Ambrogio Landucci
sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia
Siena 1653
ALII SCRIPTORES ILICETANI
[Pag. 148] ARSENIUS DE SENIS mira facta gestaque Beati Bartholi Praesbyteri de Sancto Geminiano optime quidem et copiose concinnavit, cuius Beati Corpus requiescit in Templo Sancti Patris nostri Augustini; eius dies festus magno populorum concursu celebratur in die sancti Gregorij Papae quae est duodecima Martij; ex scriptis igitur Arsenii nostri omnes alij qui de eodem Beato Bartholo scripserunt ex ipsis desumpserunt: erat in humanis Arsenius usque in An. Dom. 1570. Dies eius Obitus nobis latet.
BINDUS A S. ANTONIO de Nemore ad Lacus Ambrosianos plura Opuscula dictavit, eius manuscripta conservantur Romae in Bibliotheca Angelica apud Coenobium S. Augustini, quae cum nos eramus Prior dicti Monasterij per pluries legimus, vidimusque maximam doctinam, eruditionem et Christiani pietatem ea continere et in se includere. Quo Anno, quo Mense, quo Die ex hac vita discesserit doctissimus hic Bindus nescimus, quamquam omni diligentia scire hoc curavimus.
HIPPOLYTUS PANALFUSIUS Romanus Sacerdos Anno 1570 unitus est Congregationi nostrae et Coenobii S. Martini Sen. declaratus filius; ad Vicariatum Gener. suis praeclaris meritis, post alia Ilicetanae Congregationis officia, pervenit. Obijt Florentia anno 1600 incredibili apud eam Urbem sanctitatis fama. Multa opuscula in lucem dedit Hippolytus, quae ultra eius bonos et optimos mores, maxima in existimatione eum in ea florentissima Civitate habere causarunt.
THIMOTEUS RICCIUS Senensis, post emissam professionem sacrorum librorum studio ita se addixit ut (praeter innumeras hinc inde exaratas Adnotationes de rerum nostrarum origine et sacris institutis) de Cruce, de sanctorum exemplis, de Festis mobilibus, de Ecclesiasticorum Rituum Mysterijs, aliosque praelo dederit libellos, quorum maior pars in nostra Bibliotheca Martiniana sunt. Obijt Iliceti die 24 Ian. 1622 non sine prisciae observantiae iactura; sic dicitur in lib. Alumnorum S. Martini.
HONORIUS MARTINIUS ex insigne Oppido sanctae Crucis Vallis Arni in ditione Florentina, multa etiam ipse opuscula ad devotionem in Christifidelibus excitandam in lucem dedit, typisque mandavit; multas etiam Sanctorum, sanctorumque Imagines in aeneis tabulis incidere curavit, praecipue nostri sacri Ordinis Eremitani, maximeque nostrae Ilicetanae Congregationis; fuit Vir utique Pius, Devotus, Humilis et tandem Religiosus observantissimus sui S. P. August. et institutionum Religionis et Congreg.
FELIX PRATENSIS a Gabriele Veneto Generale Ordinis Hispaniam mittitur ad Adrianum VI ut negocia, et sua et Ordinis cum summo Pontifice tractaret; reversus Laureola Magistrali condecoratur, scripsit deinde, et Typis mandavit Explanationem in Iob et Traslationem Psalterij ex Hebraeo, quae opera approbata fuerunt a summo Pontifice Leone Decimo, et Venetijs impressa Anno 1515, die 5 Septembris. Nescimus Annum, Mensem et diem in quibus decessit e vita; vivebat vero An. 1528.
CAMILLUS NOCCIUS Florentinus ab Abbatia sancti Salvatoris Oppidum in ditione Senensi, Typis mandavit Relationem multorum Beatorum nostrae Ilicetanae Congregationis. Sua fuit cura et industria, cum Prior esset Ilicetani Monasterij, ut Georgius Chigiottus Fullonicensis Notarius in unum colligeret, et sua Authoritate authenticaret omnia Privilegia, Literas tum Apostolicas, tum Priorum Generalium Ordinis, memoriasque perantiquas Congregationis et dicti Coenobij Iliceti.
ULTIMO LOCO nobis praesefert Theodorus Ferronius de sancto Geminiano, qui dum Verbum Dei Senis in Ecclesia sancti Martini faciebat tempore Adventus ad Magistralem Laureolam consequendam Romae a Reverendissimo Priore Generali Fulgentio Petrello vocatus fuit. Hic praelo dedit vitas B. Bartholi et Beatae Finae de dicto loco S. Geminiani; insuper Orationes de Incarnatione D.N.I.C. et funebrem pro serenissima Ducissa Mantuae Catharina Medicea. Vivet magnus Praeco Verbi Dei.