Ambrogio Landucci
sive origo et chronicon breve coenobii et congregationis de Iliceto Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia
Siena 1653
PROTESTATIO AUTHORIS
[Pag. 152] In Elogiis Virorum Illustrium, quos hoc libro complexi sumus adverte, o Lector, nonulla attingere, quae Sanctitatem ipsis vedentur adscribere; perstringimus nonnumquam aliqua ab ipsis gesta, quae cum vires humanas superent, miracula videri possunt, Praesagia futurorum arcanorum, Manifestationes, Revelationes, Illustrationes, et si quae alia huiusmodi beneficia; item Miseros mortales eorum intercessione divinitus liberatos, nonnullis Sanctimoniae vel Martyrij appellatione tribuere videmur: verum haec omnia ita nostris Lectoribus proponimus, ut nolumus ab illis accipi uti ab Apostolica Sede examinata atquae approbata, sed tamquam quae a sola suorum authorum fide pondus obtineant, atque adeo non aliter quam humanam Historiam. Proinde Apostolicum Sacrae Congregationis Sanctae Romanae et universalis Inquisitionis Decretum an. 1625 aeditum, et an. 1634 confirmatum integre atque inviolate iuxta declarationem eiusdem Decreti a Sanctissimo D.N. D. Urbano Papa VIII an, 1631 factum servari a nobis omnes intelligant, nec velle nos vel Cultum aut Veneraionem aliquam per has nostras narrationes ulli abrogare vel famam aut opinionem Sanctitatis aut Martyrii inducere, seu augere, nec quidpiam eorum existimationi adiungere, nullumque gratum facere ad futuram aliquando ullius Beatificationem vel Canonizzazionem, aut Miraculi comprebationem; sed omnia in eo statu a nobis relinqui, quam seclusa hac nostra lucubratione, obtinerent, non obstante quocumque longissimi temporis cursu. Hoc tam sancte profitemur, quam decet eum, qui Sanctae Sedis Apostolicae obedientissimus haberi filius cupit, et a bea in omni sua inscriptione et actione dirigi.
Nos Magister Frater Ambrosius Landuccius Senensis Ilicetanus Ordinis Sancti Augustini ita dicimus, et propria manu confirmamus, et insignia nostrae Landucciorum prosapiae apponimus.