Sacra ilicetana sylva
Ambrogio Landucci

Sacra ilicetana sylva

sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia

Siena 1653

MAGISTRI ET DOCTORES ILICETANI

 

[Pag. 149] AMBROSIUS DE SANCTA FLORA cum iam in sua Patria Habitum Eremitanum recepisset, et Laureola Magistrali suo tempore condecoratus esset, inter Ilicetanos postea, ut strictiori observantia Deo optimo maximo inserviret, abscribi voluit, sic notatum est in lib. Veteri Professorum Iliceti his verbis: Magister Ambrosius de sancta Flora 1478 venit ad commorandum nobiscum, sicut per Capitulum Generale nostrum fuerat determinatum. Dies eius obitus nunquam invenire potuimus.

 

AUGUSTINUS A FIVIZZANO, Vir utique doctissimus ac prudentissimus, in Provincia Pisana Habitum Eremiticum recepit et professionem emisit; sed cupiens suis scientijs et doctrinis ad Coelos penetrare, Ilicetum accersitus, humiliter ac devote petijt inter humiles illos Patres ac Fratres recipi, consensientes ipsi conditione et pacto, ut apud eos etiam per integrum annum probationem faciat, quo peracto ad professionem iterum admissus fuit, evolutis postea perpaucis annis obijt.

 

PATRITIUS LUSITANUS a Prato, dicitur Lusitanus quia in Lusitania natus, qui Italiam veniens, et Prati se se reperiens, humiliter et submisse Patres degentes de Familia in Coenobio nostro S. Annae postulavit ut eorum intercessione ei fas esset, inter Alumnos Ilicetanae Congregationis numerari; obtinuit quantum petijt, quamtumque desiderabat, et declaratus fuit filius supradicti Coenobij S. Annae, ubi Orationibus, Ieiunijs et disciplinis se se Deo maximo dedicavit usque ad extremum suae vitae.

 

DOMINICUS a S. GEMINIANO Doctor Parisiensis, cui non immerito tribuitur nomen Fundatoris vetustissimi ac nobilissimi Monasterij S. Augustini de dicto loco S. Geminiani, hoc enim arguitur ex monumentis, quae usque modo reperiuntur ibidem de eodem: quantum esset virtute praeditus sufficit dicere eum Doctorem fuisse Parisiensem, nam in Academia Parisiorum ad Laureolam Magistralem seu Doctoralem consequendam multoties de se ipso Laureandus periculum facit.

 

SALVATOR BINDUS Patritius Senensis Anno 1555 Habitum recepit Augustinianum Ilicetanum, in sacris literis ita profecit ut Laureolam Magistralem seu Doctoralem consequetur, ipse enim cum in sacrorum Theologorum Senensi Collegio ascriptus esset, pluries summa cum honorificentia Decanatus dignitatem substinuit; sed cum in Religione et Congregatione sexsaginta annos Regulari observantia vixisset, vitam cum morte commutavit Senis in Monasterio S. Martini die 30 Novemb. 1614.

 

IOSEPH PONTIUS ultimus suae vetustae Sobolis in Senarum Patria Anno Dom. 1561 ad Patres Ilicetanos venit. Hic Theologicam Laureolam, Magistralibus illustratus insignoribus, optimo regimine, illam Grecis, Hebraicisque literis exornavit. Plenus dierum Senis defunctus est in Monasterio Sancti Martini in quo suam emiserat professionem, secum insignia suae nobilissimae Prosapiae deferens, et sic extincta in sua Patria fuit Familia Pontia, hoc autem fuit anno Dom. 1615, die 16 Decembris.

 

ANTONIUS TANTUCCIUS, et si pro Coenobio S. August. Sen. professus fuit, tamen ut observantius sub ead. Regula vitam viveret, Ilicetum abijt eos postulans Patres, ut inter ipsos se ipsum reciperent, quod et obtinuit; Doctor et Magister eruditissimus fuit, ac Praedicator insignis; Romae multos per annos Verbum Dei disseminavit, scilicet ab anno 1510 usque ad annum 1525 Generalis Guilielmitarum, Provincialis Provinciae Senarum, et sacri Collegij Theologorum in eadem Civitate Sen. sua Patria Decanus fuit.

 

FRANCISCUS VECCHIUS Nobiliss. Senen. in Solemnitate Sanctae Matris Monicae die 4 Maij Anni 1594 recepit Eremiticum Habitum in Monasterio Ilicetano pro Coenobio S. Martini Sen. suo tempore Laureolam Magistralem obtinuit, deinde pluribus annis Florentinam, Bononiensem et sexsennio Romanam rexit Academias Augustinianas; ac celebrioribus Italiae Templis ad Verbum Dei Christifidelibus enunciandum praepositus fuit. Obijt Prior Coenobij Sancti Nicolai Pisarum cui se devovit.