Sacra ilicetana sylva
Ambrogio Landucci

Sacra ilicetana sylva

sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia

Siena 1653

ELOGIA ET ADNOTATIONES PRO ALIIS PATRIBUS QUI PIE ET RELIGIOSE VITAM DUXERUNT IN COENOBIO ET CONGREGATIONE ILICETI

 

De GUILELMO MEDIOLANENSE

antonio hispano et ioanne a burgo s. sepulchri

[Pag. 128] Praeter eos de quibus in superioribus Elogijs facta est mentio, reperiuntur, et alij Ilicetani, qui titulo Beatitudinis a multis condecorantur, inter quos primum locum tenet suprad. Guilelmus, qui apud omnes, in optimae famae et sanctitatis opinionem fuit; hic doctus, sed sic humilis ut ad sacerdotium assumi noluit. Praedicator eximius extitit, et de ipso in libro veteri professorum pag. 1 legitur: Questo dì 22 di Aprile 1473 venne qui a Lecceto per stare un famoso huomo di santa vita, haveva nome Guglielmo da Milano, famoso Predicatore, poniamo che non havesse ordini sacri, vestiva di cilicio vergato, rigato e tessuto di verge bigie e bianche.

   Secundus fuit Antonius, qui iam sub tertio instituto Seraphici Francisci vitam ducebat, humilitatis dono praeditus erat, sed ad maiorem adspirans humilitatem, ad Ilicetanos venit, petens, ut infimum ministerium ei committerent, sic legitur in suprad. lib. et pag.: A dì 22 Luglio venne Fr. Antonio Spagnolo, era vestito del terzo Ord. di S. Franc. e venne a stare con esso noi per raccomandato a fare la Cucina et altri bisogni.

   Tertius fuit Ioannes cuius prudentia et devotio ex eod. lib. pag. 42 desumitur: Anno 1476 in Mense Octob. circa finem Ven. Senex F. Io: de Burgo S. Sepul. Conventus Ilic. antiquus et devotus; universae carnis viam ingressus est, vir rectus et timens Deum, cum commoraretur in S. Leonardi Monasterio eiusdem loci fungens Vicar. Officio.

_____________________________________________________________________________________

 

De ANDREA LUCENSE

paulino nolano, honofrio et stephano senen.

Isti omnes de Familia Iliceti degentes, adeo reverentia et extimatione prosequebatur Sanctiss. Sponsa Christi Catharina Sen. ut ab ea insigne Elogium Servorum magnorum Dei pluries obtinuerunt, ut patet ex epistolis tum eis, tum alijs missis, praecipue ex illa B. Guilelmo Anglo commendando ei Mathaeum Forestanum Religionem ingredi, Ilicetique permanere desiderantem, et in alia B. Antonio idem habetur; quarum prima in lib. suarum Epistolarum in Bibliotheca Martiniana in scamnu sub litera C, gradu 3, n. 40 est 136; altera vero 141 in Epistola Antonio scripta circa finem haec habentur verba: Non hanno fatto così Fr. Antonio da Lucca, né Fr. Paolino grandi servi di Dio antiqui, e poco sani, essendo stati tanto tempo nella pace loro, ma subbito con loro fatighe e malagevolezze si messero in via, e sono venuti all’obbedienza. Alij Scriptores de supradictis Patribus agunt, maxime de Paulino et Andrea. Magist. Herrera Alph. Aug. p.p. pag. 10 et 2p. pag. 244; Mag. Aloysius in suis Cent. pag. 278; Isidorus Ugurg. Pompe Sanesi, eosque Beatos appellant. Floruerunt circa An. 1380 quo tempore D. Catharina Sen. sub Urbano VI tantum pro Ecclesia Dei elaborabat, et suprad. Ven. Patres pro eadem Eccl. elaborare satagebat. Magnum decus igitur huius nostri Coenobij ex quo prodiere tamquam ex aequo Troiano viri tam mundo perutiles.

_____________________________________________________________________________________

 

De HIERONYMO BONSIGNORIO Sen.

[Pag. 129] Titulo Beatitudinis condecoratur a quamplurimis scriptoribus tum nostris, tum exteris Hieronymus Nicolaij Barthalini de Bonsignoribus inter Senenses nobilissimus. Hic suscepto habitu Eremitano in Coenobio Ilicetano, expleto tempore suae probationis solemnem suam emisit professionem, ut ipsemet propria manu testatur in libro Professorum praedicti Coenobij Iliceti pag. 91, videlicet: Ego Fr. Hieronymus Nicolai Barthalini Confiteor me fecisse professionem die 30 Octobris 1433 in Conventu Sancti Salvatoris Sylvae Lacus. Huic Seraphica virgo Sponsa Christi Catharina Senen. Epistolam scripsit, quae apud nos est loco supra dicto pag. 161, et incipit: A voi dilettissimo e carissimo Padre e Figliuolo in Christo Iesu, io Caterina serva e schiava etc. In qua Epistola Praeco Verbi Dei appellatur Hieronymus noster ab ipsa Seraphica. Dolebatur Hieronymus quia Coenobium S. Annae extra Pratum suae curae commissum a non vulgari vexatione vexabatur, incenatus et insomnus quadam nocte iacebat, quando Anna S. Monasterij Patrona alicui Novitio apparuit, praecepitque Priori dicere Coenobium ei commissum non passurum nec minimum detrimentum, ex authenticis monimentis dicti Monasterij, ut in 2p. nostrae Sylvae Ilicetanae pag. 18. Fuit Hieronymus, ab ingressu Religionis Pius, Simplex, Doctus, Praeceptor omnium scientiarum, Peritissimus in iure Pontificio, Profundissimus explanator sacrae script. Laxiorem vivendi modum revocavit da seviorem disciplinam, missus a Generali Ord. instantibus Ursino et Florentino Cardinalibus, et praecipue in Coenob. Brachiani et Corneti. Reformavit etiam nostras Constitut. ut apparet in Regestis Generalium. Die 17 Martij 1466 eligitur in Priorem Coenobij S. Mariae de Populo, et die 3 Aprilis 1471, Prior S. Annae Pratensis designatur, id petentib. Card. Papiensi et Ducissae Mediol. De nostro Hieronymo agunt omnes fere ex nostris scriptoribus, praecipue Hieronymus Bonsig. huius nominis et Cognominis secundus, suusque Nepos in suo Memor. pag. 33; Athanasius pag. 37; Torell. pag. 369 et Herrera p.p. Alph. pag. 334, Beat. eum vocat. Tandem plenus meritis die 11 Iun. an. 1495 mente integra, ait Paraclit. obdormivit in Domino.

_____________________________________________________________________________________

 

De BARTHOLOMAEO SALVIO

francisco ioannis, io: antonij sen. et io: a Stagio

Praeter eos qui secuti sunt B. Stephanum Cionium et Socij eius esse voluerunt fundatione sacrae Congregationis Canonicorum Regularium S. Salvatoris de quibus supra, et in Chronol. Coenobij Iliceti pag. 24 et in Elogijs Beatorum specialis facta est mentio; non est praetermittenda supradict. quatuor Religiosorum memoria; qui sicut ab Ilicetano Coenobio tantum zelo religionis ducti abierunt; sic ad tollenda scandala et dissentiones ad pristinum statum Eremitanum eodem in Ilicetano Monasterio remigrati sunt, propensionem eorum voluntatis ad honorem Dei et ad bonum Religionis et Congregationis semper ostendentes. Pie et Religiose post eorum regressum vitam ducentes inter nostras sacras Ilices commorantes cum illis qui permanserunt, ad aeternam Patriam diversis tamen temporibus evolarunt. Et quamquam de eorum obitu certum diem non habeamus, hoc enim accidit ob eventum incendij quo passum est Ilicetanum Coenobium, ut supra pluribus in locis pluries diximus, in quo omnes fere scripturae et monimenta Monasterij suorumque Alumnorum perierunt. De eis tamen pertractant Ioannes Baptista Signius pluribus in locis; Hieronymus Bonsigniorius in suis commentarijs, et tandem Athanasius Fullonicensis in suo magno Memoriali ad quos pium Religiosum et curiosum Lectorem remittimus.

_____________________________________________________________________________________

 

 

 

De GALGANO GORIO Sen.

[Pag. 130] De hoc Religiosissomo Viro B. Paraclitus Binus a S. Angelo in Serie Professorum Monasterii Iliceti pag. 25 aperte loquitur sub hac verborum forma: F. Galganus Antonii Gorii Sen. et in saeculo Crescentius per Ven. P. Priorem F. Paraclitum habitu nostro fuit indutus, et pro Clerico receptus die 20 Novembris 1519 et Anno suae probationis elapso, professionem suam fecit 21 eiusdem Mensis 1520 in manibus eiusdem Prioris. Doctissimus etiam P. Thomas Herrera Alph. August. p. p., pag. 288, mentionem facit de hoc nostro Concive sic dicens: Galganus de Goris Ilicetanus inter Viros Sanctos Eremi Ilicetanae computatur, et An. 1519 traditur obiisse. Bene dicit Herrera: An. 1519 traditur obiisse, quia re vera Galganus noster mortuus non est eo anno, equivocat enim ipse, sumit namque annum mortis pro anno quo mortuus est mundo, scilicet quando Religionem in Coenobio Iliceti ingreditur; mors vero naturalis in eo successit circiter annum 1550. Goria Prosapia ex qua ortus est Galganus in Senarum Patria Nobilissima est; ex ea namque emanarunt Viri in omni genere praestantissimi. Sylvius Gorus utriusque Iuris Doctor, Em.tissimus Cardinalis Francisci Cennini Ferrariae Legati ea in Legatione Auditor fuit; sed morte praeventus Io. Baptista suus Germanus Frater in eius loco successit, qui postea Urbani VIII Parci maioris Abreviator, deinde Eminentiss. Card. Baldeschi et Sachetti Bononiae Legator. Vicelegatus extitit; insuper summus Inquisitor in Insula Melitae, et a Magno Etruriae Duce ad Regiem Hispaniarum uti Orator missus fuit: tandem ab Innocentio X Crasseti Episcopus ordinatus est. Hic cum esset Bononiae a celebre Pictore huius saeculi Guidone Rena Icon in qua depicta est Circumcisio D. N. I. C. pro Cappella in Ecclesia nostra S. Martini Sen. iam per suos Fratres magno sumptu extructa pingere curavit.

_____________________________________________________________________________________

 

De MANFREDO A LEONISSA

Religionem ingreditur habitumque Augustinianum recepit Manfredus de Iudicibus a Leonissa in Provincia Umbriae 12 Mensis Iulii 1534 qui in saeculo Io. Benedictus dicebatur; per manus Rev. P. Nicolai Coliensis Prioris Monasterij nostri Ilicetani; et completo suae probationis Anno coram admodum Rev. P. F. Silvestro Aloysij pariter Collense Vicario Gener. Congr. sponte suam emisit professionem ita asserit Paraclitus Binus in Serie Alumnorum Iliceti pag. 26. Et Religiosissimus P. F. Seraphinus Isdraelita Prior Ilicetanus de Manfredo loquendo in lib. Veteri Professorum pag. 15, sic ait: Obtestor in Dom. Fr. Manfredum fuisse maximae Religionis et Sanctitatis Virum, et supremae humilitatis, honestatis, sobrietatis, paupertatis et poenitentiae professorem. Hic pro nostra Congr. Leonissae suae Patriae consanguineorum sumptibus constructo Coenobio sub invocatione S. Aegidjj Abb. quod a Patribus Diffinitorij Die 19 Aprilis An. 1565 acceptare decretum fuit, ut in Regestu pag. 85 his verbis: Item receperunt, incorporaverunt, Congregationi nostrae perpetuo aggregaverunt Locellum seu Conventum S. Aegidii de Leonissa, hac tamen lege et conditione, ut in quatrimestre ab harum notitia suis expensis Breve Apostolicum in manus Rev. P. Vicarii Congr. praesentetur, ut cum coeteris asservetur. In hoc Coenobio cum edificatione populorum mansit Manfredus de licentia Patrum Diffinitorum, ut in dicto Regestu pag, 91 apparet: Item confirmaverunt ut Fr. Manfredus de Leonissa habeat eamdem licentiam in scriptis manendi in Locello seu Eremo nostra S. Aegidii cum omnibus clausulis per alia Capit. sibi a Patribus concessam, et P. Vicarii sigillo signatam. Ibique moritur, ut idem Seraph. testatur loco suprad.: Cum suis Confratribus Religiosissime Vitam duxit in quo quidem loco laudabiliter et cum lachrymis tum suorum Confratrum, tum totius Religionis, tum Patriae et adiacentium decessit An. 1567.

_____________________________________________________________________________________

 

De MARIANO TURCHIO Senen.

[Pag. 131] Marianus Turchius, qui in saeculo Iulius Petri de Turchis nominabatur, per manus P. F. Salvatoris de Viticcis Prioris Coenobij S. Martini Sen. habitum Eremiticum Ilicetanum die 17 Iulij An. 1523 recepit, et elapso anno probationis suam emisit professionem ante eumdem P. Viticcium. Ipse enim fuit primus Alumnus et filius d. Coenobij S. Martini postquam Ilicetanae Congreg. fuit unitum; quanta fuerit eius Pietas quantaque eius Religiositas patet ex eo quod scriptum est de ipso in Serie Alumnorum suprad. Monasterij pag. 4, ubi haec formalia verba sunt notata: Post senis ergo annis tum integro saeculo Divino affulgente Paracleto summisque Ecclesiae Principibus Augustino et Martino, seriem hanc huius almae Aedis Patrum ac Fratrum conscribendam nobis resumentibus primus, nec immerito fit obvius F. Marianus cognomento de Turchis, Christianissimus tamen atque opere Religiosissimus. Hic cum esset inter Laycos Iulius Petri de Turchis vocitabatur die 17 Iulii An. 1524 hoc in Coenobio Augustiniano habitu indutus, ac elapso probationis Anno suam emisit professionem in manibus P. F. Salvatoris Viticcii huius Prioris Conventus, per quem et habitum suscepit, eoque venit prudentiae ac probitatis, ut ter Archicoenobio terque Societati universae praefuerit semperque profuerit. Insuper praefuit semel Monasterio S. Martini Senarum; bis S. Antonii Valisasprae et S. Stephani de Florentia, semelque S. Mariae Gratiarum extra Moenia Civitatis Collensis et Montispecchi; ex hoc infertur eius prudentia in gubernardo. De hac Prosapia Turchia quae Nobilissima extitit in Civitate Senarum, in praesentiarum una sola superest Foemina quae mortua extinta remanet haec conspicua Familia. Marianus noster postquam plurimum defaticavit pro sua Religione et Congregatione, tandem quievit in pace Anno Dom. 1588 die 20 Maij in Monasterio S. Martini Sen. ut apparet in lib. mortuorum Ecclesiae Parochialis supradicti S. Martini pag. 121.

_____________________________________________________________________________________

 

De ANDROMACO ex COMITIBUS Ilcij

In Serie Professorum Monasterij Ilicetani etiam numeratur Andromacus ex Comitibus Ilcij, non quod sit Alumnus dicti Loci cum pro Monasterio Martiniano de Senis professus sit, sed quia, ut putamus, ipse sua aetate eidem Coenobio magnum contulerit splendorem; dum generice loquendo etiam Ilicetanus dicebatur: de eo leguntur pag. 30 verba ut infra: Fr. Andromacus Comes Ilcinensis inter Eremitas S. P. Augustini cooptatus est An. Dom. 1567, suscepit habitum Senis in Conventu S. Martini et sequenti Anno professionem emisit Iliceti; hic Vir plane Religiosissimus fuit illustri genere, illustrior sanctitate. Obiit Romae An. 1593. Sed latius eiusdem merita extolluntur in Cathalogo seu Serie Alumnorum Monasterij S. Martini Sen. pag. 7, ubi haec habentur verba: F. Andromacus Senensis Avitae abrenuntians Nobilitati; Antonium enim ex Ilcii Comitibus Genitorem sortitus est, saeculari retento nomine die B. Ioannis Columbini sacra An. 1567. Ilicetanam induens Stolam decorem eius plurimum adaxit, in qua optima de se excitata spe, post annum Ilicetanae Societati nomen dedit. Huius Viri eximias virtutes ac merita longum esset recensere. Sat itaque eum dixisse animarum aucupem seu venatorem; Oratoria enim Divi Bernardi Senis inter Martinianas aedes, Crucifixi Florentiae intra Stephaniadas, et Divi Sebastiani Prati intra Anniadas, non tam lapidibus, quam operibus excitavit. Obiit Romae An. 1595 in Monasterio S. Mathaei in Merulana sepelitur. Pro Andromaco pergat Lector ad nostram Sylvam Ilicetanam Senis impressam An. 1633. Flore 8 et ad Herreram p. p., pag. 18, et si erret circa Patriam huius Viri cum eum faciat Comensem, re vera Sen. est et ex Nobiliss. Prosapia Pannochiesca ex Comitibus Ilcij. Apud nos aliquae extant Epistolae huius Servi Dei, quae undique redolent sanctitatem. Multa audivimus mira per Andromacum patrata multaque spiritu Prophetico enunciasse.

_____________________________________________________________________________________

 

De IO. BAPTISTA BURGHESIO Sen.

[Pag. 132] De hoc integerrimo Viro in Serie Professorum Iliceti pag. 29 ita loquitur: Fr. Io. Baptista in saeculo dictus et in Religione tali nomine nuncupatus, filius D. Herculis Sen. Burghesii die 21 Decemb. 1543, post longam probationem quam gratissime receptus fuit ad habitum pro Clerico, et per eumdem Ven. Priorem indutus est, qui etiam anno elapso in manibus eiusdem, consensu omnium fecit suam solemnem professionem. An. 1597 obiit Senis die 21 Decemb. prisciae observantiae cultor eximius. De eodem etiam fit mentio in lib. Veteri professorum pag. 56 sub his verbis: Die 21 Decemb. 1543, post longam probationem fuit quam gratissime receptus ad habitum, imo indutus fuit habitu nostro Dominica prima de Adventu post Matutinas Ioannes Baptista filius Herculis Burghesii Sen. a Ven. supradicto Priore pro Clerico, et saeculi nomen sibi concessum fuit. Ab Athanasio Marcuccio in suo Memoriali pag. 56, cap. 3. Hic postquam in statu perfectissimo Monasticae Vitae bene firmatus fuit, ad Commorandum Senis vocatur, ut ab eo ea Martiniana Domus, quae in incunabulis erat aleretur fovereturque sicut de facto contigit; nam eius particulari industria diruta veteri Ecclesia, hanc novam et elegantissimam, prout conspicitur, construere curavit; et magnificentissime etiam maiorem partem Coenobij. Pluries et prudentissime praefuit Monasterio et Ecclesiae ut Prior, pluriesque in eodem munere confirmatus fuit. De hoc Io. Baptista Burghesio pium et curiosum Lectorem ad ea remittimus, quae supra diximus in Cronologia ab anno 1558 usque ad diem sui obitus, ubi perpendenda sunt praesertim ea quae de eodem ponuntur verba Reverendissimi Prioris Generalis Thadaei Perusini pag, 68. Qualis sit Burghesia Prosapia in Civitate Sen. superfluum est dicere, cum notum sit toti orbi eius Nobilitas eiusque Excellentia ob faelicem memoriam Summi Pontificis Pauli V et Eminentiss. Cardinalis Petri Mariae.

_____________________________________________________________________________________

 

De ASCENTIO BALESTRIERO Sen.

Ascentij gesta recensentur in Serie Alumnorum seu Fliorum Monasterii Ilicetani pag. 28 ubi haec sunt exarata verba: F. Ascentius Barnabae Sen. et in saeculo Antonius Maria dicebatur Anno Dom. 1538, die vero 18 Septemb. relicto prius nostro habitu quem susceperat, et Eremitico quodam habitu, tamquam liber per menses quosdam spiritu bono tamen hinc inde discurrens, reversus est ad pristinum nostrum habitum, quem illi posuit Rev. P. F. Paraclitus Dati tunc Prior, et cum bona gratia omnium, in manibus eiusdem elapso anno fecit suam professionem, et anno 1599 die 4 Octob. quae est dies S. Francisci genuflexus, et supplices ad Deum preces fundendo vitam cum morte commutavit. Obiit Iliceti in postremo cubiculo ad dexteram fenestrae viam Senensem respicientis; quod cum prius non nihil ingrati afferret odoris, eo defuncto ad plurimos annos in suavissimum rosarum spiritum commutatus. Poterit etiam pius et curiosus Lector inspicere et legere ea quae diximus de Ascentio in supradicta nostra sacra Sylva Ilicetana flore 9 addentes eius cadaver clausum, esse iussu Illustrissimi et Reverendissimi Camilli Burghesij Sen. Archiepiscopi in Arca Cipressina et custoditur in Sacrario Coenobij et Ecclesiae Iliceti. Peritissimus erat Ascentius in Musica, onusque Magisterij Cappellae pluribus in Civitatibus et praecipuae in Metropolitana Sen. retinuit, multas lucem dedit compositiones, et praesertim supra 12 Articulos fidei, ut vulgo dicitur: Credo grande con il contrapunto. Ac etiam illas quatuor Antiphonas B.M.V. quae recitantur post Completorium ad breviores reduxit notas. Authores vitae B. Io. Chisij de Ascentio sic pag. 40 locuti sunt: B. Ascentius Sen. Vir innocentiae admirabilis, orans animam Deo reddidit. Herrera Alph. p. p. pag. 26 de eodem sic ait: B. F. Ascentius Barnabae Balestrieri de Senis dictus Antonius.

_____________________________________________________________________________________

 

De SAVINO SAVINIO Senen.

[Pag. 133] In Cathalogo Professorum Iliceti pag. 30 infrascripta habentur verba: Fr. Savinus Savinius Nobilis senensis inter Ilicetanos ascitus est 17 Calendas Maii 1557 et sequenti anno suam emisit professionem. Erat perfectae aetatis Savinus quando habitum recepit, scientisque satis imbutus et sacrae Theologiae Lector pronunciatus. Praefuit Monasterio S. Augustini de S. Geminiano, Diffinitorque fuit nostrae Congregationis, et persaepe Thirocini Ilicetani Magister, sub cuius suavissima directione nos aliquandiu permansimus, cuius vitae integritatis, columbinaeque simplicitatis nos testes sumus, dum inter Novitios cooptati in eodem Thirocinio permansimus. Savino proprium erat orare, diu noctuque meditari; cui convenit Adagium illud: vi ha fatto il callo. Nam eius genua propter assiduam precandi consuetudinem adeo concalluerunt, ut mortiferum in abscessum computaverint alter Iacobus Christi Domini nostri Frater et Apostolus. De Savino in regestis Ioannis Baptistae de Aste Ordinis Prioris Generalis sub pridie nonas Octobris Anno 1608 haec sunt adnotata verba: Mirifice locus ille sanctissimus, loquitur de Iliceto, omnes delectavit et antiquorum atque praesentium Patrum religiosam vitam laudabant praesertimque nobilissimi cuiusdam Patris Fratris Sabini de Sabinis senensis miram simplicitatem, probitatem et pietatem commendabant. Savinus cum esset in extremis, tanquam e somno surgens circumstatibus ait: Gaudeamus, gaudeamus Fatres carissimi en Pater advenit, et statim inopinater et de improviso comparuit Religiosissimus ille Dei servus Ioannes a S. Guilelmo, a quo Savinus amplexatus dixit: Erimus in Paradiso aeterna Beatitudine fruituri tziri. Petijt deinde sacramentum extremae untionis, et maxima tollerantia et hilaritate spiritum Deo reddidit die 6 Apr., feria 3, hora 10, Anno 1617. Herrera pag. 386; Torellus pag. 675.

_____________________________________________________________________________________

 

De BARTHOLOMAEO dicto BRANDANO

Sub educatione aliquorum ex supradictis Patribus vitam religiosam duxerunt nonnulli alij servi Dei, praecipue sub Io. Baptista Burghesio vitam Eremiticam professus est Bartholomaeus Carosius vulgo Brandanus, de quo in eadem nostra Sylva flore 7 tractatur; de eo etiam agunt Herrera Alph. pag. 108. Torellus pag. 496. Marcus Antonius Vianus et Paulus Vadovita in Theatro sanctorum et beatorum Augustinianorum. Fulgentius Gemma in vita Catharinae Mediceae Ducissae Mantuae. Eius austerissima vita et mira gesta scripta fuere a R.P.F. Io. Baptista Fonteblanda dictata ab ipsomet Barthol. cuius exemplaria m.s. conservantur in nostra Biblioteca Coenobij S. Martini Sen. sicuti etiam in Arca Archivij d. Coenobij asservatur Vestis linea qua induebatur, et Clanium hominis quod semper secum ferebat praesertim dum concionabat; de qua veste nos ipsi prodigia in mulierem obsessam a Demone vidimus et usque in hodiernum diem suavissimum emittit odorem. Obijt Senis die 23 Maij An. 1554 spiritu Prophesiae clarus; sepultusque fuit in Ecclesia S. Martini hoc cum Epitaphio: Bartholomaeo Brandano in repraesentatione Passionis D. N. I. C. Latronem a dextris agenti, singulari spiritus sancti gratia illustria, per triginta annos, celeberrima ac sanctissima totius Europae loca, cum incredibili suorum delictorii contritione peregrinanti, suumque corpus ieiunio, verberibusque gravissime affligenti, et passim Populos et Nationes a pestilentia, fame et bellorum incendiis affectos ad poenitentiam revocanti et admirabili caritate pro pauperibus et egenis assidue eleemosynas quaerenti. Divi Martini Religiosi ac Pii Sacerdotes posuerunt. Quod Epitaphium periit quando dicta Ecclesia S. Martini diruta et denuo reaedificata fuit. Erat Bartholomaeus quando Deo se dicavit, et mundo Ave dixit Mediarius Dominorum Landucciorum in loco dicto Palazzo di Manacia in Comune Montis Fullonici Sen. Dominii.

_____________________________________________________________________________________

_____________________________________________________________________________________

 

PERORATIO

[Pag. 134] Patientissimus Iob optime quidem posteros erudivit, quando in capite 8 suarum Lamentationum eos docuit per oculos habere quidquid praedecessores in hac mortali vita pro Dei egerunt amore: Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga Patrum memoriam. Et profecto indignum valde est a memoria hominum excidere, qui iustitiae praeclaris operibus ac gestis digne memorabilibus virtutum exemplaria posteris protulerunt: Exempla .n. iustorum sunt habenda ante oculos, sic cecinit Psalmista Psalmo 11: In memoria eterna erit iustus. Sane enim nobis loquitur Psalmista cum inter omnes Religiosorum Provincias et Congregationes Fratrum Eremitarum Sancti Augustini olim, et hodie fuerit, et sit in agro Sanctae Ecclesiae, virtutum seminibus ac sanctitatis exuberantibus fructibus in suis Fratribus copiose per Dei gratiam foecundata nostra Ilicetana Congregatio. Ne igitur exempla dictae nostrae Congregationis a Patribus ac Fratribus in oblivionis nubilum deducantur, sed potius in aeternam memoriam recondantur, studuimus Fratrum ac Patrum singulorum gestorum, nobiliorum meritorum eiusdem Congregationis, gestaque pro quanto ad nostram pervenit notitiam in unum colligere et circa hoc originem progressumque eiusdem Congregationis, simul et omnes eius observantias, pro ut nobis Deus dedit referre. Interrogate enim dicam vobis cum patientissimo Iob, generationem pristinam, legite scilicet, perspicite, et optime considerate religiositatem, obedientiam, paupertatem, castitatem, modestiam, patientiam, amorem erga Deum, virtutesque omnes nostrorum praedecessorum, qui in hac nostra sacra Ilicetana Congregatione dum hac mortali carne induti erant, virtute praediti fuerunt et diligenter investigate, dicam vobis cum eodem Iob, Patrum memoriam, quae egerint scilicet, quae fecerint, quaeque tandem ut Deo placerent, Religioni, Congregationique nostrae Ilicetanae inservirent. Supradictos omnes alij multi comitantur, qui humili simplicitate, ut maximi essent in Caelo, prudentissimi fuere, ab humanis curis omnino avulsi orationibus, corporisque afflictionibus dediti; nec non maximae sanctitatis specimen Religioni Augustinianae, Congregationi Ilicetanae, Civitati nostrae Senarum, ac tandem fere toti orbi dedere, mirum in modum salutem non solum animarum suarum, sed aliorum querentes. Alij fuerunt, de quibus in hac Chronologia nulla facta est mentio, eo quia apud viventes non remanserit eoram memoria. Pauca igitur utcunque mihi cognita conscripsi et quidem si non omnia miraculosa et prodigiosa videantur, non sunt parvipendenda, non enim solum nostra in hoc opere desudavit intentio ut referamus miracula et prodigia; sed potius ut ex gestis praeteritorum aedificationem pareamus futurorum. Faxit Deus interim, ut postquam cum emulatione delectati fuerimus tanto honore nobis a maioribus nostris collato, eorum vestigia sequamur, ut verificetur quidquid dixit Hieronymus sanctus in lib., qui de Vitis Patrum inscribitur: Opus aggrediens non tam ex stylo laudare querens, quam ex narratione rerum pro futurarum legentibus sperans, dum gestorum unusquisque inflammatur exemplis. Et non obliviscamur gesta, factaque sapientum Patrum, etsi in doctrinis et dignitatibus eos sequi non possumus, sint tamen exemplaria nobis quoad mores, religiositatem, timorem et amorem erga Deum optimum maximum. Sequamur igitur vestigia eorum de quibus facta et facienda est mentio Deiparae Virginis, Parentum Augustini et Monica omniumque caelestium Civium opere suffulti; ut in Coelis, cum eis gloriemur in Domino, patientissimo Iob obtemperantes diligenter investiga Patrum memoriam.

_____________________________________________________________________________________

_____________________________________________________________________________________

 

ELOGIA VIRORUM

qui dignitate et doctrina Ilicetanam Congregationem illustrarunt.

 

1. - de aegidio cardinali viterb.

[Pag. 135] Aegidius Canitius Viterbiensis Theolog. Maximus, Apex trilinguis, oratorque Christianus astrictioris observantiae cupidus Anno 1503 inter Ilicetanos abscitus est, quorum mox clavum sui Ordinis tenens, inter triginta et unum a Leone X An. 1517 ad Cardinalatum evehitur, quam dignitatem Veneta, Neapolitana et Hispanica Legatione, et sapientiae suae monimentis decoravit  die 12 Novembris An. Dom. MD.XXX.III.

ADNOTATIO

Card. Aegidius hunc sibi vindicat locum ratione dignitatis, nam ratione temporis debebat poni post secundum Hieronymum Bonsig. ut infra pag. 141 de eo libentius conscripta fuere illustria facinora quo humili Eremitarum panno Purpura praestat, non enim Ilicetana missio adeo afferre poterat hominem quam Romanum fastigium, nam plures Cardinalem Aegidium quam Eremitam Aegidium conscripsere. De eo Paulus Iovius in Elogijs virorum illustrium, Iacobus Sodoletus, Petrus Bembus, Arnoldus Ferronus Burdegallensis, Ianus Vitalis Panormitanus insignis Poeta, Philippus Bergomensis in supplemento Chronicarum, Iosephus Veronensis Episcopus Signinus pag. 111; Stephanus Ugurg. Orat. B. Io. Incontrij, Franciscus Rappius Lima Spirituali par. 3, pag. 35. Pierius Valerianus dicando ei Codice de Ereomia qui est 17. Hieroglificorum suorum, B. Paraclitus in serie professorom Iliceti pag. 19. Hieronymus Bonsig. in suo Comm. pag, 26. Athanasius Comm. pag. 29. Theatrum sanct. et beat. Augustinianorum delineatum Romae 1614. Opera Marci Antonij Viani Bonion. et Pauli Vadovita Poloni. Herrera Responsione pacifica, et Alph. August. p. p. pag. 42. Altesius in suis Elog. m.s. in nostra Sylva Ilicet. pag. 124 et 144. Alphonsus Ciaconius, Franciscus Cabrera, Andreas Vittorellus tom. 2 gestorum Pontificum in quadam Epistola ad ipsum. Corimbertus lib. 3, cap. 5, supradicti omnes de nostro Aegidio tractant. Degebat Viterbi in Coenobio SS. Trinitatis An. 1503, 4 et 6. Praesule Seraphino Florent. tunc enim sub iurisdictione Ilicetana erat Coenobium illud, ut in Regesta Congr. ad dictos Annos, ipseque erat Alumnus d. Coenobij, ut apparet in Serie Professorum Iliceti pag. 19 his verbis: Fr. Aegidius Viterbiensis sacrae Theol. peritissimus professor et declamator singularis, ut nullus ei comparandus eo dicendi genere videatur. Hoc an. 1500, cum Senis maxima acceptatione declamaret Congregationi nostrae iunctus se se et Conventum Viterbiensem perpetuo dedit, quippe qui Ord. universi D. August. Vicarius, atque sub inde Prior Gen. effectus Congr. nostram praecipuo affectu prosecutus. Omnes dignitates obtinuit Aegidius in Religione et Eccl. S. Dei, Regens, Concionator, Vicarius Apostol., Prior Gener., Confessor et Orator Pontificius, Legatus Sum. Pont., Episcopus, Archiepiscopus, Patriarca, Cardinalis et tandem Civis Coelestis.

_____________________________________________________________________________________

 

2. - de augustino geninian. episc.

[Pag. 136] Augustinus in S. Geminiani Qppido natus spretis mundi pompis inter Eremitanos se se addicavit; Vir doctissimus, Ecclesiastes, et ad omnia admirabilis, Exemplar et decus suae Religionis et Patriae. Aegidii Albernotii Card. suffraganeus fuit; deinde Episcopus Narniensis; plurimum pro Ecclesia Sancta Dei defaticavit; tandem plenus meritis requievit in Domino Anno fere M.CCC.LXX.

 

 

 

ADNOTATIO

Etiam hic Sanctae Ecclesiae Narniensis Antistes hunc sibi vindicat locum, debebat enim ratione temporis reponi post Generalem Guidonem, sed ratione dignitatis hic ponendum curavimus; de eo igitur, et praecipue de loco ubi natus sit, et de eius Prosapia diversimode conscribunt scriptores. Non nulli enim uti Pater Herrera tribuunt ei Cognomen Finacci ortus in villa in agro Geminianensi quae vulgo dicitur Alto pascio. Alij vero asserunt a Monte S. Sabini originem habuisse; sed re vera ex nobili Tinacciorum Familia inter primarias, nobiliores et antiquiores supradicti Oppidi S. Geminiani in ditione Florentina positi natus est. Oppidum hoc antiquitus Sylvia appellabatur, a Sylvio Romano Consule nomen assumens, postea vero Sangeminianum dictum est, eo quia sub protectione sancti Episcopi Geminiani ex miro eventu, ut accurate notat admodum Rever. P. Mag. Theodorus Ferronius iam Vicarius Generalis Congregationis, Praedicator eximius et Coenobij Augustiniani dicti Oppidi Alumnus in vita B. Finae de dicto loco cap. 1, pag. 35, eius habitatores se se dedicarunt. Et fortasse de Altopascio appellatur Augustinus noster, eo quia Prosapia haec seu Familia Tinaccia in dicta Villa Altipasci antiquitus dominabatur, ideoque sic dictus. Piissimus hic Augustinus Tinaccius a Perusino Legato summi Pontificis Florentiam missus publicis concionibus, et orationibus ad Senatum habitis, eam Civitatem ne dum summo Pontifici reconciliavit; verum etiam multa ab ea auxilia impetravit quibus ipse Tinaccius Landum Cesenae Comitem expulit, eamdemque Urbem Apostolicae Sedi pacatam restituit An. 1353, sic Scipio Boninsig. et Math. Villanus in eorum Histor. Summi Pontific. iussu in suprad. Civitate Florentina iam per ipsum S. Sede conciliata. Cruciatam contra infideles, miro pietatis ardore evulgavit. Herrera p. p. pag. 38. Vidimus nos, et per saepe prae manibus habuimus et legimus membranaceum quoddam Chigrographum in quo apparet hunc nostrum Augustinum Episcopum consecrasse Ecclesiam apud quam erat Monasterium S. Augustini in loco quo dicitur di Racciano, quod dirutum ob iniura temporum, intra Moenia praedicti Oppidi S. Geminiani postea reaedificatum sub invocatione eiusdem S. P. Augustini. Inter Ilicetanae Congregationis Alumnos in praesentiarum cooptamus hunc Antistitem Augustinum, non quia cum esset in humanis vere fuisset de Ilicetana Congregatione, erat enim tunc temporis Coenobium illud S. Augustini de S. Geminiano sub iurisditione Provinciae Senarum; sed quia Alumnus erat dicti Monasterij, quod nunc subest obedientiae Vicarij Generalis dictae nostrae Ilicetanae Congregationis. Non dedignentur igitur quaeso Patres Senarum Provinciae, si tam celebrem antistitem inter nostros illustres Ilicetanos Viros in dignitate Ecclesiastica constitutos reponemus. Parcant ergo, et Deo nobiscum gratias agant qui decoravit nostram Relig. tali Praesule.

_____________________________________________________________________________________

 

3. - de ioanne buccio episcopo

[Pag. 137] Ioannes Buccius Senensis recepto habitu Eremitico inter Ilicetanos filios numeratur, hoc eo deposcente solitudinis desiderio fragrante; at cum Ilicetum peteret Pontifex non minus nomine, quam re Pius huius nominis 2 cognita Io. integritate inter suos intimos familiares habere voluit; et de eius dexteritate iam proprijs oculis conscius, primum ad infulam Tifernatem, deinde ad Massanam in Marittimis Sen. transmittit. Obiit An. MXDIII.

 

ADNOTATIO

Locum huius Antistitis in praesenti Chronologia hunc certe ratione temporis non erat, sed bene immediate post Episcopum Augustinum et Generalem Guidonem, ratione enim dignitatis preponitur ipsi Guidoni: inter Ilicetanos ascribitur Die 11 Aprilis 1451 ut in serie Alumnorum Monasterii Iliceti apparet. De hoc igitur S. Romanae Ecclesiae Praesule, variae sunt scriptorum sententiae; alij de Civitate Castelli eum fuisse asserunt, hac, uti putamus ducti ratione, quia Nepos erat ex Sorore Rodulphi eiusdem Civitatis Episcopi, cui Ioannes in Episcopatu successit; alij Senensem vocant, sed inter se discrepant de Cognomine, Doctissimus accuratissimusque Author Italiae sacrae Ferdinandus Ughellus Abbas Cistercensis vocat eum de Ianderonis Senensem, quem sequitur Isidorus Ugurgerius Pompe Sanesi, titulo 7, pag. 173, hoc certum est ex quacumque sit Familia Virum senensem esse et Nobilem. Pauli II et Sixti IV, Summorum Pontificum extitit Referendarius; in Commentarijs Pii II diffuse de Ioanne nostro loquitur. Respublica Senarum multis et diversis Principibus Epistolas scripsit commendando eis Ioannem nostrum. Fuit etiam Confessor, Sacrista et Bibliothecarius summorum Pontificum Pij II, Pauli II et Sixti IV. Dilectus erat, non tantum suis Concivibus, suisque populis sibi commissis, sed etiam multis Principibus; ita tamen si mors inimica suum non clausisset diem ad Purpuram Cardinalitiam pervenisset, hoc enim optatum erat a multis sacri Collegii. Dum praefuit uti Episcopus in Civitate Castelli multum profuit Religioni, ut asserit Ioseph Pamphilus in Chronica Ord. Eremitarum S. Augustini pag. 85 his verbis: Monasterium Civitatis Castellanae Dormitoris, Cubiculis Perystillis, Officinis, aliisque fabricis cura et impensis Ioannis Senensis Paenitentiarii, Sacristae et Bibliothecarii summorum Potificum. Unde Reverendissimus Pater prior Generalis illorum temporum, gratitudinis ergo elargiebatur ei quidquid postulabat, sic refert Pater Herrera Alph. August. pag. 435 his verbis: Die 13 Maii 1462 concedit Reverendissimo Do. Dom. Ioanne Episcopo de Castello quod possit secum tenere duos Fratres nostri Ordinis et collocare in Conventu suae Nativitatis unum Fratrem, et hoc fecimus propter affectionem, quam ad Religionem gerit. In supradictis Commentarijs Pij II, pag. 646, loquendo de ipso summo Pontifice quando exijt Roma Anconam profecturus ad bellum contra Turcas parandum de Ioanne nostro sic discurritur: Delegit sibi huiusce navigationis comites Dominicum de Dominicis Torcellanae et Agapytum Camertinae et Ioannem Tifernatis Ecclesiae Praesules, quorum Dominicus et Agapytus de supplicationibus referre soliti erant. Ioannes Sacrarii Apostolici curam gerebat etc. Anconae decedens e vita Pius inter Assistentes ad eius obitum Ioannes Episcopus noster unus ex illis fuit, sic ipse summus Pontifex mandavit ut in eisdem legitur Commentariis pag. 656.

_____________________________________________________________________________________

 

4. - de guidone stagiense gener.

[Pag. 138] Guidonis Stagiensis quanta fuerit scientia, quanta bonitas, quantaque Religiositas ex eo argumentari potest, quod post Lanfrancum Mediolanensem primum post Unionem Priorem Generalem, in eius locum successit, Ordinemque nostrum Aug. Eremitanum prudenter et sancte rexit et gubernavit usque ad mortem, quae contigit Anno quinto sui Magistratus. redempti vero mundi Anno M.CC.LXIX.

 

ADNOTATIO

Stagio Patria Guidonis inter Civitates Senarum et Florentiae est Oppidum, ex Gratijna Familia multi asserunt esse Guidonem, sed nos hoc umquam reperire potuimus, circa miliarium a Stagio percelebre et antiquum est Monasterium et Ecclesia Deo Optimo, et D. Abbati Antonio dicatum; huius Coenobij Alumnum fuisse Guidonem suspicari non licet, ideo enim Antonianus appellatur. Prope Monasterium tres sunt Lacusculi, quorum in uno, qui vulgo vocatur Lago oscuro, illud mirabile factum Ambrosio Mediolanensi Archiepicopo sancto dum ad Limina Romam peteret accidit, quod scilicet, cum advesperasceret in Diversorio cum suis se se retulit, et cum a Caupone audisset nunquam se passum malum, sed omnia prospera ei evenissent, recedamus Fratres Carissimi, recedamus a loco isto inquit, Deus enim hic non habitat; et discessi statim Caupona illa a Terra deglutita fuit, et supradictus Lacusculus circumnatus fuit, ideoque ab ipso sancto Archiepiscopo Lacus Ambrosianus dicitur. Guido igitur natus in supradicta patria et Alumnus dicti Coenobij, nuncupatus est Guido Stagiensis Antonianus ad Lacus Ambrosianos; tanta .n. fuit eius bonitas, eius sapientia, eiusque Religio, ut defuncto Lanfranco Mediolanense primo Ordinis Eremitarum Priore Generali, indicta Synodo Augustiniana Romae in Coenobio S. Mariae de Populo ipse Guido eleetus fuit in Priorem Generalem, rexitque Ordinem Annis quatuor et mortuus est Pontificia Sede vacante ob morte Urbani IV, sancte et prudenter administravit Ordinem Guido, et non sine magnae sanctitatis odore ex humanis excessit Bononiae, et in elevato Sarcophago sepultus; Herrera hunc non vidisse asserit, idem nos confitemur non vidisse cum Bononiae fuissemus. Supradictum Coenobium, etsi Provinciae Senarum per aliquod tempus ascriptum fuit, numquam vero in pacifica possessione, cum a diversis Religiosis, etiam saecularibus occupatum fuisset, Ilicetani autem, auxilio Ambrosij Corani Generalis Ordinis capta possessione, et si in principio turbati fuerint, tamen dexteritate et diligenti solertia illud pro Religione et Congregatione conservarunt; id circo non immerito nonnulli, ut refert doctissimus Errera, Guidonem Ilicetanorum Alumnum vocant. De ipso Henrigus de Hurimaria ait: secundus fuit Guido, loquitur de Prioribus Generalibus Ordinis, vir utique strenuus et diseretus etc., et in Constitutionibus Ordinis nostri Romae Anno 1551 impressis in folio, quae extant in nostra Bibliotheca S. Martini Sen. in scamno sub litera K, gradu 6, num. 17, in fine ubi sunt Commentaria Ordinis, de Guidone sic loquitur: 1265 Fr. Guidus de Stagio Provinciae Senensis post mortem Fr. Lanfranci secundus rexit Ordinem annis quatuor. Omnes etiam Scriptores Religionis et Congregationis de eodem tractant, et in omnibus Arboribus tam totius Religionis, quam Ilicetanae Congreg. reperitur eius Venerabilis imago.

_____________________________________________________________________________________

 

5. - de mariano a genazzano gen.

[Pag. 139] Marianus Eremita Augustinianus, Sacrae Theologiae Professor eximius, Praedicator Apostolicus, toti Orbi, veluti sol perfulgens; praecipuas Italiae Cathedras gloriose calcavit, nobiliora suae Religionis Coenobia provide gubernavit, ad supremum Magistratum sui Ordinis acclamatus ascendit, et ad maiora ascenderet, nisi mors inimica illi invidisset, corpore parvus, meritis maximus moritur Anno Dom. M.CCCC.IIC.

 

ADNOTATIO

Ex Parentibus humilibus humili in loco nascitur Marianus, defuncto eius Patre, Avunculo Augustiniano commendatur, sed ad Matrem revertitur eo abeunte. Nutrix Cardinalis Reatini Mariani Avia, nepotem suum ei commendavit, qui cognita Mariani optima indole alendum suscipit, Magistroque Fr. Augustino Tiburtino Augustiniano instruendum tradidit. Ita profecit Marianus doctrinis et virtutibus, ut absque difficultate 16 An. suae aetatis mereretur ad habitum Eremitanum admittti, et emissa post annum probationis professione, Perusiae ac Paduae studuit, et Lauream doctoralem publico apparatu dignissime recepit. Neapoli, Florentiae, Bononiae, Mantuae, Ferrariae, Mediolanique Verbum Dei ita fervide praedicabat, ut multi nobiles ad claustralem Eremiticum statum induceret, obstupescente Italia, quae tantae eloquentiae fulgorem substinere non valens, confines suos egressus barbaras nationes ad verum cultum inducit, Haereticos confundit, Iudaeos ad Christianam fidem vocat, zelo domus Dei ardens, martyrium optans bis Ierosolimam accessit, et reversus inter Ilicetanos Alumnos haberi voluit, et Coenobij Iliceti filius adscriptus fuit anno 1482 et sequenti ad Vicariatum Generalem assumptus est, similiter et anno 1487. Laurentio Mediceo tam charus fuit Marianus, ut in eius gratiam Coenobium aedificavit iuxta moenia Civitatis Florentiae ad Portam Sancti Galli, ipsumque Religioni nostrae Augustinianae et Congregationi Ilicetanae donavit. Anselmus a Montefalcone Ordinis nostri Prior Generalis senex et infirmitate confectus, Marianum nostrum suum curavit esse successorem, primum uti Vicarium Generalem Apostolicum, deinde in Capitulo Generali Romae habito sub Alexandro VI anno quinto electus fuit in Priorem Generalem. Multis Legationibus functis, plenus meritis, charissimus omnibus Romae decessit e vita, eius Cadaver ad Ilicetum transfertur, et in marmoreo Sepulcro iuxta Aram Maiorem a cornu Evangelij clauditur, ut dictum est in Elogio pro Anselmo. Quam plurimi Scriptores antiqui de Mariano loquuntur, Erculanus Perusinus, Anselmus a Montefalcone, Bergomensis, et Angelus Politianus sacro Hymno inter duorum numerum veneratur. Sunt etiam et alij scriptores recentiores qui de Mariano locuti sunt, scilicet Magister Thomas Herrera Alph. Augustin. p. 2, pag. 79, et alij nostri Doctores: sed si tu curiosus Lector aliquid aliud de Mariano scire desideras, retrahere ad ea quae diximus supra in brevi Chronologia pro Monasterio et Congregatione Iliceti ad annos supra positos, vide et considera qualis, quae et quanta fuerit Reverendissimi et Religiosissimi Mariani nostri integritas in honoribus et oneribus humeris suis diversis temporibus superpositis.

_____________________________________________________________________________________

 

6. - de augustino facionio gen.

[Pag. 140] Adeo bonis literis incubuit Augustinus, ut nobiliora Gymnasia Eremitana Italiae uti Regens regeret; at in Cilicio pium ocium quaerens, tempore Comitium Gener. Ilicetum accarsitus, enixe petiit inter Ilicetanos numerari; at Deus tantam Margaritam in Sylva latere noluit, sed ad gubernium totius Ordinis Eremitani, primum ut Vicarius Apostolicus, deinde ut Prior Generalis assumptus est, in quo munere obijt An. M.D.VI.

 

ADNOTATIO

Interamnae in Umbria ex nobili familia Facionia Augustinus ortus est; Vir quidem doctissimus ac prudentissimus, et in optima oeconomia esperientissimus, praecipua enim nostrae Religionis Gymnasia ac Academia summa cum laude et discipulorum fructu illustravit; sed ad suos rediens summo cum applausu ad Provincialatum Umbrianum acclamatus est: quo peracto onere ob gravissimis Religionis negociis Hispaniam mittitur, inde reversus, Ilicetanorum fama illectus Ilicetum accersivit, humiliter Patribus, ad eligendum Vicarium Generalem congregatis, petens ut inter ipsos, eorum benignitate numeraretur, eius precibus assentientibus ipsis, ut patet in Reg. Congregationis illius temporis scilicet anni 1503. Item receperunt et incorporaverunt Rev. P. Mag. Augustinum de Interamnis et F. Nicolaum de Francia, et fecerunt filios Conventus Iliceti, dantes eis vocem in Capitulo in omnibus et per omnia sicut Filii et Fratres nostrae Congregationis, ad quae integerrimus P. Marcellinus Altesius addidit: Uterque istorum hanc reddidit gloriosam receptionem, Augustinus fuit Generalis Ord. uterque autem sanctitate pleni. Hoc fundamento, ut respondeatur Torello, inter Ilicetanos connumeramns Augustinum Facionium, qui cupiens in opacitate nostrae Sylvae mundo latere, ut gloriosius appareret in conspectu Domini; at sicut in tenebris magis lux lucet, ita se ipsum Augustinus mundo celans, Deo et hominibus eo magis patuit, quia paulo post adnumerationem suam inter Ilicetanos, Indulto et mandato summi Pontificis Iulij II, an. 1504, uti Visitator Apostolicus per Religionem Augustinianam mittitur. Decessit e vita Gratianus Fulgineus et a suprad. Iulio II Vicarius Generalis Apostolicus Augustinus noster dictus fuit, et sequenti Anno ad Prioratum Generalem Perusij asumptus; sed quando Augustiniana Religio sub eius regimine sperabat magis magisque incrementum sumere, pro dolor, e vivis tollitur, cum tanto per menses Religionem rexisset; sed etsi orbata fuit Religio sui tam optimi Superioris, consolatur tamen, eo quia ad Coelos animam eius evolasse non dubitaverit, cum magnum dedisset mortalibus sanctitatis odorem, sic afferunt Herrera Alph. p.p., pag. 18, et Torellus in suis Centurijs pag. 422, apud quos titulo Beatitudinis condecoratur Augustinus noster. Lachrymabatur Ilicetana nostra Congregatio ob tanti sui Filij et Patris amissione, sed per Patres Electores Religionis Consolata fuit dum Neapoli congregata Synodo ad Apicem Generalatus Aegidium Viterbiensem alium suum perbenevolum Filium assumpserunt; et sic Ilicetana Congreg. suique Alumni successive per multos annos totam Augustinianam Religionem rexerunt, Anselmus a Montefalcone scilicet ab an. 1491 usque ad an. 1497, cui successit Marianus a Genazano, qui 4 annos Religione gubernavit, huic tantum per annum successit Gratianus Fulginas in cuius loco primum Augustinus Interamnensis, deinde Aegidius viterbiensis subrogati fuere.

_____________________________________________________________________________________

 

7. - de alio hieronymo bonsignorio

[Pag. 141] Hostis humani generis, illecebrisque mundi reiectis Hieronymus voluptatibus ad sacram Eremum Ilicetanam, vestigia Patreulis secutus, confugit, receptoque habitu Eremitico, strenue pugnavit, vicitque demonem, mundum et carnem, Religionis amplexatus virtutes, sedulus indagator fuit Rituum Ilicetani Coenobij; Monasterium S. Martini Sen. suae Congreg. uniri curavit, ob cuius cura Fundator proclamatur; decessit e vita An. M.D.XXIII.

 

ADNOTATIO

Hieronymus qui in saeculo Marianus de Bonsignoris vocitabatur Augusti An. 1485 per manus Reverendiss. Mariani a Genazzano iam Vicarij Generalis Congregat. nostrae Ilicetanae, postea Prioris Generalis totius Ordinis habitum recepit Eremitanum, Divini cultus observans praecipuus fuit, Congregationem Ilicetanam sanctissime gubernavit, pluries Coenobia Ilicetanum et Sangeminianensem maximo eorum incremento rexit, eius industria ac diligentia Coenobium S. Martini Sen. inter Monasteria Congregationis praecipuum acquiritur, una cum Bernardo Monaldo, ut infra in eius Elogio narrabitur. In cuius Templo S. Martini Nicolaus nepos nostri Hieronimi ad perpetuam memoriam eius Patrui Aram Maiorem sacratissimam erigi mandavit hac inscriptione: Nicolaus Marci de Bonsignoris, ut R. P. Hieronymi Patrui amantissimi memoriam in Dei honorem restitueret, cuius praecipua industria Coenobium hoc annis ab hinc 70 fuit Ilicetanae Congregationi ascriptum, Aram hanc sacratissimam erigi mandavit, cuius pia iussa Fabius Bonsignorus Haeres exequi curavit an. 1591. Nos etiam, ut tanti Viri posteris et Concivibus nostris aeterna esset memoria, eam excitare curavimus verbis ut infra positis sub eius Imaginem sitam in Porticu ante Sacrarium nostrae Ecclesiae S. Martini, quam hoc anno ex pecunijs quas sacra nostra Religio et Congregatio sua benignitate nobis nostro usu elargitur, aptare decrevimus, verba itaque sunt: Religiosissimo ac Sapientissimo Viro Magistro Hieronymo Bonsignorio secundo Senensi huius praeclari Coenobii Anno 1522 Fundatori conspicuo. Magister Fr. Ambrosius Landuccius Conventus Alumnus grati animi ergo ponendum curavit 1650. Multum profuit Hieronymus noster Coenobio et Congregatione Ilicetana, maxime dum Commentaria sua manu scripta de rebus Ilicetanis non tantum ob puritatem et simplicitatem illius temporis, sed etiam ob doctrinam suam incomparabilem satis perspicua redduntur, quae Commentaria per saepe a nobis citata fuerunt. Extat apud nos in nostra Sylva, p.p., pag. 2 ultima eius protestatio ab ipso propria manu scripta in fine suae vitae, mirae integritatis est, et candoris animi, et profecto aptissima est ut a piorum Lectorum oculis lacrymas excitet. Optimus scriptor Notarum et Magnarum literarum fuit Hieronymus, hoc patet in Hymnario Chori S. Augustini de S. Geminiano in cuius fine haec sunt verba: Explicit Hymnarius secundum Ord. Rom. scriptum, et notatum per F. Hienonymum Sen. domo Bonsignora Ord. Erem. S. Aug. ad proprietatem huius Conventi S. Aug. de S. Gemin. eo tempore quo eram ibi Prior licet indigne An. Dom. 1511, vigente in hoc Conventu Regulari observantia Iliceti, et tu si dignus sum hora pro me. Nil secundus Hieronimus a primo degeneravit, sicut enim suo nomine in Religione appellari voluit, sic etiam omnium suarum virtutum haeres fuit, et nobis sit exemplum imitandi vestigia antenatorum.

_____________________________________________________________________________________

 

8. - de bernardo monaldo sen.

[Pag. 142] Bernardus Monaldus, etsi provecta aetate Religionem ingressus, omnium scientiarum tamen amatorem et investigatorem fuit, et ex eo deducitur quod multa exaravit, quae non tantum ad bonos mores, sed etiam ad investigandum ea quae iam iam per nostros antecessores in Congreg. patrata fuere, attinent; et praesertim non nulla dictavit de Viris Illustribus Iliceti, quod pluries gubernavit, et Congregationem a qua decessit An. M. D. XXXXVII.

 

ADNOTATIO

Nicolaus Hieronymi de Monaldis Senensis Bernardus noster in saeculo vocitabatur, habitumque recepit per manus B. Paracliti Bini a S. Angelo sub die 22 Aug. 1506, et elapso Anno probationis apud eumdem Binum, suam emisit professionem, ut in Serie Professorum Iliceti pag. 16 et in lib. Veteri apparet ut infra: Die 22. Augusti 1506 congregato Capitulo Fratrum nostri Conventus S. Salvatoris de Iliceto de comuni concordio, absente tamen Priore, Reverendo P. Vicario Gen. Congregationis praesente. fuit receptus ad probationem, et habitu indutus pro Clerico Nicolaus quondam Hieronymi de Monaldis de Senis, et vocatus est Fr. Bernardus, quem induit Rev. P. Vicarius Congregationis Fr. Paraclitus. Anno vero elapso fecit professionem per manus eiusdem Patris Vicarii, et propria manu ipsius Fr. Bernardi sunt notata in calce supradictae attestationis infrascripta verba: Dio sia laudato sempre, sò vivo di 73 anni, e fin qui vissuto Frate 44. Dio mi dia gratia cbe mi salvi. Rev. P. Fr. Basilij de Monaldis praenepos fuit Bernardus, qui Basilius maximus nostrae Congregationis splendorem attulit, maxime cum per Reverendissimum Patrem Marianum a Genazzano ad regendum Iliceti Collegium fuerit assumptus, maxima dexteritate pluries Coenobium et Congregationem rexit. Multa egregie scripsit Basilius, multaque dictavit et praecipue quaestulum, etsi parvum mole, maximum tamen virtute: sub nomine Basilij Cottae scripsit super septem Psalmos Paenitentiales, hoc enim fecit humilitatis gratia; reperitur hic liber in nostra Martiniana Bibliotheca in Scamno sub litera B. Gradu IV, num. 12. Secundus vero Monaldus scilicet Bernardus de quo in praesentiarum habetur sermo, multoties et Coenobium et Congregationem Ilicetanam rexit; multum simul cum secundo Hieronymo Bonsignorio defaticavit, ut Monasterium S. Martini Sen. Congregationi nostrae uniretur; quod successit ut patet per literas Apostolicas sub Adriano VI de die 22 Februarij An. 1522, quae literae conservantur in Archivio dicti Coenobij sancti Martini Senarum. Maxima cum diligentia in Archivio Monasterij Ilicetani custoditur inter alios Libellus m.s. per ipsum Bernardum, qui gloriosa gesta multorum Beatorum Coenobij et Congregationis Iliceti continet; apparet equidem hoc in libello antiqua, nec non singularis scientia et doctrina nostrorum praedecessorum, et ea maxime usi sunt nostri Scriptores et Oratores Augustiniani et Ilicetani. Tandem Bernardus noster, postea quam plurimum defaticavit pro Religione et Congregatione sua servanda et augenda, plenus meritis decessit e vita Annno 1547 ad perfruendum in Coelis cum suo Propatruo Basilio Deum optimum maximum et parentem Augustinum; faxit ei qui videt omnia, ut nos eos sequamur in Coelo, sicuti secuti sumus in mundo, in Religione scilicet Augustiniana Ilicetana.

_____________________________________________________________________________________

 

9. - de tiberio piccolomineo sen.

[Pag. 143] Tiberius Piccolomineus proiectis illicelebri Mundi pompis et delicijs inter Ilicetanos Eremitas cooptari voluit; fuit equidem vir incorruptis moribus, virtutibus omnibus praeditus, humilitate excelsus, qua duce nisi praecepto obedientiae sacris Ordinibus initiari voluit; Ilicetanam Domum et in Spiritualibus et in Temporalibus adauxit, amplificavit, exornavitque e vivis sublatus est die 28 Ianuarii M.D.LXXXII.

 

ADNOTATIO

Marcellus Salomonis Piccolominei in saeculo vocabatur Fr. Tiberius noster, habitum Eremiticum Ilicetanum recepit per manus Rev. P. Fr. Silvestri Collensis Vicarii Generalis Congregat. ut in lib. Alumnorum Coenobij Iliceti pag. 27 his verbis: Fr. Tiberius Salomonis de Piccolominibus in saeculo vocatus Marcellus die 30 Iun. 1535 receptus fuit ad habitum et Religionem pro Clerico a Fratribus Conventus per manus Rev. Vicarii Congreg. F. Silvestri Collensis presentibus Fratribus, et Prior, et Prior S. Martini cum suo Suppriore; qui post annum elapsum et sex menses suam solemnem emisit professionem die 2 Februarii 1536 in manibus Prioris Fr. Gregorii; Vicario tunc existente Fratre Bernardo Senense. Piccolominea Prosapia quae nam sit superfluum est discurrere, iam per omnes mundi partes Fama volat, inter alios Nobilissimos ac paene innumerabiles insignes suos partus Tiberius noster unus fuit, qui vix sacro Eremitico habitu Augustiniano indutus erat, quod perfectissimus apparuit: de eo accuratissimus doctissimusque Mag. Thomas Herrera Alph. August., p. 2, pag. 460 his verbis loquitur: Tiberius Piccolomineus Sen. Coenobii Ilicetani Alumnus die 30 Iunii Anno 1535 habitum Augustinianum induit, Vir optimis moribus praeditus, dignitatum contemptor, humilitate excelsus, ea quae in sacrum Sacerdotii ministerium reverentia, ut non nisi suavi obedientiae vinculo adstrictus voluerit initiari, aedificia materialia et spiritualia sacrae illius Domus auxit et amplificavit; correspondent dicta doctissimi Herrera his quae supra diximus in Elogio. Nepos fuit Tiberius noster Patris Fratris Lactantii Piccolominei, cuius praeclara gesta magis vincere, quam imitari curavit. Electus fuit in Praesulem Coenobij nostri Ilicetant Anno 1549, recusabat ipse, eo quia indignum se esse dicebat praeesse in Coenobio illio in quo tam perfecti Religiosi praefuerunt; sed cognita a superioribus eius maxima humilitas admistrationem et superioritatem suscipere coaptus fuit; in quo Magistratu ante oculos semper illi erat quidquid in Regula santus Pater noster Aurelius Augustinus Fratribus suis dicit, imo praecipit loquendo superioribus Coenobiorum suae Religionis. Ipse vero qui vobis praeest non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente foelicem. Existimabat igìtur Tiberius noster tunc se vere esse foelicem, quando suo Magno Patri obediendo Fratribus suis subditis maxima eum humilitate inserviebat. Condecoravit igitur Piccolomineus noster sua nobilitate, sua humilitate, sua charitate, suaque probitate non solum Congregationem nostram Ilicetanam; Patriam suam Senensem, Religionem Augustinianam, sed etiam totum fere orbem terrarum, dum per quadraginta et septem annos militavit sub vexillo Magni Patris Augustini in Congregatione et Monasterio Ilicetano.

_____________________________________________________________________________________

 

10. - de athanasio a m. fullonico

[Pag. 144] Athanasius Fullonicensis in Ecclesia S.M.V. Assumptae sua in Patria, sacro habitu Eremitano indutus, cum eo ita profecit, ut ab omnibus sui temporis omnium virtutum exemplar haberetur, non solum enim divinarum literarum praeclarus, sed vitae integritate admirandus fuit. Multa scripsit opuscula, et ad Theologiam et Economiam spectantia, pluries Congregat. et Ilicetanum Coenobium gubernavit. Obiit Senis die 6 Octob. M.D.LXXXXIV.

 

 

ADNOTATIO

Athanasius qui in saeculo Marcus Iuliani vocabatur habitu Ilicetano Augustiniano indutus fuit in Ecclesia B.V. Mariae Assumptae extra moenia Oppidi Montis Fullonici per manus R.P. F. Innocentij Squarcialupi Vicarij Generalis Congreg. et in dicto Oppido tempore Quadragesimae Concionatoris die 16 Aprilis 1542, et elapso An. suae probationis suam fecit professionem apud P. F. Brunettum de Leonissa Priorem S. Martini Sen. Quantae dexteritatis fuerit Athanasius deducitur, ut praeter Pratensem, Geminianensem, Senensem, septies repetierit Magistratum Iliceti, bis Vicariatum Generalem. Sed dicamus aliquid de eius Patria: est enim Mons Fullonicus Oppidum in dictione Senensi antiquissimum; aedificatum enim fuit a quodam intimo familiari Regis Porsennae et eiusdem, ut fertur, fuit aerarium, ibi purgabatur aurum, ideo Mons Fullonicus dictum. Circa Centesimum annum post huius Mundi Redemptionem dominabatur hoc Oppidum uti Marchionatus a Domino Opizzone de Brazzis cum alijs Oppidis in Episcopatu Clusino; Rodulphus Brittanicus Comes Belargi in Anglia, qui filiam dicti Opizzonis in uxorem duxit ipsum Oppidum cum alijs hereditavit. In Monte Fullonico pluries pacati fuerunt Senenses cum Florentinis et Politianis; et de hoc est memoria in Pariete Ecclesiae S. Bartholomaei dicti Oppidi, ubi haec sunt verba: Populus sancti Bartholomaei fecit hoc opus 1253, Mensis Madii facta pace Reipublicae, quae pax, ut notant Iugurta Tomasius et Orlandus Malavolta Historici Senarum Civitatis, successit inter Senenses et Florentinos post cladem Montis Aperti. Supra Portam quae dicitur del Criano, est alia perantiqua memoria scilicet: In nomine Domini Amen. Anno Domini 1294. Brunacci Ristorii Operarii Comunis Senarum. Quae Porta et moenia circa eam, quae respiciunt Civitatem Montis Politiani tutissima sunt, et constructa ob bella inter Senenses et Politianos. Dominatur in praesentiarum hoc Oppidum ab Illustrissimo et Eccellentissimo Domino Francisco Cappulo Perusino Serenissimi Magni Ducis Etruriae Camerae Praefecto titulo Marchionatus, sub quo conservari et augeri sperat. Extra moenia igitur huius Oppidi est Ecclesia sub titulo S. Mariae Assumptae quae unita est huic Sancti Martini Senarum, et est antiquissima, supra eius maiorem Portam est inscriptio, sed ob iniuria temporum non intelligibilis, solum haec bene leguntur: M.C.VIII D... intrantes laudate sanctam Mariam. Alia est memoria in Ecclesia a cornu Evangelij, et dicit: A.D. MCCLXXV tempore D. Stephani Abbatis hoc opus factum. In hoc templo habitum Eremitanum Ilicetanum recepit Athanasius, et tanto profecit in Religione, ut non solum praefuit multis Monasterijs, sed etiam multoties Vicarius, Diffinitor et Visitator fuit. Multa scripsit ad statum Coenobiorum, ad Theologos Morales et ad Concionatores necessaria. Huic nostra Congregatio plurima debet ob curam suam in colligendis memorijs Monasteriorum.

_____________________________________________________________________________________

 

11. - de stephano ugurgerio sen.

[Pag. 145] Sthephanus Ugurgierus scriptor illustris, in humanis literis tam maxime eruditus, ut alter Cicero, sed Christianus dictus sit, in divinis perdoctus, in sacris scripturis explanandis doctissimus, opuscula typis data testantur, quae omnia cognita a M. P. Io. Baptista Aste Ianuense Priore Gen. totius Ord. Erem. a secretis, post multa discrimina rerum, apud secum vocitat; quo terminato onere in Coenobio S. Leonardi de Lacu morit. die 10 Sept. M.D.C.XXIII.

 

ADNOTATIO

In Coenobio nostrae Ilicetanae Congregationis Sanctiss. V. Mariae dicato, quod vulgariter dicitur Montespecchio, Habitu Augustinianae Religionis indutus fuit Stephanus Ugurgerius noster, et anno 1569 sed Iliceti tempore evoluto suae probationis suam emissit professionem, ut in Serie Profectorum Iliceti apparet his verbis: Fr. Sthephanus Ugurgierus Sen. in Conventu S. Mariae Montis Speculi sacrum Religionis habitum induit 1569, sed Iliceti Professionem suam emissit 1570 et anno 1592 Magistrali laurea est coronatus. Ut tolletur omnis dubitatio de filiatione dicti Patris Anno Dom. 1607 per Patres Diffinitorii declaratus fuit Filius huius Conventus Iliceti; ita testificor ego F. Camillus Florentinus Vicarius Gen. An autem 1608, die 7 Iunii electus fuit a nostro P. Mag. Io. Baptista de Aste Ianuensi Priore Generale dignissimo a secretis, et scriptor totius Ordinis Eremitarum S. Augustini; obiit die 10 Decembris 1623. Quam doctus esset Stephanus noster ex his patet quae typis dedit, et existimatione, ex sola fama, supradicti Reverendissimi Patris Prioris Generalis, qui per Omnes fere mundi partes secum eum duxit visitadi causa totam sibi commissam Religionem, et praecipue tanti magni faciebant nostrum Ugurgerium Patres Hispani, ut eum Ciceronem Christianum appellarent; regressus in Italiam, et iam suo onere absoluto, requiescere cupiens, non tam animo quam corpore, ad Monasterium S. Leonardi de Lacu de licentia Superiorum se se retulit, et ut magis magisque mente et animo a noxis et curis esset detentus, humiliter et suppliciter ab Alumnis Ilicetanis petiit ut eum absolverent a filiatione Coenobij Ilicetani, ut in Monasterio supradicto S. Leonardi ascribi possit, quod obtentum, ne tanto beneficio ingratus se ostenderet, munificentissima dona dicto primo suo Coenobio reliquit, idemque fecit Monasterio S. Augustini de S. Geminiamo, pariter gratitudinis gratia. Tandem post accuratam et exactam gubernationem praedicti Coenobij S. Leonardi et totius Congregationis in qua etiam fuit Vicarius Generalis, iam plenus meritis et annis, et fere lumine oculorum privatus, in supradicto Monasterio S. Leonardi obdormivit in pace. Qualis sit haec antiquissima Prosapia Senis de qua ortus est Stephanus, superfluum est dicere; sed si pius Lector aliquid scire cupiat, pergat ad Malavoltam, Thomasium et Azzolinum Historicos Sen. et proprijs oculis perspiciet quibus dignitatibus, honoribus Ecclesiasticis et Secularibus condecorata fuerit haec nobilissima Familia, cui non minus decoris fuit Mag. Stephanus noster, qui cum Senex iam esset, sciens ad ultimos suos dies pervenisse, alium sibi similem Stephanum, sed ex Familia Neria in dicto Coenobio S. Leonardi relinquere curavit; qui Nerius etiam Lauream Magistralem obtinuit, et Monasteria Iliceti bis, S. Martini Sen., S. Annae Praten., S. Mariae Gratiarum et S. Leonardi, et tandem totam Congregationem accurate et diligenter gubernavit.

_____________________________________________________________________________________

 

12. - de marcellino altesio sen.

[Pag. 146] Marcellinus Altesius Nobilis Sen. apprime eruditus in literis, pacato Patre Eremiticum habitum Iliceti suscepit 22 Febr. An. 1609 per manus R. P. Baccal. Riccardi Antonini; statimque enituit morum candorem et cunctarum scientiarum splendorem; plurimum scripsit tum vulgari tum latino Idiomate, eiusque scripta suavitatem, gravitatemque redolent; post trium annorum acerrimam infirmit. pie et religiose decessit 12 Ian. M.DC.XXXV.

 

ADNOTATIO

Altesia Prosapia inter Senenses perantiqua et nobilis, quam plurimos prodijt homines tum literis, tum armis praeclaros, inter quos Marcellinus, qui ante Religionem a Familiae Cognomine Altesius denominatus fuit, Angeli filius. An. 1608, in intermedia Dieta P. Mag. Camillo Noccio Vicario Gener. per publicum esamen approbatus receptusque fuit ad habitum; at renuente eius Patre illum non recepit nisi 22 Feb. An. 1609 per manus supradicti P. Antonini, et elapso probationis anno suam emisit professionem nomine Coenobij Ilicetani, cum pro Monasterio S. Martini Sen. Religionem ingressus fuisset, et hoc non sponte, sed ut superioribus obtemperaret. Ipse tamen propria manu in Serie Alumnorum supradicti Coenobij S. Martini, beneficij memor, inter ipsos se se numeravit. Scientias quas ante ingressum religionis optime professus fuit, sic prosecutus est, ut summa vigilantia ac magno labore opuscula quamplurima in lucem dederit et praecipue pro sua Matre Congregatione et Ilicetano Coenobio. Baccalaureus Fr. Thomas Neruccius Ilicetanus unus et Alumnis dicti Marcellini Altesij haeres non solum suarum scientiarum et optimorum morum, verum etiam multorum suorum scriptorum, nobis inter alia elargitus est quamplurima Elogia manuscripta ipsius Altesij, ex quibus multa exaravimus, pluriesque in adnotationibus citavimus. A Pronepote nostro Baccalaureo Fr. Fabricio Landuccio ad praesens Congregationis Visitatore, qui dicti Marcellini Altesij Discipulus et Subditus extitit, dum in Coenobio Ilicetano ad probationem fuit in cuius etiam manus professionem emisit, Libellum accepimus hoc titulo Pellegrinaggio Spirituale della Santa Casa, compositum et scriptum ab ipsomet Altesio, et ad perpetuam memoriam ipsum, cum supradicta Elogia nobis elargita a praedicto Patre Neruccio, et infrascripta alia eius scripta collocavimus in nostra Biblioteca Martiniana. Antonium Prothonotarium Apostolicum et Vicarium Generalem Episcoporum Crasseti, Sovanae et Volaterrarum, Anibalem et Philippum utriusque Iuris Doctorem habuit Marcellinus Altesius noster Fratres; qui quidem Philippus conscius harum nostrarum compositionum, maxima animi liberalitate elargitus est nobis eruditissimum librum ab ipsomet Marcellino eius Fratre composito, cuius titulus est Gallaria Ilicetana, ab eoque multa hausimus. Quadragesimale etiam et latino et vulgari sermone composuit conscripsitque Multa; provide gubernavit Coenobia, et praecipue Ilicetum, cuius integritatis et prudentiae nos oculati testes fuimus. Tandem acerrimae infirmitatis trium fere annorum tollerantia, ac summa patientia pie et religiose lachrymatus a suis Fratribus, Confratribus et Alumnis die 12 Ianuarii 1635, in Monasterio Ilicetano suae filiationis requievit in pace, sepultusque fuit in sepulcro Capituli dicti Coenobij.