chron. Ord. Herrera Respon. Pacif. pag. 350 et in Alph. p.p. pag. 16. Orlandus Malavolta pag. 3 Hist. Sen. Episcopus Signinus Chron. Ord. Stephanus Ugurgerius in sua oratione. Andreas Cortonensis Episc. cap. 12, pag. 17 Vita B. Io. Chisij. Altesius in Elog. m.s. qui nescimus quo fundamento dicat Alexandrum fuisse Senis, quando pronunciatus fuit Cardinalis, et alij per multi. Franciscus Rappius in sua Lima Spirituali p. 2, num. 12, col. 2, loquens de B. Christophoro Landuccio sic ait: Maestro Alessandro da Sassoferrato Generale dell’Ordine, è Cardinale figliuolo adottivo di detto Convento lo chiamava il Santo. Ex prima classe Alphonsus Ciacconius, Franciscus Callera, Andreas Victorellus gestis Pont. Tom. 2; Philelphus in quadam Epistola ad ipsum; Corimbertus lib. 3, cap. 15 et lib. 4, cap. 20; Antonius Campanus vir eruditus Alexandri iam familiaris, postea Episcopus Aputrinus lib, 3 Epigrammatum, et oratione in die sui funeris. Interfuit omnibus Congregationibus de observantia Italiae Anno 1449 et Ann. 1453 ac etiam fuit Vicarius Generalis earumdem observantiarum eiusdem Italiae.

 

_____________________________________________________________________________________

 

37 - De B. PETRO DE SCITONIO

[Pag. 114] Petrus altissimae eruditionis sale conditus, sponte Patria relicta in Colle amenissimo prope antiquam Clusinam Civitatem posita, relictisque etiam nobilibus parentibus ad sacra Iliceti Antra confugit, ibique virtutibus illustris in omnes fere insignores Italiae Urbes divinum dispensavit verbum, quo egregio munere plurimum nobilissimam Christo Servatori peperit sobolem, meritis tandem, et inclita prole illustris, requievit. An. MCCCC.LXX.

 

ADNOTATIO

Tum MS. tum excusa monimenta B. Petrum Scitonensem collaudant. MS. enim sunt. Cathalogus Professorum Monasterij Iliceti per B. Paraclitus a S. Angelo exaratus pag. 6 ubi haec verba apparent: Fr. Petrus Nicolai de Cetona, tempore suo in sermonibus ad populum ita acceptus ubique ut ei in Italia equalis esset nullus. Die 28 Iulii 1433 fecit professionem, licet ut de aliquibus supra dixi, quando acceperit habitum ignoraverim. Athanasius Comment. pag. 39 in calce. Honorius Martinus in Vitis Beatorum Iliceti. Marcellinus Altesius in Elogijs suis, et alij. Impressa vero sunt Stephanus Ugurgerius Orat. 3; Relatio Beatorum Ilicetanorum Columna 3, num. 13; Fulginas sacri Horrori; Vita B. Ioannis Chisij pag. 38; Herrera Alph. August. p. 2, pag, 247; Torellus Cent. 3, pag. 356 et alii permulti. Hic Beatus professionem suam solemnem emisit in manibus B. F. Mathaei de Lucigniano Vallis Clanarum, tunc temporis Iliceti Prioris, uti apparet in lib. veteri Professorum dicti Coenobij pag. 91 per subscriptionem ipsius sic dicentis: Ego Fr. Petrus Nicolai de Cetona confiteor me professionem fecisse die 28 Iulii 1433 in Conventu Sancti Salvatoris Sylvae Lacus. Provectae aetatis erat Petrus quando professus est; sed adeo profecit, ut et si trarde venerit, cito se expedierit in via morum, doctrinae et perfectionis, ita ut post quintum annum a sua professione in Vicarium Gener. Congregat. meruerit assumi, et praedicto Mathaeo succcdere An. 1438 et denuo eligitur, et reeligitur, annis videlicet 1448, 51, 61, 63, 69 et 70, in quo an. obijt relicto prius Vicariatus onere, tantum officio Prioratus Conventus S. Mariae de Montespecchio contentus. Ex insignoribus Italiae Civitatibus, et praecipue Bononia et Mediolano Ilicetum mittit per multos Iuvenes expectatae indolis ab eo in concionando ad Causam Religionis reductos, qui plurimum decoris, et honoris nostrae Congregationi et Religionis attulerunt, inter alios Doctor Phisicus Mag. Antonius. Attamen Petrus aliquando non exigua tribulatione ac tentatione onnoxius fuit, ut tamquam aurum per ignem probaretur, et ut perfectior, ac melior evaderet. Anno 1651 causa verbum Dei predicandi fuimus Scitonij et audivimus a fide dignis, et praecipue a D. Hieronymo Tosonio illic Plebano, hunc Beatum, pro ut fama volat, natalem traxisse ab antiqua Familia illius insigni Oppidi, facta al buio. Vidimus quoque maximo animi nostri delectamento, eius sacram Imaginem in Ara B. Mariae Virg. Annunciatae in Ecclesia S. Angeli in Foro eiusdetn loci. Hanc Patriam citonensem, quae usque hodie decorem et maiestatem in se habet, maxime ob generositatem habitantium, cuius nos testes sumus, putant non nulli ex nostris scriptoribus esse illam Civitatem Critoniam sive Cirtonam, quae Colonia fuit Romanorum.

 

_____________________________________________________________________________________

 

38 - De B. AUGUSTINO ARETINO

[Pag. 115] Nondum completo 14 anno suae aetatis Augustinus sacrum D. Brigidae habitum in Patria, inter nobiliores Tusciae non infimum locum tenente indutus est, sed ad supera adspirans, et id consegui non posse sibi persuadens leniter vestitus, sub indumento illius cuius nomen retinebat, se se ad Ilicetum contulit, sacra fama illectus, quae iam per totam Italiam volitabat, inter quos cum signa sanctitatis exibuisset, obdormivit an. MCCCC.XC.IV.

 

ADNOTATIO

Beatus Paraclitus Binus in Cathalogo Professorum Monasterij Iliceti disserit de nostro Augustino his verbis: Augustinus de Aretio cum esset Ord. S. Brigidae, ex dispensatione Pontificis hubitu suo relicto die 9 Novembris An. 1440 et a praefato F. Bindo Priore indutus habitu nostro, tempore suo fecit professionem. Paraclitus haec quae dicta sunt desumpsit ex lib. veteri professorum Iliceti pag. 20 quae per nos recte perpensa, confitemur, humiliter errorem in Chronologia Priorum commississe, non ponendo in serie dictorum Priorum Fr. Bindum de Ptolemaeis, qui Prior erat, quando hic Augustinus noster habitu Eremitico indutus est per eiusdem Prioris manus, per quas etiam professionem emisit die 11 Novembris 1441. Nos hunc Bindum, quia in aliquibus locis, suppresso nomine Bindi tantum legitur Ptolemaei, iste Ptolemaeus putamus fuisse Fr. Bartholomaeum de Ptolemaeis, sed considerato loco supra citato Paracliti, et etiam Marcucci pag. 38 et cum invenissemus in eodem lib. veteri professorum Iliceti pag. 20 Fr. Bartholomaeum de Ptolemaeis Priorem, et Fr. Bindum pariter de Ptolemaeis Procurat. Monasterij Iliceti accepisse ab Abbate S. Galg. locum sanctiss. Trinitatis de Laterino die 19 Martij 1441 necesse est dicere, Bartholomaeum diversum esse a Bindo; imo Bartholomaeus posterior Bindo an. 14 ut advertit Paraclitus in dicto lib. pag. 6 putamus enim Bartholomaeum fuisse Fratrem aut Nepotem supradicti Fratris Bindi. Monaldus in Indice Beatorum Iliceti in principio libri, Bonsignorius et Marcuccius in eorum Commentarijs, quae scripserunt de Ilicetanis, summis laudibus hunc Augustinum extollunt, eidem concorditer tribuendo hoc sacrum Beatitudinis nomen. Hos etiam sequitur Simplicianus Bononiensis in lib. Centuratorum pag. 37 qui et si asserat dictum Beatum esse Senensem, hoc dixisse putamus, quia ut plurimum apud Religiosos, locus ubi Coenobium filiationis est pro Patria sumitur. Senensis etiam potest dici hic Dei servus, quia Aretij Civitas non distat a Senensi nisi 40 miliaribus; aut quia desumat Simplicianus Patriam a principaliori Monasterio Provinciae, quod est S. P. Augustini Senarum vel quia Senis habium Religionis Eremitanae receperit, et postea in Coenobio Ilicetano professionem emiserit. Nos libentissime Patriam nostram senensem hoc ditaremus spirituali Thesauro, nempe tanti filij partoritione, foecundioremque eam hoc partu redderemus, si hoc dicere consonum esset Historiae veritati. Ex dicto igitur B. Paracliti et ex his quae habentur in praedicto lib. veteri professorum, dicimus ortum fuisse Augustinum nostrum ex nobilissima Civitate Aretina; quantum vero ad habitum et Religionem esse Senensem, eo quia Iliceti in districtu Senarum habitum sumpsit; at quomodocunque sit sufficiat Senis, Aretio et Religioni Augustinum esse civem Coelestem.

 

_____________________________________________________________________________________

 

39 - De BEATO ANTONIO de MONTECCHIO

[Pag. 116] Beatus Antonius a Montecchio prope Senas, apud quosdam de Cerretanis, et si virginitatis candorem, obedientiaeque foveret alacritatem, paupertatem tamen praecipue coluit; quare frequens eius erat vox, melius est minus egere, quam plus habere; ne igitur saeculo sic expeditus curreret in portu salutis, iugi se meditationi, scriptionique devovit; clarus tandem virtutibus et plenus meritis obijt die 13 Augusti An. MCCCC.XC.VII.

 

ADNOTATIO

Antonius filius fuit q. Petri, apud aliquos de Cerretanis, sed hoc nobis non constat, nec huius dicti minimum signum habemus in nostris Monimentis. Habitum Eremiticum sumpsit adhuc puer in Coenobio S. Augustini Sen. et statim petiit Ilicetum An. 1440, ubi expleto anno probationis in manibus M. P. Fr. Hieronymi de Bonsignoris viri inculpatae vitae professus est. Magister Herrera accipit hunc Beatum Alph, p. p. pag. 17 pro Antonio Alexandrino de quo supra dictum est, huic tribuens, quae competunt Antonio de quo nunc habetur fermo, perpende (bone Lector) ea quae diximus de Alexandrino Adnotatione 4. Invenimus eum Priorem Almi Ilicetani Coenobij fuisse anno 1462, 71, 75 et 90. Vicarium vero Generalem totius Congregationis an. 1459, 66, 85 et 93. Dum officio Vicariatus Generalis fungeretur, cum socio semper Divinas laudes persolvendo pedester incedebat dum viseret Coenobia. Nunquam carne vescebatur, semper a Vino se abstinuit, Virginitatem non tantum corpore, sed etiam mente summa vigilantia custodivit. De hoc (ut creditur) fit sermo in supplemento Historiae Bisdomini pag. 134, 2 fac. ad an. 1471, ubi haec habentur verba: Venne in Siena il Romito della Croce, il quale predicò, e fece Processioni e parecchi miracoli colle sue Orationi, Rose, e fiori portò rose da Lecceto dove habitava.

De hoc Antonio putamus certe loqui, quia Imago eiusdem semper pingitur, ut pluries vidimus, manibus Crucem deferens. Agunt de eodem Bonsignorius in suo Memor. pag. 38 diffuse, cum Athanasio a Montefullonico in suo Memor. pag. 37, ubi refert quoddam sibi per quietem mirum esse visum dum eiusdem Antonii ossa detegeret; Franciscus Rappius Lima spirit.; Altesius Elog. m.s. apud nos in nostra Sylva Ilicet. p. p. pag. 97; Fulginas Sacri Horrori Leccetani, et postremo Torellus Bononiensis in suis Centurijs, et Paraclitus Binus, in serie Professorum pag. 8, ubi haec dictavit: Fr. Antonius de Montecchio prope Senas Pater venerabilis; ab ineunte aetate simplex, humilis, obediens, continens, numquam ociosus, parcitatis et paupertatis amator, horis Canonicis praecipue nocturnis assiduus, misericors, omnibus compatiens, omnibus amabilis, omnibus hilarem se praebens; in cantu plano dissertissimus scriptor, et miniator pulcherrimus; Latinae linguae non ignarus, licet puerulus recepisset habitum Senis in Monasterio S. Augustini postea tamen ad nos venit Anno Dom. 1440 et fecit professionem in nostro Coenobio, ut ipse propria manu testatur in lib. veteri professorum pag. 91: Io F. Antonio di Pietro da Montecchio ho fatto professione nel Convento di Lecceto e di detto Convento son Professo. Et cum rexisset annos circa 30 modo prior, modo Vicarius Gener. Cong. tandem die 13 Augusti 1495 migravit a saeculo.

 

_____________________________________________________________________________________

 

40 - De B. ANSELMO MANDESTRIO Gen.

[Pag. 117] Anselmo et Clarae communis Patria fuit; ista duo luminaria Monsfalco in Umbria protulit, eodemque instituto in Ecclesia Dei mire rutilarunt. Anselmus ut Claustralem normam apprehenderet ad Ilicetanum Collem adscendit, ex quo vi extractus ad totius Religionis Magisterium assumitur. Romam accersitus Innoc. 8 nutu Dogmata Io: de Mirandula confutavit, ibique mundi honoribus se abdicando ad aeternos pervenit die 7 Sept. M.XDVII.

 

ADNOTATIO

Anselmus Lolli de Mandestris Perusiae die 19 Maij habitum sumit ab Alexandro Oliva illic Lectore Primario Philosophiae et ad Ilicetum missus, ibi sub educatione B. Gabrielis Sfortiae anno completo suae probationis ante Hieronymum Bonsignorium Vic. Gen. et Priorem Iliceti Augustinianam Regulam solemni voto professus est 1448. In lib. veteri Professorum Iliceti pag. 26 haec habentur: Il dì 19 di Maggio 1447 messi a capitolo secondo l’usanza F. Anselmo da Montefalco Novitio, il quale mi mandò Maestro Alessandro da Sassoferrato se si dovesse ricevere, e furono tutti contenti, e lui accettò: sunt verba Mag. Hieronymi primi de Bonsignoris Vicarij Gen. et Prioris Monasterii Ilicetani sua propria manu exarata. Ideo nescimus quo fundamento Herrera Alph. pag. 18 dicat Anselmum filium fuisse Monasterij Perusini, dum actum professionis, non autem ingressum ad Religionem attendere debeamus. Cunctarum scientiarum peritissimus fuit, vitae ac morum integritate adeo enituit, ut a multis Beatissimus appellaretur. Per 4 annos continuos Cong. Ilicetanam rexit, ut Vicarius General. nempe an. 1479, 80, 81 et 82 ut in Chronol. pro Congr. Praefuit toti Relig. uti Vicarius Apost. et postea Senis electus fuit Prior Gen. die 4 Maij 1486 et an. 1491 die 22 Iunij confirmatur; sponte se abdicavit officio, ut dictum est. Hic tantae fuit facundiae, ut dum haberet concionem omnes accurrerent clausis Apothecis omnibus, et hoc accidit saepissime, et praesertim Senis. Athanasius Fullonicensis in suo Memor. magno pag. 40; Bonsignorius diffuse agit de eo pag. 31; Basilius Monaldus eius scripsit gesta; Ugurgerius orat. 3; Altesius de eodem scripsit Elogium; Rappius Lima spirit. pag. 33; Signius; Seripandus; Ambrosius Coranus; Herrera; Torellus et multi alij antiqui et Recentiores scriptores. B. Paraclitus in serie alumnorum Iliceti pag. 9 haec notavit: F. Anselmus de Montefalcone sacrae Theologiae Professor egregius, ita ut suo temp. per paucos sibi pares invenisset, et vita integer ut non modo a suis, verum etiam ab aliis quibuscumque Religiosis et Saecularibus, imo a Praelatis, et Cardinal. et quod maius est a summis Pont. tamquam Pater coleretur. Die 19 Maii 1447 receptus, licet a Mag. Alexandro de Soxoferrato Novitius ad nos missus temp. probationis expleto fecit professionem Priore et Vic. F. Hieronymo suprad. Mortuus est autem Romae apud S. Mariam de Populo Prior Gen. Reverendiss. totius Ord. die 7 Sept. 1495 et iussu suo in Monast. Iliceti sepelitur. Opera et impensis Card. Aegidij transferuntur Cadavera Anselmi et Mariani, et in Ecclesia Iliceti a cornu Evangelij iuxta maiorem Aram sepeliuntur sub marmoreo monumento hac inscript.: Anselmo Montefalcon. et Mariano Genazan. Augustiniani Ord. P. Generalibus, illi Religione ac literatura, huic facundia concionandique scientia singulari. Aegidius Viterbiensis utrumque aemulatus eiusdem dogmatis, et Magistratus haeres ob pietatem. P.M.P. An. D. 1513.

 

_____________________________________________________________________________________

 

41 - De B. GABRIELE GHINUCCIO Sen.

[Pag. 118] Gabriel Ghinucciorum Senensium genere natus annis duobus quadragenario maior ex humanis sublatus est. Hic Antonianum Coenobium in eam insignem formam, quae iam suspicitur redegit: Ilicetanorum redditibus praeterea auctis, conspicuisque ornamentis ad maiestatis divinae cultum, et quod praecipuum est prudentissimo regimine, suae sanctitatis fama exornavit magistratum, quo meritis completo. Obijt Die 24 Martij An. MCCCC.XCVIII.

 

ADNOTATIO

Hic nostrae opacissimae Sylvae dulcissimus fructus, ante ingressum ad eam Salimbenes Adriani Nobilis Ghinucciorum Prosapiae vocabatur: ad habitum Eremiticum admissus Iliceti die 31 Mensis Maij Anno 1478 per manus B. Antonij de Montecchio. Hic Gabriel secutus est ad Religionem Fr. Thomam Galgani Bartholomaei de Ghinuccis, qui iam die 16 Iunij 1446 Ord. habitus indutus professus est. Ghinuccia Familia eadem est cum Zanzedaria inter Senenses Nobilis. Uterque praefuerunt Ilicetano Coenobio; Thomas An. 1487 et Gabriel 1495 maximo loci incremento. Gabriel etiam sub sua speciali dictione habuit Coenobium S. Antonij ad nemus, seu ad Lacus Ambrosianos, et adeo illud ad meliorem et elegantiorem reduxit formam, ut potius fundator, quam reparator possit appellari. A secretis fuit in regimine Religionis Augustinianae Reverendissimi Anselmi de quo supra An. 1486. Praecipuam mentionem de hoc B. Gabriele Ghinuccio Zanzedario facit Hieronymus Bonsignorius in suis Comment. m.s. pag. 39: Athanasius Fullonicensis itidem in suo magno Comment. pag. 12; Gregorius Fulginas sacri Horrori Leccetani. Altesius in suis Elogiis. Et tandem Paraclitus Binus de eo sic affatus est: F. Gabriel, qui prius Salimbene Mariani de Ghinuccis de Senis dictus est, die ultima Maii 1478 ab eodem F. Antonio habitu accepto;die 1 Iunii 1479 eidem Priori professus est. Moritur 1498. Quidquid dicit Paraclitus conrespondet his quae apponuntur in lib. veteri Professorum Iliceti pag. 43, ubi haec leguntur: Postmodum vero Salimbene de Ghinuccis, et Baptista Iacobi Mini de Picolomineis pridie calendas Iunii nostrae sacrae Relig. habitu sunt induti a F. Antonio de Montecchio Iliceti Priore in die Dominico, et Salimbene nuncupatus est Fr. Gabriel, Baptista vero Fr. Raphael Vicario Generali Cong. Fr. Hieronymo Bonsignorio. Qui Fratres elapso An. probationis suscepti sunt ad professionem, Fratrum Capituli nemine refragrante, hodie 1 die Iunii, qui est 3 Pent. Hic forsan non erit odiosum scire quomodo post 3 dies ab ingressu Religionis, octo consanguinei praedictorum Baptistae et Salimbenis armis muniti aggressi sunt Ilicetum, et vi extraxerunt Religiosissimos duos Iuvenes, senasque perduxerunt. Quos tamen in pio consilio persistentes reliquerunt, et ad Coenobium reduxerunt, et die Dominico eisdem raptoribus praesentibus, flentibus et contritis denuo sacro habitu induuntur, et primus Gabriel, secundus vero Raphael vocati sunt, et vere duo Angeli Ilicetani Coeli. Paulo post Gabriel ad Religionem traxit Laurentium eius Fratrem Germanum, qui per Patrem Magistrum Marianum habitum Religionis sumpsit mutato nomine Laurentij in Dionysium die 12 Mensis Iunii Anni 1485 sequitur in Religione hos praedictos Ghinuccios Frater Dionysius eiusdem Familiae, qui habitum percepit die 11 Maii Anno 1486.

 

_____________________________________________________________________________________

 

42 - De B. ARNALDO GALLO

[Pag. 119] Beatus Arnaldus Neracensis Raimundi filius avito relicto domicilio, ex Parisiensi Doctore, humilitatis gratia, Ilicetanorum Patrum fit discipulus. Iliceti instituti, virtutumque elementa iterum adiscens pro Christo repuescere studuit, et ita profecit, ut ipso mortis articulo recitata Nona Breviarium infirmario reddens dixerit. Accipe Fr. Vesperas enim in Coelo hodie cum Angelis recitabo, quod contigit die 20 Maij An. MDVII.

 

ADNOTATIO

Omnes nostri scriptores mentionem faciunt de hoc Beato, et primo Athanasius Fullonicensis suo Comment. m.s. pag. 44, ubi asserit lauream Doctoratus Parisijs eum accepisse. Stephanus Ugurgerius orat. 3; Franciscus Rappius Lima spirit. 2 p., pag. 33 et 34; Andreas Cortonensis in suo Thesauro devotionis B. Mariae Virg. cap. 8, pag. 72; Relatio Beatorum Iliceti; Torellus Cent. 4, pag. 422; Hieronymus Roman Hist. Religionis m.s.; Vita B. Io: Chisij pag. 44, cap. 5. Et tandem B. Paraclitus in Serie Professorum Monasterij Iliceti pag. 19 et 20, sic ait: Fr. Arnaldus Raimundi de Herach Oppido Galliae, et si Civitate Agennot recepisset habitum, tamen apud nos probatus per annum die 11 Iulii 1494 fecit solemnem professionem in manibus Fr. Paracliti Prioris supradicti, et per proximum Capitulum postea confirmatus fuit filius Monasterii Iliceti. Obiit 20 Maii anno 1507. Herrera Alph. August. p.p. pag. 18 refert Hieronymum Romanum testem oculatum in Claustro Veteri hoc vidisse monimentum: Hoc in Sepulchro iacet Fr. Arnaldus Bachis, qui obijt 20 Maii 1512. Sunt 46 anni quod habitu Religionis induti Iliceti sumus, et numquam tale scriptum vidimus; forsan perijt quando dictum Claustrum dealbatum fuit. Apud nos vero in p.p. Sylvae pag. 30 omni cura servatur Epistola Generalis Anselmi a Montefalco, cuius virtute hic Beatus venit Iliceti, et est a tergo: Venerando et nobis in Christo dilecto F. Paraclito Priori Conventus nostri de Iliceto Sacri Ord. Fratrum Eremit. S. August. Intus vero: Ven. et nobis in Christo dilecto salutem in Domino. Venit ad nos Lector Fr. Arnaldus Frangigena, qui ut ab eo accepimus quatuor annis in Religione stetit et in studio Tolosano pluribus annis in Iure Canonico studuerat. Cupit Deo servire, et regularem degere vitam; ut igitur votum suum adimpleat, et vestro exemplo, quae religionis sunt discat, mittimus ipsum ad te, videtur enim nobis quod sit satis doctus, licet ipsum experiri non valuerimus; ac etiam quod sit vir non astutus, sed bonae simplicitatis, nec de eo diffidimus quin bonus evadat. Habet insuper in Banco Mariani Cheri quamdam quantitatem pecuniarium, quae volumus ut intactae usque ad annum suae probationis serventur, nec volumus quod minuantur, nisi pro Camiseis laneis, et honesta Cappa sibi fiendis. Speramus enim quod vobiscum perseverabit; si autem contingat ipsum recedere, volumus tunc, ut dictae pecuniae sibi reddantur. Qui si bonis et religiosis moribus imbutus a vobis discesserit, poterit multorum esse causa salutis, non sine laude, et merito vestro. Commendamus igitur ipsum vobis, ut cum caritate eum recipiatis, et pertractetis. Bene vale. Romae 12 Iunii 1493. Fr. Anselmus de Montefalcone Prior Generalis. Ex hac Epistola, et huius nostri Beati, et Ilicetanorum Patrum, et scribentis pietas undique relucet. Sepelitur Iliceti prope Ianuam Eccles. a cornu Evang.

 

_____________________________________________________________________________________

 

43 - De B. XPOPHORO PETRONIO Sen.

[Pag. 120] Beatus Christophorus Nobilissima excisus Domo Petronum, se pro nudo, D. Martinum Episcopum Turonensem imitatus, veste nudavit ut gloriae stola indueretur a Christo, qui mox eadem contectus clamide Christophoro apparens, eam se pensaturum pollicitus est. Hic itaque vir unica licet frueretur Tunica, ad ignem tamen, etiam rigida hyeme, numquam accessit. Obijt in Coenobio Ilicetano Die 2 Ianuarij an. MD.XIII.

 

ADNOTATIO

Christophorus prius vocabatur Iacobus D. Petri de Paltonis, quae est una cum Petronis; hoc cognomine utitur his temporibus haec Nobilissima Prosapia; habitum suscepit per manus R. P. Gregorij de Senis Vicarij Generalis totius Congregationis, et postea suam solemnem emisit professionem ante B. Antonium a Montecchio Priorem Ilicetanum. Haec cuncta clare apparent in lib. veteri Professorum Iliceti in quo pag. 36 acceptatur ad habitum, et pag. 41 haec habentur: Item ricordo come a dì 2 di Febraio, cioè lo dì della Purificatione Fr. Gabriello delli Scarpi da Siena raunò tutti li Frati a suono di campanello, ut moris est, et in mano di Fr. Gregorio da Siena Vicario Generale nella Compagnia di Lecceto etc.; et paulo inferius: et in nel medesimo dì fu vestito co li soprascritti Frati Iacomo Paltoni, e postoli nome Fr. Christofano. Et postea pag. 42 haec leguntur: Ne forte oblivioni tradatur noveris Lector hodie pridie nonas Februarii Anno a saluberrima Domini Incarnatione 1475 F. Christophorum, Domini Petri filium de Paltonibus Senensem suam fecisse Professionem cunctis Fratribus Monasterii Iliceti ex more collectis, ac eiusdem susceptioni annuentibus, praesidente Rever. Patre Fr. Antonio de Montecchio dignissimo Priore, qui quidem Fr. Christophorus fuit Iacobus in saeculo nuncupatus. Beatus Paraclitus Binus in libro novo Professorum Coenobij Ilicetani pag. 13 essentialiter non dissentit a supradictis, sed tantum per errorem calami, ut putamus, variatur dies in qua habitu Religionis induitur Christophorus noster. Hic antequam Professionem suam emississet de omnibus bonis ad se spectantibus disposuit et Ilicetano Monasterio iure legali reliquit, sub fide Ser. Simonis Not. Sen. Rerum gestarum a Christophoro testem habemus Athanasium Fullonicensem in suo Commentario m.s. pag. 42, vere fide dignum, cum eius scripta omnino correspondeant omnibus, quae alibi vel vidimus, vel comprobavimus, nec quidem tantillum veritati adversantur. Porro non desunt alij scriptores, non solum in Religione Augustiniana, verum etiam extra, qui de hoc nostro Beato Christophoro scripserunt, inter quos Fraciscus Rappius Religiosus Saecularis devotissimus nostri Coenobij Ilicetani, iam saepissime citatus perdoctus, eruditus et pius parte 2 suae Limae Spiritualis pag. 33. Author Relationis Beatorum Ilicetanorum num. 16; Author Vitae Beati Ioannis Chisij pag. 38; Aloysius Torellus Bononiensis; Thomas Herrera Alph. Augustiniano p.p. pag. 143 et alij permulti tam intra quam extra Augustinianam Religionem. Petronum Familia in Civitate Sen. tam in dignitatibus Ecclesiasticis et Saecularibus, quam in sanctitate conspicua semper fuit, ut videtur apud Ugurg. in lib. Pompe Sanesi.

 

_____________________________________________________________________________________

 

44 - De B. VALERIO SPANNOCHIO Sen.

[Pag. 121] Beatus Valerius conspicuo Spannocchiorum stipite progenitus, venerabilique habitu Ilicetanorum a Beato Paraclito Elaeemosinario cohonestatus utriusque dignitatem, prudentia regiminis, num fide in pauperes, clementia in universos, divini solertia cultus, animi sublimitate, operum nitore, vita pie transacta, obdormivit in Domino. Die 28 Augusti. M.CCCCC.XVII.

 

ADNOTATIO

Primum fuit huic nomen Hieronymus D. Georgij de Spannochijs inter nobiliores Senenses cooptatus. Hic per manus, ut dictum est, B. Paracliti de Binis habitu Eremitico indutus est, per eumdemque etiam professionem emisit. De eodem in libro veteri professorum pag. 48 sic loquitur: Die 22 Iulii 1493 Hieronymus Georgii de Spannochis Senensis congregatis Fratribus, ut moris est, cunctisque consentientibus a Fr. Paraclito Priore praefato Religionis habitu indutus, Fr. Valerius vocatus est. Die 23 Iulii 1494 Fr. Valerius praedictus cunctis Fratribus annuentibus fecit expraessam et solemnem professionem in manibus Fr. Paracliti Prioris. Hic antequam professionem emississet, eadem die in qua professus est, ultimum suum condidit testamentum coram Patribus Monasterij Iliceti, et cuncta sua bona reliquit D. Bartholomaeo Fratre Germano, addita conditione. ut Monasterio Ilicetano solveret florenos centum, additis alijs conditionibus. Ex quibus rclatis concludit Beatus Paraclitus Binus Eleaemosinarius in lib. professorum pag. 18: Fr. Valerius cui nomen fuit Hieronymus Georgii de Spannochiis de Senis. Die 22 Iulii ab eodem Fr. Paraclito Priore Habitu indutus An. 1493 professionem fecit in manibus eiusdem Prioris die 23 Iulii An. 1494. Fuit utique vir singularis, tum in activa, tum in contemplativa vita, dum uno oculorum terrena respiciebat, altero vero caelestia meditabatur. Multa rexit Coenobia nostrae Ilicetanae Congregationis praecipue S. Leonardi de Lacu, quo gubernante praedictum Coenobium ab Ilicetano separatum fuit An. 1516. Fuit etiam Procurator dicti Ilicetani Coenobii, cum non vulgari incremento reddituum, sicuti evidenter apparet ex multis et diversis Contractibus, ut videre est in libro, qui nuncupatur Campione Grande pag. 230 et 243. Hic B. Valerius cum fuerit ex recentioribus Ilicetanis luminaribus, pauciores suorum illustrium facinorum habuit observatores, inter quos antiquorum putamus Athanasium a Montefullonico, qui in suo Memoriali pag. 43 verba infrascripta reliquit: Nell’Anno 1493 fu vestito dell’Habito nostro Fr. Valerio Spannochi; questo Padre per quanto intesi da’ nostri Padri fu huomo di molto spirito; morì santamente nel Convento di San Leonardo. Obtinet a Patribus Diffinitorij Epistolam, per quam commendatur aliquibus Monialibus sua Nepos ex Fratre Germano nata nuper defuncto, ut apparet in primo Regestu nostrae Ilicetanae Congregationis pag. 47. Habuit Valerius noster in praedicto Monasterio Ilicetano sanguine coniunctissimos Fratrem Bernardinum Virum inrepraehensibilem Artium et Medicinae Doctorem, qui habitum nostrum recepit die 20 Augusti 1477, et alterum Fratrem Bernardinum, qui habitu nostro Eremitano indutus fuit die 20 Iulii 1482. De eodem agunt Fulginas; Altesius; Auctor vitae B. Io: Chisij; Torellus; Herrera.

 

_____________________________________________________________________________________

 

45 - De B. PARACLITO BINI

[Pag. 122] Paraclitus Binus non ab re hoc insignitus est nomine Eleemosinarij, etenim modo Iliceti, modo Geminiani Priorem agens atque utrobique gravante fame plenam aperiens manum modico admodum tritico, et sibi creditis Fratribus, quorum redditibus longe maior erat numerus, et innnmerae ad eum ceu publicum solamen confluentium Turbae satis occurrit, et sic dignum sibi Eleemosynarij conciliavit agnomen, moritur die 19 Nov. M.D.XXI.

 

ADNOTATIO

Et si ille percelebris, et numquam satis laudatus vir Marianus a Genazzano nil aliud nostrae sacrae Ilicet. Reipublicae honoris ac ornamenti dedisset, hoc satis esset, ei dono dederit illud praeclarissimum lumen, de quo modo est sermo, nempe Paraclitum de Binis a S. Angelo in Colle Oppido in Senensi ditione pergrande ac conspicuo. Huic fuit nomen Ioannes, et Pater apud quosdam Benedictus de Binis, quo relicto, et Matre; Religioni adherens Praesbyter Saecularis effectus est, sed cum ad strictiorem adspirans ad Ilices nostras se contulit; de eodem habetur sermo in lib. veteri Professorum pag. 44: Congregato il Capitolo a suono di Campanella secondo l’usanza fu proposto Ser Giovanni Prete secolare da S. Angelo in Colle, stette a prova 0 dì, e fu vestito il 10 Ottobre 1484 per le mani del Rev. P. Maestro Mariano da Genazzano Vic. Gen. della Congregatione e priore Fr. Antonio da Montecchio, e gli fu posto nome Fr. Paraclito. Et pag. 45: Ricordo come a dì 12 d’Ottobre 1485 a suono di Campanella come è usanza fu da Fr. Antonio da Montecchio della Massa di Siena Vicario della Compagnia, e da tutti i Frati del Conv. di S. Salvadore di Selva di Lago ricevuto ad Professionem expressam, et incorporato al detto Convento Fr. Paraclito da S. Angelo. Ipse vero propria manu lib. novo Professorum pag. 15 haec reliquit: Frater Paraclitus quondam Ioannes Bini Praesbiter de S. Angelo in agro Senen. die 10 Octobris 1484 indutus a praefato Magistro Mariano de Genazzano tunc Congreg. Rev. Vicario die 11 Octob. 1485 Fr. Antonio saepe dicto Priori expresse professus est. Huic Priori postea successit in regimine An. 1491, 1501, 1516 et 1520 et Mariano in Offi­cio Vicariatus An. 1492, 1495, 1498, 1506 et 1512. Ad quos An. remittimus Lectorem in Cronol. Sub isto Coenobium SS. Trinitatis de Viterbio, iam ab Urbano Quarto fundatum ac erectum Religionique traditum capiunt Patres Ilicetani in possessionem die ... 1508. Similiter et Coenobium S. Augustini de S. Geminiano die ... An. 1496 quo tempore illud memorabile successit, ut panis vinumque multiplicaretur. Crassante fame innumerabiles ad eum confluunt turbae, inde sibi acquisito eleemosynarij nomine, praeerat enim Coenobio illo tanquam Prior. Multum profuit Monasterijs quibus praefuit, praesertim Gcminianensi, Ilicetano, sancti Galli Florentino, et Monialium S. Mariae Magdalenae, multa bona comparando, et in eius gratia elargita. Ut in lib. Contr. pag. 357. Aegidius intime eum adornavit. Ex Epist. illi missis aperte colligitur: huic mittit Panegyricum illud tam saepe citatum: in Epistola 10 scripta eidem ab Aegidio confitetur ipsum Aegidium ad apicem Cardinalatus evectum fuisse eius meritis et intercessione. In regesto p. Congreg. pag. 4 sunt aliquae Epistolae Burghesij de Petruccis huic scriptae maximae existimationis. Omnes script. Religionis et Cong. de eo diffuse agunt. Altesius Elog. ms. in nostra Sylva pag. 110; Herrera pag. 248. In Eccl. Iliceti est eius icon quae panem aegenis dispensat a perito depicta: erat Prior Iliceti, et 1° Diffinitor quando obijt.

 

_____________________________________________________________________________________

 

46 - De B. MICHAELANGELO Gemin.

[Pag. 123] Beatus Michaelangelus Giminianensis Gamucciorum clarus sanguine, sacro Levitarum insignitus Ordine Christi causam contra infideles agens, coniecto a Barbaris palo confossus est. Quod nefarium necis genus eumdem palum efflorescere fecit; non mirum dum triumphali Martiris sanguine irrigatum florescat; deinde fructus immarcescibiles recepit Empirei, quibus in terra potiri incepit An. MDXXIV.

 

ADNOTATIO

De hoc invicto Christi Martyre in lib. veteri professorum, et monimentorum Monasterij S. Augustini de S. Geminiano pag. 7 haec habentur verba: Fr. Michaelangelus olim Raphaelis de Gamuccis, qui in saeculo vocabatur Nicolaus, recepit habitum nostrae Religionis et Congregationis in Conventu S. Leonardi a F. Angelo de Aretio tunc temporis Priori dicti Loci sub. An. Dom. 1523 die 8 Mensis Maii, et post Annum et diem probationis suae, suam fecit professionem in manibus Ven. P. Basilii tunc temporis Prioris Iliceti; ubi dictus F. Michaelangelus per Capit. locatus fuerat. Qui Michaelangelus antequam professionem emisisset renunciavit omnibus iuribus suis, et reliquit cuncta sua bona Fratribus et Sororibus suis; quae renunciatio confirmata fuit per Capitulum praedicti Monasterij, occasione cum Elisabeth soror eius Germana desponsaretur Nobili Viro Michaeli de Mainardis, conditione quod si ipsa decederet ex hac vita absque liberis, tunc praedicta bona redirent ad Monasterium, haec omnia approbavere Patres sub fide Ser Ioannis Petri de Noris die 4 Maij 1531. In alio vero lib. recensiori pag. 4 legitur: Fr. Michaelangelus Raphaelis de Gamuccis qui percepit habitum An. Dom. 1523, Die 8 Maii, et elapso An. emisit professionem in manibus Prioris Basilii tunc temporis Iliceti. Obiit per manus Turcarum cum multa constantia in fide, habeo ut Martyr Christi credendum sit. In Altare Familiae Gamucciorum, quae est inter nobiliores illius Patriae Gieminianensis, de qua infra in adnotatione ad Elogium Rev.mi Dom. Augustini de Tinaccis Episcopi explanabimus aliqua, de eodem nostro Beato haec narrantur: Niccolò figliuolo di Raffaello Gamucci si fece Frate Agostiniano di anni 14 l’anno 1523 e si chiamò Fra Michelangelo, e fatta la professione fu mandato in diversi Conventi, e fu buonissimo Predicatore e buon servo di Dio, et alla fine andò fra gl’Infedeli a predicare, dove fu da quelli martirizzato. In praedicto Oppido Imagines Michaelisangeli plurimae reperiuntur, et publice et privatim, in domibus et in Ecclesijs hunc Beatum Iuvenem palo confossum repraesentantes. Asseritur, ex continuata traditione, palum quo confossus fuit statim floruisse, et ita in Imaginibus palum germinasse apparet; ita conspiciuntur in Ecclesijs Ilicetana, S. Martini Senarum, S. Stephani Florentiae ac S. Augustini suae Patriae. Agunt de eodem nostro Martyre sapientissimus Pater Herrera Alphabeto par. 2, pag. 61; Mag. Aloysius Torellus Bononiensis Centuria 4, cap. 64; et Authores vitae B. Ioannis Chisij admirabili calamo conscriptae pag. 39 ubi de eodem B. Martyre Michaeleangelo sic scripserunt: Beatus Michaelangelus de Gamuccis Diaconus, Christi causam contra infideles agens Martyrium complevit, dirissime ab illis palo tranxfissus, qui palus momento effloruit, et martyrium reddidit gloriosum. Felix igitur Patria quae talem parturijt filium, qui suo sanguine etiam Ilicetanam Congregationem illustravit.

 

_____________________________________________________________________________________

 

47 - De B. IOSEPHO GEMINIANENSE

[Pag. 124] Beatus Ioseph in Insigni Geminianensi Oppido progenitus, juxta sui nominis arcanum ab ineunte aetate ad extremos usque dies Divinis seiunxit consilijs, caelestibusque praeceptis; hinc non timuit cum Beato suo Concive Michaeleangelo Gamuccio, alijsque Coeremitis Ilicetanis per Turcas apud quos Christi fidem disseminabant proprio cruore firmare, locuplectar, illustrare. Hoc enim accidit Anno Dom. MD.XXIV.

 

ADNOTATIO

De hoc nostro B. Iosepho Geminianense, et si non certum diem suae receptionis ad nostrum sacrum Eremitanum Institutum, cum in hac parte liber in quo describuntur Filij et Alumni Illustrissimi Coenobij Geminianensis sit vetustate temporis mancus et mutilus, tamen certos Indices et satis per antiquos, cum appellatione Beatitudinis ad hunc nostrum Iosephum habemus. Inter quos ex recentioribus adest Index Simpliciani Bononiensis pag. 34; Cronica Ordinis nostri Augustiniani per Iosephum Panphilum composita pag. 134; Cathalogus Sanctorum et Beatorum Ordinis; Gregorius Fulginas sacri Horrori Leccetani; Raphael Pasinus lib. 3 Iconum cum Imagine sub qua apposuit haec verba: Ioseph de S. Geminiano ab ineunte aetate crebras Demonij tentationes superavit. In vita B. Ioannis Chisij pag. 39 haec appununtur verba: Beatus Iosephus de S. Geminiano ab ineunte aetate ad ultimos vitae dies Divinis iunxit Divina Consilia, quae apud Turcas proprio cruore confirmavit An. 1524. Thomas Herrera p. p. Alph. August. pag. 395, haec apposuit verba: Ven. Ioseph in Oppido Geminiani non obscuro exortus genere, una cum B. F. Michaeleangelo Gamuccis et aliis Ilicetanis per Turcas penes quos Evangelium disseminabat circiter annum 1424. Martyr effectus, stolam suam quam in stagni sanguine dealbaverat proprio cruore purpuravit, ut a Christi sanguine candidus, et a proprio rubicundus, Sponso similis in oculis Sponsi gratiam inveniret. Aloysius Torellus Bononiensis hoc idem testificatur Cent. 4, cap. 65, pag. 451. Et si omni diligentia usi fuerimus, minime tamen hucusque invenire potuimus ex qua Familia ortus sit hic noster B. Ioseph, profecto ex Nobili, si considerentur ipsius Herrerae verba, scilicet: In Oppido Geminiani non obscuro exortus genere. Et potest esse una ex exstinctis quae sunt Salvucci, Ardinghelli, Ghesi, Corsi, Piccheni, Abbracciabeni, Nori, Marchesi, Catani, Buonaccorsi, Casucci, Gentiluzzi, Gerini, Poschi, Stelli, vel una ex viventibus scilicet Moronti, Mainardi, Useppi, Lupi, Ficarelli. Insuper invenire curavimus nomina Religiosorum illorum Ilicetanorum, qui cum Michaeleangelo, et Iosepho martyrium subierunt ex sententia supradictorum scriptorum, et praetermissa coniectura quadam alicuius missionis circa haec tempora nil aliud certius invenire potuimus. Imago huius B. Iosephi in Arbore Ilicetana multis ab hinc annis depicta, apparet in Capitulo Iliceti praeservata; postea per nos aucta cum Elogijs aeneis tabulis impressa, ac etiam alijs in Locis, et publicis et privatis in Patria apud suos Concives, necnon in multis Ecclesijs nostrae Religionis colitur. Quae usque modo dicta per nos sunt colligimus ex monumentis et publicis Tabulis in authenticam formam, ut apud nostram Sylvam Ilicetanam 2 p. pag. 8 et ex illis etiam apparet quanta sit fidelium devotio erga Iosephum nostrum.

 

_____________________________________________________________________________________

 

 

48 - De B. NICOLAO PARILLIONIO Gallo

[Pag. 125] Beatus Nicolaus Natione Gallus Ilicetanorum fama iam ubique diffusa ad Ilicetum accurrit; ubi inter infirmorum praesertim cuiusdam Adeodati Aretini ulceribus undique scatentibus curam subijt, manibus lavat, lotionem bibit, quorum opere format stomachum, carnem domat, infernalem orcum pellit, cor suum abluit, animam ditat, sibi sedem in Coelo aeternat Anno Domini MDXXVII.

 

ADNOTATIO

Nicolaus Iacobi ex Nobili Parillionium Familia apud Civitatem Metensem in Gallia natus; in Patria habitu Eremitico Augustiniano indutus, Augustinique Sanctissimi Praeceptoris instituta professus est: sed desiderio fragrans sanctius, et in omnimodam observantiam vivere, ut magis magisque Deo Optimo Maximo placeret, saedulus ad Ilicetum nostrum pergit. Ubi denuo tamquam Novitius ceceptus, elapsoque suae probationis Anno novam etiam emisit professionem; et per Generale Capitulum Congregationis unitur eidem Congregationi, et declaratur filius nostri Coenobij Ilicetani sub regimine Vicariatus Generalis Rev. P. Fr. Basilij de Monaldis. Perpendantur, bone lector, verba B. Paracliti Bini a S. Angelo in Serie Professorum Monasterij Ilicetani pag. 20 quae sunt: Fr. Nicolaus Iacobi de Parillionibus de Civitate Metensi et Provincia Franciae in Patria Professus, postea apud nos per annum probatus, Anno Dom. 1503 die ultima Aprilis per Capitulum Congregationis unitus est Congregationi, et factus Filius Iliceti Rev. P. Fr. Basilio Vicario, et Fr. Paraclito praedicto Priore. In regestis vero Congregationis Illius temporis pag. 8 haec habemus verba: Item receperunt et incorporaverunt Reverendum Patrem Magistrum Augustinum de Interamnis, et Fr. Nicolaum de Francia, et fecerunt filios Conventus Iliceti, dantes eis votum in Capitulo in omnibus et per omnia sicut aliis Fratribus nostrae Congregationis. Incomparabilem nec non egregia facinora huius Beati Nicolai testantur Relatio Beatorum Ilicetanorum, Stephanus Ugurgerius in 3 Oratione; Authores vitae B. Ioannis Chisij pag. 39; Gregorius Fulginas sacri Horrori Leccetani; Thomas Herrera Alph. August. 2 p. pag. 174; Aloysius Torellus in suis Cent. et alij. Franciscus Rappius Sen. Pijssimus Presbyter diffusius in sua Lima Spirituali Typis tradita Senis 13 Septemb. 1535; Coevus nostri Beati pag. 33 narrat Nicolai mirabilia gesta: F. Niccolò di Iacomo de Pariglioni della Città Metense della Provincia di Francia professò in sua Patria, tirato dal nome della Santità di Lecceto, il dì ultimo di Aprile stette a prova come Novitio, fu fatto figliuolo di detto Lecceto dove visse molto santamente, e per brevità lassando molte cose ammirabili, che di lui si possano dire, solo diremo della suprema carità che haveva all’Infermi, etc. Et narrat potum lotionis ulcerati Adeodati ad instar S. Catharinae Senen. et paulo post addit: Nella sua ultima infirmità stato in transito dieci dì senza cibo alcuno, e senza parlare e sentimento, ritornato in sé disse all’Infermiero essere stato molto tormentato etc., ma che quella bevanda l’haveva difeso dal nimico etc., et concludit: il Sabbato sera domandato et havuto che ebbe la estrema untione e raccomandatione dell’Anima, innanzi mezza notte rendè l’Anima al suo Creatore, come già haveva predetto. Quae supra narravimus sunt propria verba ipsius Rappi exarata ex sua Lima Spirituali.

 

_____________________________________________________________________________________

 

49 - De B. IO: BENEDICTO MONCETTO

[Pag. 126] In Patria Castilionensi mundo dato vale, habitum August. sumit Moncettus, quo induto, simul omnes scientias et normam bene vivendi apprehendit. A secretis Ducum Mantuae fuit, sed ad Coelum adspirans, nostrae Sylvae se se obtulit, ubi docto calamo multa dictavit; corpus in servitutem spiritus redigens ieiuniis et disciplinis; tandem positis genibus, elevatis manibus et oculis ad Coelum petijt An, Dom. MDXXXVIII.

 

ADNOTATIO

Ioannes Benedictus Moncettus de Castilione a nonnullis Aretino, a multis vero Florentino nuncupato prope flumen Clanium, Vir fuit altissimi Spiritus et profundissimae doctrinae, non tantum scientiarum quae magis Religiosis Claustralibus conveniunt; sed etiam Mathematicarum, Musicae, Oratoriae et aliarum quae hominem exornant. Post multa peracta, et in Religione, et extra laudabiliter, etiam apud Magnates, et praecipue apud Serenissimos Mantuanos et Mediolanenses Duces, apud quos, praesertim apud Mantuanos elapsus aliquo vitae discrimine, a quo bracchio Pontificio erutus, vale omnino dicens rebus terrenis ad nostros Ilicetanos declinavit. Iliceti denuo Novitiorum numero aggregatus, ad Professionem admissus, hanc humiliter comprobavit, receptus etiam per Capitulum Generale Congregationis in filium, et praecise Coenobio Ilicet. fuit ascriptus Die 11 Aprilis, An. 1540 ut in regesto Congregationis illius temporis pag. 58 apparet, ibique haec verba: Item receperunt et incorporaverunt Reverendum P. Mag. Io: Benedictum Castilionensem assignantes ei locum immediate post venerandum Patrem Bernardinum etc. Quantae existimationis hic fuerit apud Magnates et Principes deducitur ex Privilegijs ipsi concessis, quorum exemplaria, uti audivimus, reperiuntur in Archivio Coenobij S. Augustini Castilionensis Provinciae Senarum; apud nos tamen conservatur exemplar unius dictorum Privilegiorum Sylva Ilicetana p. 2, pag. 201 per quod multas immunitates et gratias eidem ab Imperatore Maximiliano semper Augusto tribuuntur; erat enim tunc temporis Io: Benedictus Vicarius Generalis et Commissarius Apostolicus totius Ordinis Eremitarum S. P. Augustini. In nostra nova Bibliotheca, pro qua excitanda plurimum insudavimus, inter libros ad nostrum usum concessos a Religione apparet tractatus Aureus Aegidij Romani de^ formatione corporis humani sub litera L, Gradu 3, Num. 23, in cuius libri fronte haec verba leguntur: Correctus, revisus, renovatus et auctus per sacrae Theologiae Doctorem Excellentissimum Magistrum Ioannem Benedictum Moncettum de Castilione Aretino totius Franciae, Angliaeque Vicarium Generalem, ac vitae Regularis Reformatorem, ac Commissarium Apostolicum dignissimum Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini. Ad Sereniss. Regem Angliae fortissimum, liberalissimum, iustissimum et sapientissimum. Parisiis die 9 Februarii 1515. Testimonium reddunt de hoc nostro Beato omnes scriptores praecipue ex recentioribus Thomas Herrera: Tom. I, pag. 397; Torellus Cent. 4, cap. 90, pag. 491; Episcopus Signinus pag. 101; Altesius apud nos pag. 146 et in lib. Hieronymi Bonsign. pag. 2 diffuse. Ex supradictis clare apparet quam doctus, quam pius, quam Religiosus Moncettus noster fuisset, cum tot Magnates, totque nostrae Religionis Superiores eius doctrinam, eiusque Religiositatem tam maxime existimaverint.

 

_____________________________________________________________________________________

 

50 - De B. BARTHOLOMAEA ALBIZESCA

[Pag. 127] Silentio praetereunda non est fortissima haec mulier, quae sacram Ilicetanam Sylvam reddidit admirabilem. Bartholomaea absoluta a vincolo matrimonij quo juncto Troliardo Ptolomaeo erat, induta ab Ilicetanis habitu Eremitico tertij Ord. sic deum dilexit, ut non magis ore, quam corde nomen Jesu proferens animam videretur exalare, edocuitque Amita et Magistra adolescentem Bernardinum tam Sanctum et terribile nomen venerare. Ob. MCCCC.LXXX.

 

ADNOTATIO

Non te pigeat, benigne lector, ea quae de hac Pia faemina scripserunt Aloysius Lipomanus, Sylvanus Razzius et sapientissimus Voragines in vita S. Bernardini Senen. afferrantes adeo hanc S. Mulierem nomen sanctiss. Dei dilexisse, ut in illud proferendo cor eius ob amorem et dulcedinem divideretur. Ex sententia dictorum Authorum haec Nepotem Bernardinum Albizescum ortata est, ut se in Religionem, et Ilicetanam disciplinam traderet; sed aliter Deus disposuit. Haec sunt verba Lipomani Tom. 3, pag. 119: Fuit hac Bartholomaea cum primis veneranda, spiritualis, et Deo devota faemina, quam etiam multi pro sancta haberent etc. Et paulo inferius: hortabatur eum semper, loquitur de Bernardino, ut Monasticum institutum complecteretur praesertim Eremitarum sub Reg. D. P. Augustini Christo militantium in Coenobio Religioso quod de Liceto vocant, in quo erant Patres Venerabiles et Spirituales etc. Quos supracitatos Authores sequitur etiam Bzovius qui cum praedictis discipuli in hac parte fuerunt Antistitis S. Antonini Florentini, qui haec verba reliquit relata a dicto Bzovio: Placebantque ei usque adeo mores illorum, vita laudabilis, ut probabilis coniectura fuerit eum Monasticum habitum apud illos induturum fuisse, nisi illum retinuisset, loquitur de Bernardino, amor erga hanc Bartholomaeam, quam dum esset in humanis, ut matrem dilexit, neque eam deserere voluit. Qua occasione placuit Deo ut Bernardinus Seraphici Ordinis esset Reformator. Multi alij scriptores de Bartholomaea agunt, apud quos pro sancta habetur. Realdus eius Imaginem posuit in suo pulcherrimo stemmate Haeroum, Haeroinarumque; Raphael Pasinus Venetus lib. 3 Iconum cum Imagine. Hieronymus Rom. Cent. 11, pag. 85 ad an. 1450, de ea sic ait: Por esto tiempo florescio per sanctidad de Vida la santa y May Religiosa Matrona Bartholomea en la Congregacion de Illiceto, etc. Bartholomaea insuper soror Germana fuit Dom. Tolli de Albizeschis, quae Senis est Familia, ut dicunt, delle grandi, sed modo extinta, ex Tollo ortus est Bernardinus, et sic Bartholomaea Bernardini Amita fuit, uxorque Dom. Troliardi de Ptolomaeis; post cuius mortem tertio habitu Eremitico Augustiniano per Ilicetanos Patres Induta, cum eo constantissime perseveravit usque in finem nonagenaria obijens. Ex quibus quantum se decipiat, quantumque erret Author quidam incognitus, qui in scribendo vitam et gesta S. Bernardini Albizeschi Sen. asserverit hanc nostram B. Bartolomaeam fuisse ex Congregatione Canonicorum Regularium S. Salvatoris, ea ductus ratione, quia aliquando Monasterium nostrum Ilicetanum fuerit eiusdem Religionis, sive Congregationis supradictorum Canonicorum Regularium; sed ille non animadvertit illas particulas scilicet, il per paucos menses illam Congregationem illic permansisse, ut dictum est in Chronol. et hoc successit An. 1408 et non 1400.