Sacra ilicetana sylva
Ambrogio Landucci

Sacra ilicetana sylva

sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia

Siena 1653

SCRIPTORES ILICETANI

 

[Pag. 147] PHILIPPUS AGAZZARIUS primus inter nostros Scriptores se se offert, de eo et in Serie Priorum et Vicariorum, nec non in proprio Elogio, et si non satis, saltem aliqua attigimus; scripsit enim tam eleganter et copiose in omnium fere materiarum genere, ut vix aliquis, et si in aetate matura ex hac vita discesserit, et in suae vitae principio ea perlegere inceperit, difficile omnia percurrere posset; sed, pro dolor, haec scripta perierunt, ut supra dictum est; obijt Agazarius noster Anno uti diximus 1423.

 

PARACLITUS BINUS inter Ilicetanos scriptores connumeramus, de ipso enim praeter ea quae supra diximus in Chronologia Priorum et Vicariorum Generalium, et in proprio suo elogio, aliquid dicere nostrum est ut de Scriptore; satis satisque ei debemus, eo quia in praesenti Chronologia plurimum suis Serijs Filiorum seu Alumnorum Monasterij Ilicetani usi sumus; scripsit namque ab Anno 1348 Series supradictorum Alumnorum Iliceti usque ad Annum 1521 quo ad Patriam Coelestem vocatus fuit.

 

HIERONYMUS BONSIGNORIUS huius Nominis et Cognominis secundus suis Commentarijs propria manu scriptis multum profuit et Coenobio Ilicetano et Congregatione nostra; indagavit enim omnia nostrorum antiquorum gesta in unumque collegit, et in magno volumine ea notavit; plurimum ei debet nostra Ilicetana Sodalitas, et praecipue Coenobitae Martiniani, eo quia, ut in suo Elogio, et alibi diximus, eius cura, diligentia ac dexteritate Monasterium S. Martini Congregationi acquisivit.

 

SERAPHINUS DE FERRIS Ilicetanus merito inter scriptores nostrae Congregationis numerari debet, nam inter alia nomina, quibus ab Aegidio Cardinali Viterbiense nominatur unum est Pater Sanctus, fuit equidem Vir omnibus virtutibus praeditus, et apud multos Principes magna in existimatione, inter alia opera quae in lucem dedit, gesta Beati Petri de Pettinaris praeclare elucidata una est, eaque primum sua manuscripta publicavit, deinde typis dedit, erat in humanis Anno 1530.

 

IOANNES BENEDICTUS MONCETTUS a Castilione Aretino multa opuscula in lucem dedit; cum Patavij in Coenobio Eremitano commoraretur Academiam suscitavit rexitque et multa dictavit; inter Ilicetanos scriptores ascribitur Io. Benedictus eo quia, cum uti Segretarius Mantuanum et Mediolanensem Serenissimos Duces inservisset, ad quietem adspirans Ilicetum petijt, et inter Alumnos et filios illius Monasterij connumerari humiliter postulavit, et obtinuit, teste de omnibus Herrera. Obijt An. 1538.

 

BASILIUS MONALDUS scriptor Ilicetanus percelebris multa dictavit, multaque scripsit, et praecipue Quaestulum, et si parvi voluminis, maximum est tamen quoad materiam; nescimus qua de causa, putamus enim ob eius insignem humilitatem, scripsit et Typis dedit Commentaria super septem Psalmos Paenitentiales sub nomine Basilij Cottae et et non Monaldi; apparetque ibi quanta fuerit eius scientia, eiusque devotio; in nostra Bibliotheca Martiniana reperitur hic liber, ut dictum est in eius Elogio.

 

BERNARDUS MONALDUS inter scriptores Ilicetanos nominatur et ponitur. In Archivio Archicoenobij Ilicetani reperitur Libellus in quo per ipsum Monaldum gloriosa gesta multorum Beatorum nostrae Ilicetanae Congregationis narrantur, et ex eo multi post ipsum scriptores, qui de Alumnis Ilicetanis tractarunt, eorum compositiones exararunt; in nihilo degeneravit Bernardus Monaldus noster a Basilio pariter Monaldo ejus Patruo, de quibus in Elogio eorum supra diximus. Obijt 1547.

 

ATHANASIUS FULLONICENSIS inter Ilicetanos Scriptores ascribitur merito et iuxte; ipse enim cum maiorem partem Coenobiorum nostrae Congregationis ut Prior rexisset in omnibus indagavit eorum antiquitatem, acta, et gesta suorum Alumnorum, quidquid stabilium vel mobilium acquisierunt, et in uno quoque Monasterio in unum collegit, propriaque manu scripsit; in praefatione Commentariorum S. Martini asserit se Alumnum esset dicti Coenobij, sed in sua Serie non invenimus. Obijt 1584.